Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 8 seqq.) Quia dies ultionis Domini, annus retributionum judicii Sion. Et convertentur torrentes ejus in picem, et humus ejus in sulphur: et erit terra ejus in picem ardentem. Nocte et die non extinguetur, in sempiternum ascendet fumus ejus: a generatione in generationem desolabitur, in saeculum saeculorum non erit transiens per eam. Et possidebunt illam onocrotalus, et hericius, et ibis, et corvus habitabunt in ea, et extendetur super eam mensura: ut redigatur ad nihili, 0372A et perpendiculum in desolationem. Nobiles ejus non erunt ibi: regem potius invocabunt, et omnes principes ejus erunt in nihili. Et orientur in domo ((Al. domibus)) ejus spinae, et urticae, et paliurus in munitionibus ejus: et erit cubile draconum, et pascua struthionum. Et occurrent daemonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum: ibi cubabit ((Al. cubavit)) lamia, et inveniet ((Al. invenit)) sibi requiem. Ibi habuit foveam hericius, et nutrivit catulos, et circumfodit, et fovit in umbra ejus: illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum. Requirite diligenter in libro Domini, et legite, unum ex eis non defuit, alter ad alterum non quaesivit: quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit, et spiritus ejus, ipse congregavit ea. Et ipse misit eis ((Al. ei)) sortem, et manus ejus divisit eam illis in mensura, usque in sempiternum 0372B possidebunt eam: in generatione et generationem habitabunt in ea. Hebraei, ut supra diximus, haec de Romano imperio prophetata contendunt, et 444 in ultionem Sion, vastitatem quondam regni potentissimi praedicari, quod juxta litteram plerique nostrorum etiam in Apocalypsi Joannis scriptum putant. Nos autem ex eo quod dicitur, dies ultionis Domini annus retributionum judicii Sion hunc arbitramur annum, de quo loquitur ipse Salvator: Spiritus Domini super me, eo quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, praedicare captivis remissionem, et caecis ut videant, vocare annum Domini acceptabilem, et diem retributionis Deo nostro: consolari omnes lugentes, et dare plangentibus Sion gloriam (Luc IV, 18, 19, Isai. LXI, 1-3) : et de quo supra dictum est: 0372C Mulieres opulentae surgite (Isai. XXXII, 5) : et dierum anni recordamini in dolore cum spe, ac per hoc post generalem totius orbis consummationem reverti Scripturam ad Jerusalem, cui illo tempore loquebatur, et vastitatem ejus pleno sermone describi: quod scilicet postquam tempus Romanae obsidionis advenerit, pice et sulphure et flammis ardentibus omnia compleantur, et fumus illius maneat in aeternum, habitentque ibi onocrotalus et hericius, et ibis, et corvus, quae animantia in desertis locis habitare consueverunt: et hoc fiat, quia funiculus Domini atque perpendiculum, id est, sententia illius non valeat immutari. Nobiles ejus, id est, Apostoli atque credentes non erunt ibi, nec perditorum numero conjungentur: sed regem potius Christum invocabunt. 0372D Omnes autem principes illius, Scribae videlicet et Pharisaei, redigentur in nihili, et in domibus quondam ornatissimis spinae et urticae et paliurus orientur. Eritque cubile draconum, et pascua struthionum, quae et ipsa signa sunt extremae solitudinis. Et occurrent sibi in ea, juxta LXX diversa daemonum phantasmata, sive ut omnes alii juxta Hebraicum transtulerunt, Siim () et Iim (), onocentauri, et pilosi, et lamia, quae Gentilium fabulae, et poetarum figmenta describunt. Hericium quoque ibi enutrire catulos, et stationem habere fidissimam: 0373A illuc congregari milvos, rapacissimam avem, quae Hebraice appellatur Dajoth (), sive ut LXX transtulerunt cervos, de quibus infra dicemus. Inter quae Propheta loquitur audientibus: O homines (( Al. omnes)) qui me auditis loquentem, quae ventura pronuntio, rebus omnia complebuntur. 445 In libro enim scripta sunt Domini, et illius sententia definita, et ne unum quidem irritum erit. Nam quod de meo ore procedit, ille mandavit, id est, ego quidem loquor; sed verba sunt Domini, et spiritu (( Al. spiritus)) illius quidquid dictum est perpetrabitur. Ipsius decreto atque mensura singula complebuntur: et usque in generationes sempiternas suum ordinem non relinquent. Haec juxta Hebraicum et explanationem historicam dicta sint. Caeterum qui tropologiam 0373B sequuntur, expulso populo Judaeorum sub bestiarum et portentorum nominibus, idololatras et variis superstitionibus servientes in Jerusalem habitaturos esse confirmant: et hos esse onocrotalos et hericios, ibin et corvum, dracones et struthiones, et onocentauros, et daemonia, et pilosos, et lamiam, quae Hebraice dicitur Lilith (); et a solo Symmacho translata est lamia, quam quidam Hebraeorum ἐριννὴν, id est, furiam suspicantur. Et revera si consideremus de diversis gentibus adductas Jerusalem colonias, et juxta ritum provinciarum suarum, singulas familias propriorum daemonum coluisse portenta, haec omnia in Jerusalem habitasse firmabimus. Quodque LXX transtulerunt: Ibi obviaverunt sibi cervi, et viderunt facies suas: numero transierunt, 0373C unus ex ipsis non periit, nec quaesivit alterum. Dominus enim praecepit eis, et spiritus ejus congregavit eos: et ipse dedit eis sortes, et manus illius dividet eis: ut pascantur in sempiternum, et possideant in generatione generationum, et requiescant in ea: sic allegorice interpretabimur, ut doceamus cervos, id est, Apostolos, et sanctos quosque doctores, de quibus scriptum est: sicut desiderat cervus ad fontes aquarum: ita desiderat anima mea ad te, Deus (Ps. XLI, 1) ; et alibi: Vox Domini perficientis cervos (Ps. XXVIII, 9) ; et rursum: Cervus amicitiae et pullus gratiarum tuarum loquantur tibi (Prov. V) ; et in Job: Custodisti autem mentes cervorum, et partus eorum emittes (Job. XXXIX, 2) ; et in Cantico Canticorum dicitur: Similis est fratruelis meus capreae, vel hinnulo cervorum super 0373D montes aromatum (Cant. II, 9) ; obviasse sibi in Jerusalem et mutuos vidisse conspectus, et transisse ac reliquisse eam, et ad diversas provincias perrexisse, quia Dominus mandaverit eis: Ite et docete 446 omnes gentes baptizantes eas in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti (Matth. XXVIII, 19) ; et spiritus illius congregaverit eos, dederitque eis sortes atque diviserit, ut alius ad Indos, alius ad Hispanias, alius ad 0374A Illyricum, alius ad Graeciam pergeret: et unusquisque in Evangelii sui atque doctrinae provincia requiesceret. Quae nos super Jerusalem diximus prophetari, et Judaei de Romano dicta imperio suspicantur, nonnulli ad orbem referunt, ne a prioribus discrepare videantur.