Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. XXXV.—Vers. 1, 2.) Laetabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium. Germinans germinabit: et exsultabit laetabunda et laudans. Gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron. Ipsi videbunt gloriam Domini: et decorem Dei nostri. LXX: Laetare desertum sitiens, et exsultet solitudo, et floreat quasi lilium. Florebunt et exsultabunt deserta Jordanis: gloria Libani data est ei, et honor Carmeli: et populus meus videbit gloriam Domini, et altitudinem 0374B Dei nostri. Quoniam Jerusalem conversa est in picem et ascendit fumus illius sempiternus, et habitant in ea onocrotalus et hericius, ibis et corvus, dracones et struthiones, daemonia et onocentauri, lamia et pilosi: et Domini super eam impleta sententia est: Relinquetur vobis domus vestra deserta (Luc. XIII, 35) : propterea quae prius deserta fuerat, de qua in psalmo dicitur: Vox Domini concutientis solitudinem ((Al. desertum)), et commovebit Dominus desertum Cades. Vox Domini praeparantis cervos; et revelabit condensa silvarum (Psal. XXVIII, 8, 9) , mutabitur in rerum omnium abundantiam, et pugnantibus cervis, de universis saltibus nationum bestiae, quae eas prius possederant, expellentur, ut impleatur illud quod in hoc eodem Propheta dicitur: Laetare 0374C sterilis, quae non paris: erumpe et clama, quae non parturis; quoniam plures sunt filii desertae, magis quam ejus quae habet virum (Isai. LIV. 1) . Haec erat prius sitiens, sive invia, non habens vitales aquas, et Dominus non gradiebatur (( Al. ingrediebatur)) per eam, quae nunc florebit in lilium, sive ut significantius expressit Aquila,