IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Refutat specialiter ponentes substantias separatas inconnexas principia rerum, concludens quod unus est princeps, qui scilicet est primum efficiens, primus finis, primum eminens, intelligens et volens, suumque intelligere et velle, a quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, ipsi honor et gloria, in saecula saeculorum. Amen.
Dicentes autem numerum Mathematicum, et sic semper aliam habitam substantiam, et principia cujuslibet, alii inconnexam ipsius universi substantiam faciunt. Nihil enim aliam alii confert aut ens, aut non ens. Et principia multa. Entia vero nolunt male disponi, nec bonum pluralitas principatuum. Unus ergo princiceps.
Ostendit inconvenientia,quae sequuntur eos, qui ponunt hujusmodi substantias separatas sine connexione ordinis.
Ad cujus evidentiam sciendum, quod ut dictum est circa principium 7. hujus, aliqui Pythagorici, sicut etiam fuit Speusippus, posuerunt plures substantiarum separatarum ordines,et in quolibet ordine ponebant unum primum principium, et ab illo uno illum ordinem inchoabant. Unde primum ordinem ponebant numerorum, et ibi assignabant unum primum prin ipium. Secundum ordinem ponebant magnitudinum, et ibi assignabant aliud primum principium, et sic deinceps. Contra istos arguit A-ristoteles dicens, quod dicentes autem numerum Mathematicum esse primum, id est in primo ordine, et sic semper aliam habitam, id est, consequenter se habentem, puta post numerum, magnitudinem; et sic ulterius usque ad sensibilia, et facientes principia alia, et alia cujuslibet, scilicet coordinationis, puta quod alia sint principia numerorum, et alia magnitudinum et alia sensibilium ; isti inquam sic dicentes, inconnexam, id est sine ordine, faciunt universi substantiam, puta quod una pars nihil conferat ad aliam, aut ens, aut non ens, id est, sive sit, sive non sit; et iterum faciunt principia multa, supple inconnexa. Sed hoc supple male dicitur, quia entia nolunt male disponi, haec supple dispositio entium est optima, ut est possibilis: et haec etiam est in singulis,
quod unumquodque est optime dispositum, ut congruit naturae suae, et per consequens multo magis erit hoc verum in toto universo. Ideo subdit : quod nec est bonum pluralitas principantium, scilicet in universo, sicut quod nec esset bonum quod in una domo essent multae familiae sibi invicem incommunicantes. Concludit ergo, dicens scilicet quia igitur totum universum est sicut unus principatus. Unus ergo erit princeps, scilicet primum movens, et primum intelligibile, et primum appetibile, et bonum omnis boni regens, et gubernans totum universum. Qui est Deus benedictus per saecula infinita, trinus in persona et unus in essentia infinita. Amen.
Notandum quod in 13. et in 14. qui sequuntur, pertractat Philosophus opiniones aliorum et maxime Pythagoricorum, et Platonis, qui substantias separatas posuit numeros et ideas ;sed quia in dictis libris plurima ponuntur, quae ad Philosophiam quam nunc sequimur, modicum nos juvant, quia etiam de illis opinionibus multa dicta sunt in libris praecedentibus, ut patet primo et tertio hujus, ideo super duos libros sequentes nullus scribit aliquid, nec ipsos aliquando vidi, idcirco sequens vestigia aliorum sequentes duos libros exponere non curavi.
Volo autem scire omnes litteram istam legcntes, quod tam sententiando quam notanda semitis sum doctrinam illius subtilissimi et excellentissimi Doctoris, cujus fama et memoria in benedictione est, utpote qui sua sacra et profunda doctrina lotum orbem adimplevit et facit resonare, scilicet Magistri Joan.nis Dum, qui fuit natione Scotus, Religione Minor ;unde, et verba ejus in isto scripto frequenter reperies, sicut ab ipso tradita scripturae reperiuntur. Et idcirco si aliquid bene dictum in isto opere reperies, scias a fonte et profunditate suae doctrinae, ac scientiae emanasse. Si quid vero minus bene dictum, aut ejus doctrinae quomodolibet contradicens, meae imperitiae adscribatur. Nam ego quantum sapio quantumque capio, quidquid est hic quod ipse exprimere intendebat, pes meus ejus vestigia secutus est: et ideo si aliquid aliud repugnans sibi inveniatur quandoque nunc pro tunc revoco, paratus libenti animo emendare.
CONCLUSIONES UTILISSIMAE
EX XII LIBRIS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS,
QUIDQUID IN ILLIS AB IPSO RESOLUTUM EST MIRA COMPREHENSIONE ET BREVITATE COMPLECTENTES COLLECTAE
A R. P. JOANNE DUNS SCOTO
ORDINIS MINORUM
R. P. LUCAE WADDINGl HIBERNI CENSURA
OPUSCULUM hoc solus indigitat Antoninus Possevius, indicato etiam principio ;alii operum SCOTI indicatores ab Opere quaestionum vel Commenti litteralis in Metaphysicam noh distinxerunt. Illud capiet Lector emolumenti, quod si velit, magno laboris compendio scire possit potissima, quae Aristoteles vario et implexa suo Metaphysices opere obscure disseruit MAURIT1US et CA VELLUS SCOTI opus esse probantes, notas marginales addiderunt, quae majorem claritatem afferrent brevissimis his resolutionibus, et SCOTI Commentariis super eamdem Metaphysicam.
CONCLUSIONES METAPHYSICAE
Conclusiones Libri I.
Conclusiones Metaphysicae Aristotelis, quas ipse in hoc libro probare, ac determinare assertive intendit, prout potero breviter compilabo, non vacaturos (causa brevitatis) expositioni litterae, nec discussioni dubitationum, quae circa aliqua ex conclusionibus ipsis, seu earum media possent occurrere ; sed solum sub conclusiva determinatione, prout littera ipsa sonat ; vel ex ea potest elici, electurus sententiam illarum potissime partium hujus doctrinae, in quibus potissime utilitas ejus praecipua continetur. Partes vero alias in quibus diffusius contra opiniones antiquorum invehitur, tanquam minus utiles et amplius taediosas, prosequi non intendo. In principio igitur libri Metaphysicae, Aristoteles manifestat dignitatem hujus scientiae, quoad duo. Primo quoad conditiones nobiles istius scientiae, quas manifestat in prooemio hujus libri. Secundo quoad istius scientiae operationem, scilicet quia ejus est universaliter errores aliorum circa principia rerum destruere, et hoc manifestat per effectum, scilicet disputando contra positiones erroneas singulorum.
Conclusiones autem quas Philosophus in prooemio probat, possunt reduci ad sexdecim. 1 Conclusio est, quod Scientia est, quae desideratur ab omnibus naturaliter, et hujus probatio est : Diligimus enim sensus,et sinon propter aliud, saltem propter scire, et maxime ipsum visum, qui maxime facit scire . ibi : Omnes homines natura scire, etc. Deinde distinctis universaliter gradibus cognitionis in animalibus ibi : Alia quidem igitur, et posita excellentia cognitionis humanae supra brutalem ibi : An malia quidem igitur, et manifestatis diversis modis hu manae cognitionis ibi : Fit autem ex memoria ponitur. 2 Conclusio, scilicet quod Habens experientiam, excellit in operando habentem sine experientia artem. Cujus medium est, quia melius operatur, qui melius novit ea circa quae fit operatio, sed tam artifex quam expertus operatur circa singularia: expertus autem melius novit ea, quia experientia est cognitio singularium, ars vero universalium ibi : Ad agere quidem igitur. 3 Conclusio ibi: Sed tamen scire, est, quod Artifex excedit expertum in sciendo, et hujus est triplex medium. Primum est, quia artifex scit propter quid: ille autem non propter quid,
sed quia solum ibi : Hoc autem est. Secundum est, quia scientis signum est posse docere: sed melius potest hoc artifex quam expertus, cum sciat propter quid ibi : Et omnino scientis. Tertium est, quia nulla cognitio sensitiva est scientia vel sapientia: sed experientia est cognitio sensitiva, ergo, etc. ibi : Amplius.
4 Conclusio ibi : Primum quidem igitur est, quod Scientia speculativa est nobilior quam practica activa. Et hujus medium est, quia inventor istius cognitionis ingenium excedit aliorum, et ideo redditur admirabilior et honorabilior quam inventor illius.
5 Conclusio ibi : Ejus autem gratia est, quod De ratione sapientiae est considerare causas rerum. Medium patet ex habitis, quia quanto magis aliquis considerat causam, tanto magis est sapiens, ut artifex quam expertus. Deinde ibi : Quoniam autem scientia, ponuntur sex conditiones sapientis et sapientiae, quarum ultima probatur duobus mediis, quae patent in littera. 6 Conclusio ibi : Istorum autem haec quidem est, quod Habens scientiam universalem scit aliquo modo omnia. Cujus medium est, quia qui scit universalia, scit aliquo modo ea quae continentur sub eis. 7 Conclusio ibi : Fere autem est, quod Sapientis est scire maxime difficilia. Cujus medium est, quia illa sunt difficiliora, quae sunt remotiora a sensibus, cujusmodi sunt universalia.
8 Conclusio ibi : Scientiarum vero est, quod Iste habet scientiam certiorem. Cuius medium est, quia illi scientia certior est, quae est de simplicioribus, ista autem est hujusmodi, quae est de magis universalibus.
9 Conclusio ibi : At vero et doctrinalis est, quod Iste maxime novit causas rerum. Cujus medium est, quia ista scientia causas universales singulorum considerat. 10 Conclusio ibi : Et noscere est, quod Haec scientia est gratia sciendi. Cujus medium est, quia illa scientia est maxime propter scire, quae est de magis scibilibus; talis autem est ista, ergo, etc. 11 Conclusio ibi : Maxime vero est, quia Scientia universalis est principalior aliis. Medium est, quia illa principalior est, quae finem altiorem considerat, haec autem considerat finem illum, qui est finis omnium.
12 Conclusio ibi : Ex omnibus ergo est, quia Scientia universalis proprie est sapientia. Medium accipitur tam ex sex conditionibus sapientis et sapientiae, quam ex sex conclusionibus immediate praecedentibus, formetur ergo syllogismus sic : Quicumque maxime novit omnia ut contingit, et difficiliora, et certius, et maxime causas, et ejus scientia est maxime propter ipsum scire, et principalior est aliis, est sapiens ; sed ille qui habet scientiam universalem est hujusmodi, (ut probatum est) ergo, etc. In majori hujus syllogismi continentur sex conditiones sapientis, ut praetactum est. 13 Conclusio ibi : Quia vero non activa est, quod Haec scientia est speculativa. Medium, quia studet ad ignorantiam fugiendam,et non propter aliquem finem exteriorem, cujus signum ponitur ibi : Testatur autem ipsum quid est, quia inventis jam illis scientiis, quae sunt propter necessitates humanas, haec postea inquiri coepit. 14 Conclusio ibi : Sed ut dicimus est, quod Haec scientia est liberrima. Medium est, quia non dependet ab aliqua alia, nec ad finem extrinsecum ordinatur.
15 Conclusio ibi : Propter quod et juste est, quod Non est humana possessio. Medium est, quia illa scientia, quae est liberrima, non potest esse possessio ejus naturae, quae valde servilis est: servilis vero est humana natura, non inquantum intellectiva, sed propter necessitatem corporis necessario administrandi, retrahitur ab operibus intellectualibus.
16 Conclusio ibi : Nec tali aliam bono est, quod Haec scientia est honorabilior et nobilior omnibus aliis. Medium est, quia maxime est divina, tum quia Deus eam maxime habet, tum quia de Deo maxime est, cum sit de primis principiis rerum: Deus autem est primum principium simpliciter, et causa omnium.
Conclusiones Libri II.
In secundo libro traditur modus considerandi veritatem in hac scientia. Potest autem iste distingui in tres partes. In prima agit de ipsa veritatis consideratione. In secunda ibi : At vero quod sit principium, t. c. 5. probatur status in causis per quas veritas habet considerari et cognosci. In tertia ibi : Contingunt autem auditiones, t. c.
14. ostenditur diversus modus considerandi veritatem, et possunt in hoc 2. notari 15. conclusiones. 1 Conclusio ibi : De veritate, t. c 1. est, quod Consideratio veritatis, est aliquo modo facilis. Medium est triplex. Primum ibi : Signum autem est, quod licet eam nullus perfecte invenerit, quilibet tamen de ipsa aliquid invenit. Secundum ibi: Sed unumquemque est, quod licet parum sit quod ab unoquoque inventum est singillatim: multum tamen est si conjungatur, quod ab omnibus est inventum. Tertium ibi : Quare sic videtur, est, quod quemadmodum existenti extra domum nota est janua, et interiora domus occulta, sic homini accidit in scientia, scilicet quia principia sunt patentia, licet conclusiones sint difficiles et latentes. 2 Conclusio ibi : Habere autem lotum est, quod Consideratio veritatis aliquo modo difficilis est. Medium est duplex. Primum per signum, scilicet si penitus esset cognitio facilis, tunc statim perfecte cognoscerentur conclusiones, vel composita, vel causae, contrarium experimur. Secundum per causam ibi : Forsan autem est quod intellectui caliganti ad manifestissima naturae, est difficilis consideratio veritatis, talis autem est noster intellectus. 3 Conclusio ibi : Non solum autem, t. c. 2. est, quod Debemus esse grati prioribus Philosophis. Medium est, quod juvarunt nos ad scientiam, non solum qui bene dixerunt, sed etiam qui erraverunt, dederunt nobis viam exercitii. 4 Conclusio ibi : Vocari vero, t. c. 3. est, quod Haec scientia est considerativa veritatis. Medium est, quia est speculativa, ut patet ex 13. conclusione primi, finis autem speculativae est veritas. 5 Conclusio ibi : Nescimus autem verum, t. C. 4. est, quod Haec scientia maxime considerat veritatem. Medium est, quia est de maximis veris, cujus ratio est: Illa sunt maxime vera, quae sunt aliis causa verita: tis, hujusmodi autem est principium: sicut illud est calidissimum, quod est aliis causa caliditatis, sicut ignis est omnibus causa caloris.
6 Conclusio ibi : Quare unumquodque, t. c. 4. est, quod Unaquaeque res sicut se habet ad esse, sic se habet ad veritatem. Medium patet ex quinta conclusione hujus, scilicet quia illa maxime sunt,et primovera, quae sunt aliis causa veritatis. Deinde ibi : Et manifestum est,quod res habent principium, t. c. 5. quia supposuerat in prima conclusione hujus, esse aliqua principia prima quod non posset esse, si causae redigerentur in infinitum; idcirco sic probatur esse causas infinitas tam secundum speciem (scilicet quod non sunt infinitae species cau sanim) quam secundum indivi duum, scilicet quod in eadem specie non est una prius alia in infi nitum.
7 Conclusio ibi : Mediorum enin est, quod In causis moventibus non in infinitum, accipiendo unam ante aliam Medium est, quia in infinitis non est dare primum; sed si non es causa prima in moventibus, nec secundum est dare consequentem quae dependeat a praecedentibus. 8 Conclusio ibi : At vero neque deor
sum, t. c. 7. est, quod In causis materialibus est finitas. Medium est, quia duobus modis fit aliquid ex aliquo: aut tanquam ex medio et imperfecto fit extremum et perfectum, ut ex puero vir ; aut tanquam ex uno extremo fit aliud extremum, ut ex aqua aer; sed primo modo, sumitur non infinitum, quia inter duo extrema, media non possunt esse infinita: nec secundo modo, quia ibi fit reflexio, ita quod dictus primus fit ultimum, et e contra. In illis autem non contingit ambire, in quibus nec primum invenitur, nec ultimum. 9 Conclusio ibi : Similiter autem est, quod Primo illorum modorum duorum aliquid fit ex materia, et non secundo. Medium est, quia materia prima est incorruptibilis: quando autem aliquid fit ex aliquo secundo modo generatio unius est corruptio alterius.
10 Conclusio ibi : Amplius antem, t. c. 8. est, quod In causis finalibus non itur in infinitum. Medium est, quia finis est illud propter quod sunt alia, et ipse non est propter aliud: aut igitur erit aliquid tale, et sic erit ultimum, et sic non itur in infinitum: aut si nihil fuerit tale, non erit finis, et sic sequuntur tria inconvenientia. Primum, quod non sit bonum in rebus, cum bonum et finis sint idem ibi: Sed qui infinitum faciunt. Secundum, quod non erit actus naturalis, cum natura agat propter finem ibi : Et nullus conabitur. Tertium, quod nullus erit agens per intellectum: agens enim per intellectum intendit finem, quem oportet cognoscere: hoc autem non contingeret si fines essent in. finiti, neque utique erit, t. cap. 9. 11 Conclusio ibi : Sed nec quod quid erat, t. c. 10. est, quod Causae formales sunt finitae. Medium quadruplex. Primum ibi : Semper enim est, quia definitiones quae a formis sumuntur, sunt finitae: alias definitio posterior non dependeret a priori, ut definitio hominis a definitione animalis, si non esset dare primam, nec sequentem. Secundum ibi: Amplius scire, t. c. 11. est, quia non contingeret scire, quia non contingeret pervenire ad individua rei scibilis ; sive per individua intelligas speciem specialissimam, quae in alias species non dividitur ; sive genus generalissimum, quod in genera priora non resolvitur: sive propositionem immediatam, cujus termini per medium non dividuntur, cum non cadat medium inter eos. Tertium ibi: Et cognoscere, t. c. 11. est, quod cum infinita non possint cognosci, .si res haberent formas infinitas nunquam essent cognoscibiles. Quartum ibi : Sed materiam, t. com. 12. est, quod materia secundum quod infinita est habet rationem privationis, cum infinito competat esse nihil, sive non ens. Ergo per oppositum forma secundum quod finita est, vel habet finitam rationem, habet statum vel terminum : igitur infinitas non est a formis. 12 Conclusio ibi : Sed si infinitae, t c. 13. est, quod Causae non sunt infinitae secundum speciem. Medium est, quia tunc nullum causatum esset cognoscibile.
13 Conclusio ibi : Contingunt autem, t. c 14. est, quod Consuetudo
habet vim abslractivam seu inclinationem. Medium est quadruplex. Primum ibi : Nam ut consuevimus est, quod consueta placent. Secundum ibi : Et quae praeterea, quia insueta displicent. Tertium ibi : Quantam vero vim habeant est, quod propter consuetudinem audiendi fabulosa multi negligunt veritatem, et utilitatem legum et ad fabulas convertuntur. Quartum ibi : Alii autem si non Mathematicae, t. c. 15. est, propter inductionem, quia diversi propter diversas consuetudines habent diversos modos probandi, sive requirunt.
14 Conclusio ibi : Propter quod oportet erudiri, t. c. 15. est, quod Logica est modus sciendi, et ut addiscenda ante istam scientiam. Medium est, quia utraque est difficilis, et non sunt duo difficillima simul aggredienda.
15 Conclusio ibi : Acribologia, t. c. 16. est, quod Certitudo demonstrandi, non est omnibus scientiis aequalis. Medium est, quia scibilia aliqua sunt magis separata a materia quam alia, et ideo magis certificabilia.
Conclusiones Libri III.
In tertio libro specificat Philosophus in speciali, et singillatim materiam hujus scientiae ponendo scibile, et disputando quaestiones quam plures, circa quarum considerationem versatur totaliter et principaliter intentio Metaphysici. Sed quia in hoc libro nullam illarum quaestionum determinat, cum in hoc opusculo solas illas conclusiones compilare intendam quas Aristoteles determinative ponit ac probat, ideo tertii libri Conclusiones non assigno ex his, quae in istis libris tribus determinantur, patet enim quod praeambuli sunt ad principale negotium hujus scientiae.
Conclusiones Libri IV.
In quarto libro ostendit Philosophus subjectum hujus scientiae, quod scilicet est ens, inquantum ens et consequentia entis, et videntur tres esse ejus principales partes. In prima ostendit quod ista scientia determinat de ente inquantum ens, et de consequentibus ad ipsum. In secunda ibi : Dicendum antem utrum, t. c. 7. ostendit, quod hujus scientiae est determinare de primis principiis demonstrationis, et quod sit primum et principale principium, ad quod omnia alia reducantur, etc. Tertia ibi : Principium non est ad omnia talia, t. c. 10. contra negantes hujusmodi principium disputatur.
Duarum autem partium primarum conclusiones ad 19. possunt reduci.
1 Conclusio est quod Haec scientia est de ente inquantum ens. t. c. 1. Probatio est, quia illa scientia quae considerat ens inquantum ens, est universalis, quia nulla particularis est hujusmodi; sed haec universalis non potest dici alia quam illa quae quaerit prima principia et primas causas, quales hic quaerimus ; unde antiqui quaerentes elementa entis inquantum ens, quaerebant hujusmodi principia et causas, scilicet primas: ergo haec scientia universalis est de ente inquantum ens. Primo praemittit probationem ibi: Est scientia quaedam, t. c. 1. Secundo infert conclusionem ibi : Unde et nobis entis, t. c. 1. 2 Conclusio est, quod De entibus inquantum entia, primam oportet esse scientiam. Probatio est, quia quaecumque recipiunt praedicationem alicujus unius, licet non univoce, sed analogice, de ipsis determinare pertinet ad unam scientiam: sed ea quae continentur sub ente sic se habent respectu ipsius entis, ergo, etc. Primo ponitur et declaratur per exempla, minor ibi : Ens autem multis, t. c. 2. Secundo major ibi : Sed quemadmodum. Tertio conclusio ibi: Palam ergo.
3 Conclusio ibi : Ubicumque vero, t. c. 2. est, quod Haec scientia primo et principaliter agit de substantia. Medium est, quia substantia est primum et principale ens a quo alia omnia dependent.
4 Conclusio ibi : Omnis autem generis, t. com. 4. est, quod Haec scientia est de omnibus entibus. Medium est, quia omnia scibilia unius generis, sive sit univocum sive analogum, pertinent ad unam scientiam, sicut et omnia sensibilia unius generis ad unum sensum, unde hic de omnibus entibus inquantum entia determinantur ; speciales autem scientiae speciales differentias entis considerant.
5 Conclusio ibi : Si igitur ens et unum, t . c. 3. est, quod Haec scientia habet determinare de uno. Medium est, quia ens et unum sunt idem. Probatio hujus duplex est. Prima ibi : Idem enim unus homo, t. c. 3. scilicet quia ens et unum addita cuicumque nullam faciunt diversitatem, unde quando generatur et corrumpitur unum et aliud. Secunda ibi : Amplius autem cujuscumque substantia, t. c. 3. est, quia utrumque eorum praedicatur essentialiter de omni ente.
6 Conclusio ibi : Quare quotcumque unius sunt, t. c. 2. est, quod Quot sunt paries unius, tot et entis, de quibus habet determinare haec scientia, sicut de particularibus entibus. Medium patet ex quinta conclusione hujus, sed tamen non sunt determinatae partes unius, sicut entis in omnibus praesentis.
7 Conclusio ibi : Et tot partes sunt philosophiae, t. c. 4. est, quod Istius scientiae partes dividuntur, sicut et partes substantiae. Medium potest sumi ex tertio hujus, unde de substantiis sensibilibus agit in 7. et 8. hujus, de insensibilibus autem in 12. Aliud etiam medium hujus 7. conclusionis ponitur ibi : Est enim Philosophus, et est a simili, scilicet quod sicuti dividitur Mathematica per divisionem sui subjecti, sic etiam haec scientia.
8 Conclusio ibi : Quoniam autem unius, t. com. 4. est, quod Istius scientiae est determinare de multo, et de consequentibus ad ipsum. Medium est, quia hujus scientiae est considerare contraria et opposita; sed uni opponuntur multa, et quia scilicet unum et multa, consequuntur ad ens, quod dicitur multipliciter, ideo etiam ipsa dicuntur multipliciter, et consequentia ad ea, quas multiplicitates debet hic Philosophus determinare, et quae per prius, et quae per posterius dicuntur. Et nota diligenter circa istam conclusionem octavam, differentiam inter privationem et negationem.
Hujus etiam octavae conclusionis ponuntur alia tria communia media, tam 8. quam 5. Primum ibi : Et Philosophi, t. c. 5. et est, quod, cum de uno et de multo, et de consequentibus ad ea, flant aliquae dubitationes, et non sit alicujus scientiae particularis illas determinare: igitur erit scientiae universalis, qualis est ista. Secundum ibi : Signum autem, t. c. 5. et est, quod cum Dialecticus vel Sophista conveniat cum Metaphysico, non in modo, sed in rebus consideratis, et illi considerent ista: ergo et Metaphysicus, quia scilicet ista, idem et diversum, simile et dissimile, et contraria et hujusmodi, reducuntur ad ens, et unum, et multa. Tertium ibi : Amplius contrariorum, t. c. 6. et est, quod non est alicujus scientiae particularis ista determinare, sed ea supponere. Medium patet ex 8. conclusione hujus. 9 Conclusio ibi : Et jam non Geometrice est, quod Ista, idem et diversum, simile et dissimile, etc. non periment ad Geometricam speculationem. Medium, quia unius scientiae est speculari ens, et consequentia ens, talis autem est Metaphysica ex 8. hujus.
10 Conclusio ibi : Palam mitem, quia t. c. 7. scilicet parum post principium secundae partis est, quod Hujus scientice est determinare de primis, et communibus principiis demonstrationis. Medium.est duplex. Primum per causam ibi : Omnibus enim sunt, t. c. 7. scilicet quod hujusmodi principia consequuntur ens communiter sumptum. Secundum per signum ibi : Unde nullus, text. c. 7.
scilicet quod nulla scientia particularis de illis determinat: 11 Conclusio ibi : Quicumque vero conantur, t. c. 8. est, quod Hujusmodi principia non sunt demonstrabilia. Medium innuitur ibi : Propter ignorantiam, t. c 8. scilicet quia sicuti ostenditur primo Posteriorum, et c. G. et inde, non est demonstratio nisi mediatorum. 12 Conclusio ibi : Congruit autem maxime, t. c. 8. est, quod Primus Philosophus debet habere firmissima principia. Medium est universale, quia cognitio universalis debet esse certissima, hoc autem patet ex medio 12.1. libri.
13 Conclusio ibi : Firmissimum alitem, t. com. 8. est, quod Circa primum principium non contingit decipi. Medium est, non decipimur nisi circa ignota.
14 Conclusio ibi : Et non conditionale, t. c. 8. est, quod Hujusmodi principium accipitur simpliciter et non ex suppositione, sicut ea quae ab aliis scientiis supponuntur. Medium est, quia intellectum cujuscumque veritatis alterius praecedit necessario notitia hujus principii. 15 Conclusio ibi : Quod autem cognoscere est necessarium. t. C. 8. et est, quod Hujusmodi principium per se venit in notitiam intellectus. Medium patet ex medio 14. hujus. Deinde ibi : Quod vero sit illud, t. c. 8. oportet, inquiens, quod tale principium sit hoc : Impossibile est idem simul esse et non esse.
16 Conclusio ibi : Impossibile namque. t. c. 9. est, quod Circa illud principium non contingit decipi. Medium est, quia tunc sequeretur, quod contraria essent simul vera in eodem, scilicet opiniones de contraria positione, quae probantur esse contraria in fine Perihermenias. 17 Conclusio ibi : Quapropter omnes. t. c. 9. est, quod Hoc principium est ultimum in resolutione complexorum. Cum ens sit primum in compositione, sic et hoc principium quod componitur ex ente et resolutione complexorum se habebit, et hoc innuitur ibi : Natura namque principium, et ex his duabus conclusionibus patet, quod illa tria, quae in aliis tribus conclusionibus immediate praecedentibus sunt ostensa de principio firmissimo, conveniunt isti principio. 18 Conclusio ibi : Vult autem, est quod Hoc principium est indemonstrabile. Medium est, quia cum aliqua sint indemonstrabilia, ut patet in 1. Post. t. c. 6. et inde, nullum potest esse indemonstrabilius isto. 19 Conclusio ibi : Est autem demonstrabile, t. c. 9. quod, Licet hoc principium non sit demonstrabile simpliciter, potest tamen demonstrari per aliquod medium. Cujus ratio est, quia quicumque concedit aliquod medium, concedit saltem implicite hoc principium, si autem aliquis nihil concedit, non debet disputari cum eo. Conclusiones tertiae partis non assigno hic, quia fere omnes reperiuntur in undecimo hujus, et tunc ibi poterunt assignari.
Conclusiones Libri V.
In quinto libro, distinguit Philosophus multiplicitates nominum significantium res hujus scientiae, hoc enim pertinet ad ipsum, sicut patet ex his quae dicta sunt in octava conclusione quarti: et quia in hoc libro procedit non concludendo, sed potius distinguendo, ideo conclusiones ejus assignare non possumus.
Conclusiones Libri VI.
In sexto libro comparat Philosophus hanc scientiam ad alias scientias. removens a consideratione hac quosdam modos entis, de quibus principaliter non intendit, scilicet ens per accidens, et ens ut verum: et secundum hoc, liber iste continet duas partes principales. In quarum prima comparatur haec scientia ad alias. In secunda ibi: Sed
quando ens dictum simpliciter, text. c. 4. removentur praedicti modi entis a consideratione hujus scientiae. Possunt autem hujus libri conclusiones reduci ad 18. 1 Conclusio est, quod In hac scientia quaeruntur principia entis inquantum ens ibi : Principia et causae quaeruntur, t. c. 1. Medium a simili, quaelibet enim scientia, ut Medicina et Mathematica quaerit prima principia, et causas sui subjecti. 2 Deinde ibi : Sed omnes istae, text. c. 1. Assignat differentiam inter hanc scientiam et alias, subjungens secundam conclusionem, quae est, quod Nulla scientia particularis inquirit quod quid est. Medium est, quia unaquaeque ponit quod quid est, vel aliquo modo accipit ipsum. 3 Conclusio ibi : Similiter autem nec si est, text. c. 1. est, quod Nulla scientia inquirit, vel demonstrat si est, scilicet suum subjectum. Medium est, quia . ejusdem scientiae vel rationis, est inquirere, vel demonstrare si est, et quid est.
4 Conclusio ibi: Quoniam vero Physica est scientia, t. C. 1. est, quod Scientia naturalis est speculativa. Medium est, quia omnis scientia, vel est activa, vel factiva, vel speculativa: sed scientia naturalis non est activa, nec factiva, ergo. Probatio minoris, quia principium motus rerum, de quibus est scientia activa vel factiva, est in ipso sciente, vel in agente, vel in faciente. Principium autem motus rerum, de quibus est scientia naturalis, est in ipsis rebus. Primo medium ibi ponitur, quodcumque vero. Secundo, accepto medio principali infertur conclusio ibi : Quare si omnis. Nota tamen, quod hic actio vocatur operatio, quae manet in agente, ut dilectio: factio vero illa, quae transit in transmutationem materiae exterioris, ut secare vel urere. 5 Conclusio ibi: Oportet autem quod quid, t. c. 2. est, quod Scientia naturalis definit per materiam sensibilem. Medium est quia res naturales non possunt esse, nec intelligi sine hujusmodi materia, et declaratur in littera exemplariter et inductive. 6. Conclusio ibi : Ideoque, et de anima, est, quod Physici est determinare de anima, prout est in materia. Medium patet ex declaratione quintae hujus in textu.
7 Conclusio ibi : Sed est Mathematica, text. c. 2. est, quod Scientia de rebus separatis a materia est Theorica. Medium est idem cum medio quartae hujus, et ideo non repetitur, scilicet quia Mathematica scientia non est activa, vel factiva, etc. 8. Conclusio ibi : Si vero aliquod est immobile, t. c. 2. est, quod Scientia de rebus separatis a materia et sempiternis
est Theorica. Medium est idem cum medio quartae hujus, scilicet quia talis scientia non est activa, nec factiva.
9 Conclusio ibi : Nam tum Physice, est quod Haec scientia, quae est de rebus separatis a materia et sempiternis, differt a Physica et Mathematica. Medium est, quia subjecta earum differunt, et declaratur in littera. 10 Conclusio ibi: Quare tres erunt, t. c. 2. est, quod Tres sunt modi speculativae. Medium patet ex duabus conclusionibus immediate praecedentibus.
11 Conclusio ibi : Non enim immanifestum, text. com. 2. est, quod Haec scientia quae est de rebus separatis a materia, et sempiternis est Theologica sive divina, sic denominata fuit in textu in conclusione proxime praecedenti. Medium est duplex. Primum, quia res divina non potest esse alia quam illa, quae est separabilis et sempiterna, hujusmodi naturam haec scientia considerat, ut patet ex 8. et 9. conclusione hujus. Aliud medium est, quia scientia honorabilissima, (cujusmodi est ista, quae est de rebus separatis et sempiternis) debet esse circa genus honorabilissimum, hujusmodi est genus divinarum rerum ibi : Et honorabilissimam scientiam.
12 Conclusio per modum dubitationis ponitur ibi : Dubitabit enim utique aliquis, text. c. 3. et est, quod Haec scientia est universalis et prior aliis. Quod autem sit universalis probatur, quasi per locum a divisione ibi: Non enim idem, ubi ostenditur, quia aliae non sunt universales ab ista. Quod vero sit prior, ostenditur ibi : Si igitur, per hoc quod substantiae illae, de quibus determinat, sunt priores, licet de substantiis adhuc nihil determinaverit: ideo sub dubitatione loquitur Aristoteles hic, quia nondum probavit eas esse. Deinde distinguens diversos modos entis ibi : Sed quoniam ens, text. com. 4. subjungit tandem ibi : Quoniam itaque multipliciter. 13 Conclusio, quod Nulla scientia determinat de ente per accidens. Probatio duplex, prima per inductionem ibi: Signum autem, et patet secunda ibi: Et hoc rationabiliter. Per rationem quae est, quod omnis scientia est de ente: ens autem per accidens non est nisi in solo nomine, scilicet inquantum unum de alio praedicatur ut album musicum, in tantum enim aliquid est ens, inquantum est unum. Et hoc medium primo declarat per auctoritatem ibi: Unde Plato. Secundo per rationem, scilicet quia unius entis una est generatio: entis autem per accidens non est generatio, nec corruptio, scilicet una ibi: Palam autem. 14 Conclusio ibi : Attamen dicendum est amplius, text. com. 5. et est, quod Ens, ut in pluribus, per suum esse, est causa entis per accidens. Medium est ex definitione entis per accidens, scilicet quia ens per accidens est ens, ut in paucioribus, et hoc patet in littera, subjungens secundo dubitationes, quae patent. 15 Conclusio ibi : Quod autem scientia non est, text. com. 6. est, quod De ente per accidens non potest esse scientia. Medium est, quia tale ens, non est semper, nec ut in pluribus. 16. Conclusio ibi : Quod autem sint principia, text. com. 7. est, quod Non. omne, quod fit in istis inferioribus,
habet causam per se, ut aliqui dicebant. Medium est, quia tunc omnia evenirent de necessitate: si enim posita causa per se, necesse sit poni effectum (ut ipsi concedebant) et omnis effectus habet causam per se, cum omnia futura possunt reduci ad causas aliquas per se praesentes vel praeteritas, scilicet reducendo futurum remotius ad aliquod propinquius, et illud in aliud quousque veniatur in praesens, et istae cum sint positae jam, sequeretur omnia futura de necessitate evenire. Primo ergo praemittitur probatio. Secundo infertur conclusio ibi : Erit ergo ejus quid. Tertio subjungitur dubitatio ibi: Sed ad principium, t. C. 8. 17 Conclusio ibi : Quod autem ut verum, text. C. 8. est, quod Ens quod significat idem quod verum, et non ens quod significat idem quod falsum, sunt in compositione et divisione. Medium ibi: Non enim, est quasi per locum a divisione, scilicet quia non est in rebus, nec in intel lectu simplicium quidditatum: ergo in intellectu dividente et componente. 18 Conclusio ibi : Quoniam autem complexio, est, quod Isti duo modi entis, scilicet ens per accidens, et ens ut verum, sunt ab hac scientia relinquendi. Medium est, quia ens ut verum non est proprie ens vel reale, sed mentale, et ideo ad scientiam pertinet de Anima. Praeterea ens per accidens non habet certam causam. Item utrumque horum entium fundatur super ens reale, quod est ens extra animam, et ideo de primo sufficit hic determinare.
Conclusiones Libri VII. Circa librum septimum et sequentes attendendum est, quod primo Philosophus agit de substantiis sensibilibus. Secundo repetit aliqua determinata, tam in hac doctrina quam in libris Physicorum, ut praeparet se ad determinandum de insensibilibus substantiis, et hoc facit in 11. libro. Tertio de substantiis insensibilibus, sive separatis a materia determinat, scilicet in 12. libro et ultimo, et hoc dico principaliter. Item primo agit de substantiis sensibilibus, quoad principia suorum generum. Secundo scilicet in 9. quoad modos essendi, scilicet de actu et potentia. Tertio quoad divisionem sive unitatem sui esse, et hoc in 10. Item primo investigat essentiam, et principia essentialia substantiarum sensibilium, modo magis logicali, scilicet modo praedicandi, definiendi et inquirendi quae scilicet sint differentia, et quae non. Secundo modo magis reali, scilicet in 8. ubi de materia et forma, et de earum unione determinat: in 7. libro videntur esse 9. partes principales. In prima ostenditur de primo ente, de quo ente sit principaliter et totaliter agendum, scilicet de Substantia. In secunda de qua substantia sit primum agen dum ibi : Dicitur autem substantia, t. c. 7. In tertia ex quibus sit ipsum quod quid est, et quorum ibi : Et pri mo dicemus, text. c 11. In quarta utrum ipsum quod quid est sit idem cum eo cujus est ibi : Utrum autem idem, text. com. 20. In quinta inquiruntur causae generationis sensibilium substantiarum ibi : Eorum vero quae sunt, text. c. 22. In sexta inquiruntur quae partes totius ingrediantur in definitione totius ibi: Quoniam vero definitio, t. c. 33. In septima agitur de unitate essentiae, quam definitio signat ibi : Nunc alitem dicamus, text. com. 42. In octava probatur, quod universalia non sunt substantiae, nec sunt separata ibi: Quomodocumque vero de substantia, text. com. 44. In nona ostenditur quomodo ipsum quod quid est habet rationem causae et principii ibi: Quid autem oportet dicere, t. C. 59. et possunt hujus libri conclusiones reduci ad quadraginta sex. 1 Conclusio est eadem cum tertia quarti, scilicet quod De substantia est principaliter agendum. Probatio hujus duplex est. Prima ibi: Toties autem ente dicto, t. c. 2. scilicet quod substantia est primum ens et principale, et hujus declaratio est triplex. Prima per rationem ibi: Nam quando dicimus, text. c. 2. quia ipsa dicit simpliciter quid, alia vero non, sed quale vel quantum quid, unde dicuntur entia, quia entis. Secunda per signum, scilicet quia de illis, quae significant sine substantia ut de accidentibus in abstracto, dubitatur ab aliquibus utrum sint entia: non autem de accidentibus concretis, quae significant ut in substantia, ibi: Unde et utique, text. c 3. Ex quo patet quod substantia est primum ens, et simpliciter ens, cum alia habeant esse ab ea, et concludit hoc ibi: Quare primum ens, t. c. 4. sub jungens quot et quibus modis substantia sit prior accidente. Tertia probatio est per auctoritatem ibi: Et quod olim, text. c. 5. scilicet, quia antiqui qui quaesierunt principia entis principaliter et totaliter, inquisierunt substantiarum principia, sive ponerent unum principium, sive multa. Et primo praemittuntur probationes hujus conclusionis primae. Secundo ipsa infertur ibi : Quapropter nobis maxime, text. c. 5. Tertio ostendit Philosophus quae sunt manifestae substantiae ibi : Videtur autem substantia, text. c. 5. Quarto ostendit, quae sunt substantiae secundum antiquorum opinionem ibi : Videtur autem quibusdam, t. c. 5. Quinto ostendit quod de iis est inquirendum ibi : De his igitur, quod dicitur bene, text. com. 6. Deinde ibi : Dicitur autem substantia, distinguens et subdistinguens nomen substantiae, subjungit ibi : Quare si species, text. com. 7.
2 Conclusio quae est, quod Forma prior sit composito. Medium est, quia est componens et principians, quod innuitur ibi: Quod ex utrisque, text. c 7. Deinde ibi : Nunc quidem igitur, dicit quod adhuc non est manifesta natura substantiae, et subjungit ibi: Et adhuc materia, text. com. 8. rationem per quam antiqui solam materiam probabant esse substantiam, et patet.
3 Conclusio ibi : Dico autem materiam, text. com. 8. est, quod De essentia materiae non est forma, nec privatio. Medium est definitio materiae quam primo ponit. Secundo infert conclusionem ibi: Quare quod est ultimum, text. com. 8. 4 Conclusio ibi : Sed impossibile, t. c. 8. est quod Compositum, et etiam
forma est magis vel verius substantia quam materia. Medium est duplex, tum quia scilicet compositum est separabile, id est distinctum et per se stans : tum quia est hoc aliquid, quorum neutrum materiae convenit.
5 Conclusio ibi : Attamen eam quae nunc, text. com. 9. est quod De forma potius agendum quam de composito, vel materia. Medium est triplex, tum scilicet, quia compositum est posterius ; tum quia manifestius, et minorem habet dubitationem: tum quia ipsa materia erit magis manifesta in opinionibus antiquorum, omnes enim ponebant materiam esse, et etiam ipsam esse maxime substantiam, ut patet ante tertiam conclusionem hujus in littera.
6 Conclusio ibi: Confitentur autem, text. com. 9. est, quod De substantiis sensibilibus et de earum quidditate est prius agendum, quam de insensibilibus. Medium est, quia licet illae sint simpliciter notiores, nobis tamen istae notiores sunt. 7 Conclusio, scilicet in principio tertiae partis ibi: Et primo dicemus quaedam, text. C. 11. est quod Ex solis praedicatis per se primo modo, debet constitui de finitio. Medium est, quia nec praedicata per accidens, nec ea quae praedicantur per se secundo modo, dicunt rei essentiam, et hoc late declaratur in littera.
8 Conclusio est, quod Definitio non est accidentis vel composito ex subjecto et accidente, et hoc de bel intelligi per se et primo. Medium est, quia definitio dicit quid ve aliquid: ipsum autem accidensnoi dicit quid, sed quale vel quantum ; primo facit quaestionem circa hoc ibi : Quoniam vero sunt, text. com. 12. Secundo solvit ibi: At vero neque, text. com. 2. sed veritatem medii tangit ibi : Quod quidem enim quod erat esse.
9 Conclusio ibi: Aut et definitio sicut et quod quid, t. c. 14. est, quod Etsi definitio sit substantiae et accidentium, tamen per prius est substantiae. Medium est, quia sicut ens per prius dicitur de substantia, ita et ipsum quod quid est, et hoc ibi declaratur diffuse.
10 Conclusio est, quod Accidentia non possunt definiri sine propriis subjectis. Medium est, quia non possunt intelligi, nec esse sine illis. Haec conclusio cum medio suo elicitur ex duabus dubitationibus, quas in fine hujus tertiae partis movet et pertractat. Prima dubitatio praemittitur ibi : Habet utilem dubitationem, text. com. 17. Secunda ibi: Est autem et alia, text. com. 18. Medium autem videtur exprimere in 1. dubitatione cum dicit: Et non contingit, text. com. 17. b. 11 Conclusio est, quae scilicet est prima in 4. parte hujus septimi ibi : In dictis itaque secundum accidens, text. c 20. est, quod In his quae dicuntur per accidens, (ut homo albus) ipsum quod quid est, non est idem cum eo cujus est. Medium est, quia talia important duas essentias, scilicet subjecti et accidentis, una vero definitio unam solam essentiam dicit : et ideo si quod quid est in talibus referatur solum ad accidens, est idem ; si vero ad utrumque ad accidens, scilicet et ad subjectum, non est idem. Medium non ponitur hic in principio, nam solum arguendo procedit, sed ponitur ultimum medium hujus quartae partis ibi : Secundum accidens vero dictum, text. c. 12.
12 Conclusio ibi : In dictis vero secundum se, text. c.20. est, quod In entibus per se, quod quid est est idem cum eo cujus est, utpote ideae ; quia si sint aliud ab ipso, cum res dependeant a suo quod quid est, tunc erunt quidditates ipsarum idearum posteriores eis, et ita aliquae substantiae priores sunt ideis quod est contra Platonicos. Medium secundum, quod probatur simpliciter, et cum ex suppositione est, quia si quod quid est rei sit aliud ab ea, cum quod quid est sit quaedam res, pari ratione, et quod quid est ipsius, quod quid est erit aliud ab ea, et sic in infinitum. Hoc autem medium ponitur circa finem hujus quartae partis ibi : Absurdum vero apparebit, text. com. 21. ubi videtur ponere duas rationes, sed ambae reducuntur ad illud medium
13 Conclusio ibi: Etsi quidem absolute, t. c. 20, est, quod Ipsum quod quid est non est separatum ab eo cujus est. Medium est, quia tunc sequeretur, quod res non essent scitae, cum res sciatur per suum quod quid est, et per illud quod est in ea ; tum, quia res non existerent secundum se, nec suas quidditates haberent in se. Primum medium ibi : Scientia enim. Secundum ibi : Amplius cui non inest. 14 Conclusio ibi: Etenim hoc sufficiens, text. com. 20. est quod Vana est et inutilis positio idearum. Medium duplex est. Primum, quia ponebantur ad salvandum existentiam et scientiam rerum, ad hoc autem ma
gis et melius sufficit aliud, scilicet quod ipsum quod quid est, sit idem cum eo cujus est, et non separatum ab eo. Secundo, quia sequeretur individua substantiae non esse substantias,quia unumquodqueest substantia per suam formam, quae est in eo ; haec autem positio separat formas rerum ab ipsis, et hoc scilicet medium ponitur ibi: Simulque palam, quia si sint, text. com. 21. deinde in 5. parte praemittens duas divisiones, unam a parte modorum quibus aliquid fit ibi : Eorum autem quae fiunt, text. com. 22. aliam ex parte illorum, quae ad factionem requiruntur ibi: Omnia vero quae fiunt, text. c. 22. ponitur. 15 Conclusio est, quod Omnia quae fiunt, sive ab arte, sive a natura, habent materiam. Medium, quia omnia talia possunt esse, et non esse. 16 Conclusio ibi: Universaliter vero, text. c. 22. est, quod Forma est natura. Medium, quia quando aliquid est factum, scilicet quando habet formam, et cujus habet naturam, illius rei habet formam. 17 Conclusio ibi: Et a quo quae secundum speciem, text. comment. 22. est quod Ea quae fiunt, a suis similibus fiunt. Hanc autem declarat primo inductive sive exemplariter in naturalibus, ibi : Homo namque. Secundo ibi : Generationes vero, declarat eam in artificialibus, distinguens primo generationes, quae non sunt naturales, et ostendens ibi: Ab arte vero fiunt, text. C.23. quae sunt actiones artificiales ibi: Fit itaque sanitas, ostendit quomodo ab arte procedat, scilicet per similitudinem rei, quae existit in mente artificis unde concludit ibi: Quare
modo quodam accidit, quod sanitas per actiones artis, interiorem et exteriorem inducitur ibi: Generationem vero, et motuum, text. com. 23. Ex quibus omnino elicitur, quod omne quod fit ab arte, fit ab altero informato, similitudine illius rei quae fit, et hoc est medium hujus 17. conclusionis quantum ad artificialia.
18 Conclusio ibi: Faciens itaque, et unde inchoat, text. com. 23. est, quod Species existens in mente artificii, est principium operandi sive agendi. Medium hujus patet ex medio 17. hujus immediate praemissae, unde incipit ab eodem, a quo et agens ab arte. Declaratio hujus est in exemplo, sicut enim si aliquis praeter intentionem agens, fricando se calorem excitat, qui est principium sanitatis, et ita ab excitatione caloris incipiat: ita etiam si ab arte operetur, et per intentionem sciret hoc expedire, ab eadem excitatione caloris inciperet. Hoc exemplo concludit ibi : Calor itaque in corpore, quia talis calor, vel est pars sanitatis, quando scilicet sanitatem immediate introducit; vel sequitur ad eum aliqua pars sanitatis, scilicet quando non immediate ad calorem, sed ad aliquam aliam dispositionem quae sequitur, prius ipsum calorem mediate, vel immediate sanitas sequitur. Unde talem dispositionem, quam immediate sequitur forma, vocat partem ipsius.
19 Conclusio ibi : Quare sicut dicitur impossibile, text. com. 24. est quod Cujuslibet rei est aliqua pars praeexistens. Medium est, quia praeexistit materia, et etiam forma saltem secundum materiam. 20 Conclusio ibi: Ex quo vero, ut materia, text. com. 24. est quod Illud ex quo aliquid fit, non praedicatur de eo, niti forte denominative. Medium ibi: Causa vero est, text. com. 5. quia illud ex quo aliquid fieri dicitur ut sompositum, velut cum dico quod domus fit ex lateribus et lignis, in ipsis lateribus intelligitur privatio opposita formae domus. 21 Conclusio est, quod Forma non generatur. Medium est, quia non habet materiam et formam quod autem generatur habet materiam et formam, quod patet ex secunda divisione posita in principio hujus quintae partis : Si enim forma haberet materiam et formam, tunc quaereretur idem de illius forma, et sic in infinitum. PrimoAristoteles repetens illam divisionem secundam proponit hanc conclusionem ibi : Quomodocumque vero ab aliquo fit quod fit, text. com.26. Secundo probat eam ibi: Nam si facit ex aliquo, text. com. 26. Tertio infert probatam ibi : Palam ergo quod, text. com. 27.
22 Conclusio ibi: aeream vero sphaeram esse facit, text. com. 27. est quod Solum compositum generatur. Medium est, quia solum ipsum constat ex materia et forma, unde habet hoc in hoc, id est formam in materia. 23 Conclusio ibi : Utrum igitur est quaedam sphaera, text. com.28. est quod Idea non est causa generationis per modum generantis. Medium est, quia generans est hoc aliquid, et generatum similiter. Idea vero cum sit a materia separata secundum
Platonicos, non potest esse hoc aliquid.
24 Conclusio ibi : In quibusdam vero palam, text. com. 28. est quod Idea non est causa generationis per modum generantis exemplificantis, et causantis similitudinem in generato. Medium est, quia ipsum generans sufficit ad hujusmodi similitudinem producendam, et propter hoc videtur fuisse praemissa.
25 Conclusio ibi i Et diversa quidem propter materiam, text. com. 28. est quod Generatum sive id quod factum est, est diversum a generante. Medium est, quia habet aliam materiam. 26 Conclusio est, quod Eorum quae fiunt ab arte quaedam fieri etiam possunt a natura ut sanitas, et quaedam non ut domus. Medium est, quia quaedam habent principium activum, sive motivum in subjecto in quo fiunt, quaedam vero non. Primo proponit hanc conclusionem et aliam per. modum quaestionis ibi: Dubitabit, text. comm. 29. Secundo subjungit solutionem,ex qua habetur medium istud ibi : Causa vero est, quia hoc. 27 Conclusio ibi: Palam vero exdictis, text. com. 30. est quod Licet omnia fiant aliquo modo a sibi similibus, non tamen est aequalis similitudo semper in omnibus inter generans etgeneralum. Declaratio hujus est per assignationem diversorum modorum, quibus aliqua fiunt ab aliis, sive ab arte, sive a natura, sive in generantibus univoce, sive aequivoce, ex quibus manifeste patet veritas hujus 27. conclusionis.
28 Conclusio ibi: Quaecumque autem a casu, text. com. 31. est quod Eorum quae fiunt per naturam, quaedam etiam fieri possunt a casu, scilicet sine generantc, ut ea quae fiunt per putrefactionem, quaedam vero non ut animalia magis completa, ut equi et his similia. Medium est, quia quorumdam materia potest sine spermate moveri ad formam, quaedam veronon. 29 Conclusio ibi :Non solum autem, est quod Forma accidentalis non generatur. Medium est idem cum medio vigesimaeprimae hujus septimi. 30 Conclusio ibi: Sed proprium substantiae ex his, t. c. 32. est quod Ad generationem substantiarum oportet substantiam praeexistere, ad generationem accidentium non oportet accidens praeexistere accidenti. Medium est, quia accidentis substantia potest esse primum principium, hoc medium non exprimitur, quia satis patet. Deinde in sexta parte proponens dubitationes, an oporteat poni partes in definitione locorum, et utrum sint priores ipsis totis, vel e converso ; et arguens circa hoc, subjungit tandem ibi : Aut multipliciter dicitur pars, t. c. 33. 31 Conclusio est,quod Aliquae partes ponuntur in definitione, aliquae vero non. Medium est, quia aliquae sunt partes sine quibus definitum non potest esse, nec intelligi, et dicuntur partes essentiales, vel species ; aliquae vero sunt sine quibus definitum potest intelligi, ut materia sensibilis facta, haec caro et haec ossa, et tales dicuntur partes materiales, vel partes individuae. Hoc medium satis plane potest haberi, ex his quae in littera de diversitate partium diffuse declarat. 32 Conclusio ibi: Dictum est quidem igitur, text. c. 3i. est quod Partes quae ponuntur in definitione sunt priores suo toto. Medium est, quia tales partes sunt essentiales, et hoc medium non exprimitur, quia patet, sed ipsam conclusionem hic in littera per exempla declarat. 33 Conclusio ibi: Sed rationis partes, text. com. 35. est quod Partes speciei sunt partes definitionis, non autem partes materiae. Medium est, quia tales per definitionem non cognoscuntur, sed solum per imaginationem. Causa vero quare singularia non sunt cognoscibilia cognitione definitiva, sive intellectuali, est quia sunt magis materialia. Deinde ostendens qualiter sit respondendum ad continuam secundum positiones diversas ibi: Interrogationi vero, text. c. 36. et tandem proponens dubitationem, quae scilicet sint partes speciei ibi : Dubitatur autem, text. c. 37. et solvens eam ibi: Quaecumque quidem igitur, text. C 37. ponit secundum, scilicet quod quidam volebant quod nec materia sensibilis sit pars speciei in materialibus, nec materia intellectualis sive imaginabilis, cujusmodi est quantitas in Mathematicis, sed solos modos ponebant species rerum. Subjungit tandem ibi: Accidit itaque unam multorum, t. c. 38. 34 Conclusio, in qua probat quod Numeri non sunt species rerum. Medium hujus principale est, quia quaecumque participant unum numero, ut tres homines et tres equi, participant etiam unam speciem, quod est falsum. Aliud medium tangit in littera, de qua non multum curo.
35 Conclusio ibi: Quare omnia reducere, text. C. 39. est quod Materia tam in naturalibus quam in Mathematicis, est de essentia speciei, non quidem
materia individualis, sed communiter sumpta. Medium est, quia sine tali, ipsa species nec esse, nec intelligi potest, et hoc patet ex eo quod dicit ibi : Adducit enim a veritate, et ex illis quae ibi sequuntur. 36 Conclusio ibi : Verum autem est praeter materiam, est quod De substantiis separatis est inquirendum in hac scientia. Medium est, quia de substantiis materialibus et sensibilibus, quae principalius pertinent ad naturalem, hic agimus propter illas. Deinde circa finem hujus sextae partis epilogat ea quae sunt in praecedentibus dicta. 37 Conclusio est : quod Essentia quam definitio signat, est una. Medium est, quia differentia finalis sive ultima, quae illam essentiam perficit et distinguit, est una. Haec conclusio primo declaratur in septima parte hujus septimi, ubi primo proponit quaestionem ibi: Nunc autem dicamus, text. com. 42. Secundo arguit circa eam ibi: In hoc namque. Tertio solvit ibi : Oportet autem primum intendere, text. com. 43. Ex qua solutione elicitur haec 37. conclusio cum suo medio. Deinde in principio partis 8. hujus 7. continuans se, ac praemittens divisionem substantiae, proponit tandem ibi: Videtur enim impossibile, text. c. 44. 38 Conclusio est, quod Nullum universale est substantia, et debet hoc intelligi de universali, ut est universale, scilicet prout accipitur ab intellectu, ut unum in multis, sic enim non est aliquid in se extra intellectum; illud autem quod subest intentioni universalitatis ut homo, vel animal, vel substantia, est quod quid erat esse, nam superiora dicunt quidditatem suorum inferiorum. Hanc autem 38. per sex media videtur probare. Primum est, quod quaelibet substantia, est propria ejus cujus est substantia, universale vero non est quid proprium, sed commune: unde aut esset substantia omniuminferiorum, aut alicujus: omnium non, propter illud quod praedictum est, sed nec alicujus unius, quia tunc omnia alia essent illud unum. Hoc medium primo ponitur ibi i Primum enim substantia, text. comm. 45. Secundum ibi : Amplius substantia dicitur, text. com. 46. Tertium ibi: Amplius autem impossibile, text. com. 47. Quartum ibi : Amplius autem est, text. com. 49. et omissis quatuor mediis causa brevitatis. Sextum est, quod species constituitur ex genere et ex differentia: ex duobus autem actu non existentibus, fit aliquod unum, et ita patet quod genus et differentia, et per consequens alia universalia, non sunt substantiae per se actu existentes. Et subjungit ibi : Habet autem quod accidit, text. com. 50. dubitationem quamdam quae solvetur inferius conclusione 41. hujus septimi. 39 Conclusio ibi : Manifestum autem ex his, text. com. 51. est quod Universalia non sunt separata. Medium principale hujus est, quia si universale ut animal, sit aliquid per se et separatum existens, aut erit unum numero, aut multa; si unum numero, ut videtur, ergo unum numero erit in multis divisim existentibus: si autem sint multa, sequitur quod ipsum animal, quod est unum in se, secundum positionem Platonicorum, sit multa quasi infinita secundum multitudinem suppositorum. Hujus medii primam partem praemittit ibi : Sed si alterum in unoquoque, text. com. 52. quaedam autem media interponit ibi, et quaedam subjungit, de quibus non est multum curandum. 40 Conclusio ibi : Quorumcumque vero substantia, text. com. 53. et est quod Si universalia, vel ideae sunt separatae, non possunt definiri. Quod est contra Platonicos, haec enim erat una causa, propter quam ponebant ideas, ut definirentur; sensibilia enim et corruptibilia definiri non possunt. Medium hujus est, quia si ideae sic sunt, ut ipsi posuerunt, erunt quaedam singularia, cum per se separatae existant, singularia vero definiri non possunt. Hujus etiam medii minorem, scilicet quae fuit 35. hujus, tribus rationibus his probat. Prima, quia singularia sint corruptibilia. Definitio vero sicut et demonstratio non est de corruptibilibus, sed de necessariis et perpetuis datur. Secunda ibi: Nomen autem non faciet, text. com. 54. est, quod definitio cum singulari converti non potest, eo quod definitio constat ex omnibus communibus, non uno, sed pluribus; communia vero cum singularibus non convertuntur, et removet quamdam objectionem, quae posset circa hoc fieri ibi: Si quis autem dicat. Tertia ibi : Quemadmodum igitur, text. c. 55. est, quod si aliqua singularia possunt definiri magis videtur hoc de singularibus sempiternis et perpetuis, quae sunt unica in una specie, ut Sol et Luna, quam de aliis ; tum quia ista non sunt corruptibilia, ut prima ratio procedebat ; tum etiam, quia quod quid est inest speciei, inest etiam ipsi individuo, cum non sit nisi unicum, et ita videtur quod definitio posset esse convertibilis cum tali: sed ista non possunt, quia aut adderetur aliquod accidentale ad faciendum definitionem convertibilem, et tunc non esset vera definitio, aut sola substantialia ponerentur ibi, et tunc definitio non esset convertibilis, quia etsi non insit alii individuo ejusdem speciei, quia non est, posset tamen bene inesse, ut si esset alius Sol, hoc autem est contra naturam definitionis. Et addit ibi : Quoniam propter quid, signum quod idea non sit definibilis, quia scilicet nullus, etiam ponentium eas, aliquando definivit. 41 Conclusio ibi : Manifestum est autem, text. com. 56. est quod Inter substantias manifestissimos, cujusmodi sunt sensibiles, plures sunt in potentia quam in actu. Medium est, quia plures sunt partes quam tota, partes autem cum non sint separatae, non possunt actu esse. 42 Conclusio ibi : Quoniam vero unum dicitur, text. com. 57. est quod Unum et ens non sunt substantiae per se existentes. Medium est duplex. Primum, quia sicut patet ex 38. hujus : Nullum universale est substantia ibi : Sed nec ista. Secundum est, quia quod est unum, ut una substantia per se existens, non est in multis ibi : Amplius quod unum. Deinde ibi: Sed species dicentes, text. com. 58. ostendit quoad quid recte dixerunt Platonici, et quoad quid non, et ostendit motivum eorum esse irrationabile. Deinde in nona et ultima parte hujus septimi,
primo continuans se ibi : Quod autem oportet dicere, text. com. 59. proponit tandem ibi : Quoniam ergo substantia.
43 Conclusio est, quod Essentia, sive substantia rei habet rationem principii et causae. Medium est quia de ipsa quidditate non quaeritur per quaestionem propter quid, ut propter quid homo est homo, quia hujusmodi quaestio non quaerit idem de se ipso, sed aliud de alio. Hoc autem medium late pertractat in littera.
44 Conclusio ibi : Palam igitur, t. c. 60. est quod De illis quae sunt penitus simplicia, cujusmodi est forte solummodo prima causa non quaeritur per quaestionem propter quid, sed alio modo cognoscitur, sicut habetur in fine 9. libri. Medium patet ex declaratione 43. scilicet quia quaestio propter quid semper quaerit aliquid de alio, in penitus autem simplicibus non est aliud et aliud. 45 Conclusio ibi : Quoniam compositum vero ex aliquo fit, est quod Quando ex aliquibus fit unum simpliciter, compositum est aliud a componentibus. Medium est, quia dissoluto, aut corrupto composito, adhuc remanent componentia. 46 Conclusio est quod Illud quo compositum est aliud a componentibus est forma. Medium est, quia cum sit principium intrinsecum, et non sit elementum sive principium materiale: ergo est principium formale. Circa hanc conclusionem arguit, primo ibi : Si igitur necesse. Secundo solvit ibi: Videbitur, ex qua solutione habetur conclusio. Medium autem habetur tam ex solutione quam etiam ex argumentatione.
Conclusiones Libri VIII.
In Octavo libro, cujus in tentio facta est circa principium 7. quatuor partes principales assignari possunt. In prima parte probatur quod materia et forma sunt principia substantiarum sensibilium. In secunda ibi : Oportet autem non ignorare, t. c.7. agit de forma singillatim. In tertia ibi : De materiali autem substantia, text. c. 11. agitur de materia. In quarta de unione ipsarum ibi : De dubitatione vero dicta, t. c. 15. Possunt autem conclusiones totius 8. ad 25. reduci, praemissa enim continuatione ad dicenda proponit. 1 Conclusio ibi: Sensibiles autem substantiae, text. com 3. est quod Omnis substantia sensibilis habet materiam. Medium, quia cum talis substantia non sit materia eo quod sit in actu, nec forma eo quod sit per se stans non solum in ratione, sed in re, oportet quod sit tertium, hoc est compositum ex materia. 2 Conclusio ibi : Quod vero substantia est materia, est quod materia est substantia, et principium generabilium et corruptibilium. Medium, quia subjicitur generationi et corruptioni, in omni vero mutatione oportet aliquod esse subjectum utrique termino ipsius, et in generatione et corruptione, hoc autem non est nisi materia in inferioribus et superioribus ; in inferioribus enim est subjectum generationis, et per consequens omnium aliarum mutationum. In superioribus autem est subjectum motus localis, aut etiam alterationis largo modo sumptae, ut puta illuminationis, aut etiam obscurationis non tamen generationis, non enim convertuntur omnia.
3 Conclusio, quod Forma est principium essendi. Medium est, quia secundum varietatem formarum variatur substantia rerum. Primo se continuat ibi : Quorum quidem, t. c. 5. Deinde medium hujus conclusionis prolixe declarat ibi: Substantia quidem igitur, text. c. 5. Tertio inquirit differentias rerum quas ponebat Democritus, quia tres tantum ponebat, videlicet figuram, positionem et ordinem ibi: Democritus quidem igitur, t. c. 5. 4 Conclusio ibi : Et ut in substantiis, text. c. 6. est, quod definitiones debent dari per materiam et formam, sive per id quod est materiale et formale, hanc declarat exemplariter: sed medium hujus patet ex 2. et 3. conclusione hujus, quia utrumque est principium. 5 Conclusio ibi : Palam itaque ex his, text. c. 6. est quod Diversarum materiarum diversae sunt formae. Hanc manifestat inductive ibi : Aliorum enim composito.
6 Conclusio ibi: Propter quod definientum, text. c. 6. est quod Illi soli perfecte definiunt, qui per materiam et formam definiunt. Medium, quia qui per solam materiam definiunt non dicunt rem nisi in potentia, qui autem per solam formam non dicunt formam esse in materia. 7 Conclusio ibi : Oportet autem non ignorare, t. c. 7. est quod Nomen speciei in habentibus materiam, non significat solam formam, sed compositum. Medium hujus est, quia nomen significat essentiam, et in habentibus materiam ipsa materia est pars essentiae, ut patet ex 35. 7. hujus. Hanc conclusionem videtur intendere, licet eam penitus sic non proponat, nec medium ejus sic exprimat.
8 Conclusio ibi : Non videtur itaque quaerentibus, text. c. 8. est quod Forma est aliquid aliud praeter partes materiales. Medium est, quia non est elementum, nec ex elementis ut patet 46. 7. hujus et hic repetitur. 9 Con lusio ibi : Necessarium itaque, t. c. 8. est quod Forma non fit, nec generatur, ut patet ex 21. 7. et hic etiam repetitur.
10 Conclusio quam videtur intendere ibi : Si autem sunt corruptibilium substantiae, text. com. 8. est, quod Si formae sunt separatae a materia, ut Platonici posuerunt, non erunt definibiles. Et haec est eadem cum 40. 7. Medium quod hic ponitur, est, quia simplicium non est definitio, sed compositorum. Et nota quod si bene inspiciatur intentio, Philosophus videtur hic velle, quod non contingeret definire quod quid est, eo quod definitio est composita, res vero secundum eos definita, erat simplex, habere locum vel tempus, quod est contra Platonicos, scilicet quia ipsi ponebant rem definibilem, scilicet ideam esse simplicem, quia separabant illam a materia. Solvit vero Philosophus argumentum interimendo hoc, quod ipsi supponebant, quod scilicet res definita esset simplex, dicit enim quod est composita. 11 Conclusio quam intendit ibi : Palam autem quia etsi sunt, text. c. 10. est, quod definitiones seu essentiae rerum signatae per eas, sunt sicut numeri. Medium, quia habent proprietates similes proprietatibus numeri. Hanc autem declarat, assignans quatuor convenientias circa ideas et numeros. Prima ibi : Palam autem est, quia sicut numerus dividitur in indivisibilia, scilicet in unitates, ita definitio dividitur in partes indivisibiles, quia non est procedere in infinitum in formis. Secunda ibi : Et quemadmodum nec a numero, text. com. 10. est quod sicuti unitas addita numero, mutat speciem ipsius, sic et differentia se habet in definitione. Tertia ibi: Et numerum oportet esse, text. com. 10. est, quod sicut numerus est unus ab ultima unitate, ita et rei definitio est una ab ultima differentia. Quarta ibi: Et quemadmodum nec numerus habet magis, est quod sicut numerus non recipit magis et minus, ita nec forma secundum se, nisi in materia. l2 Conclusio ibi: De materiali au-tem substantia, text. com. 11. est quod Etsi sit eadem materia prima omnium, sunt tamen diversae materiae propriae diversorum. Hanc declarat inductive ibi, ut phlegmatis. 13 Conclusio ibi : Fiunt autem plures materiae ejusdem, text. com. 11. est, quod Ejusdem rei possunt esse plures materiae. Medium est, quia potest ex uno fieri aliquod mediate, et ex altero immediate, ut phlegma ex crasso, et crassum et dulce ex dulci: et ostendit quod duobus modis fit aliquod ex aliquo, quod satis est in littera manifestum. 14 Conclusio quam intendit ibi : Contingit autem una, text. com. 11. est quod Ad identitatem rerum productarum, requiritur identitas agentis et materiae, saltem ipsius agentis. Medium, quia si agentia essent inter se diversa, et similiter materiae essent inter se diversae, et etiam res productae essent inter se diversae. 15 Conclusio ibi : Quando itaque aliquis quaesierit, t. C. 12. est quod Cum quaeritur causa omnium generabilium et corruptibilium, oportet omnes causas assignare et proximas. Medium, quia ad habendam rei notitiam perfectam oportet omnes causas ejus propinquas cognoscere. In hujusmodi autem substantiis omnes causae inveniuntur, ut ibi declarat.
16 Conclusio ibi : In naturalibus quidem, t. c. 12. est quod In substantiis ingenerabilibus et perpetuis, cujusmodi sunt corpora supercaelestia, non oportet materiam aequaliter quaerere vel assignare,sicut in generabilibus. Medium est, quia non est ibi talis materia, qualis in his inferioribus. 17 Conclusio ibi : Nec quaecumque itaque, t. C. 12. est quod In accidentibus non oportet materiam ex qua quaerere vel assignare. Medium, quia non habeat ipsam. Hoc autem medium primo inductive declarat, ostendens qualiter, et per quas causas accidentia debent definiri. Secunda ibi : Quoniam vero quaedam t. C. 14. declarat idem syllogistice. Medium, quia quae habent materiam ex qua generantur, vel fiunt per se, haec autem non. Si autem videantur alicui respicienti 22. et 30. septimi, et earum probationes, quod haec secunda probatio et aliae conclusiones hujus 8. sintcirculares, potest dici quod haec littera quoniam vero quaedam, t. c. 14.
non est ad probandum conclusiones praecedentes, scilicet 17. sed est praeambula immediate sequentis.
18 Conclusio ibi : Nec omnis materia, est quod Non omnia communicant in materia. Medium est, quia non omnia ad invicem transmutantur. 19 Conclusio quam intendit ibi : Habet autem dubitationem, t. c. 14. est quod Materia per prius se habet ad unum contrariorum quam ad alterum. Medium est, quia unum eorum est forma, ut est perfectio, reliquum vero importat privationem et defectum.
20 Conclusio ibi : Dubitatio autem quaedam t. c. 14. est quod Non omne illud, ex quo aliquid fieri dicitur, ut ex vivo mortuum, et ex vino acetum est materia ejus scilicet, quod sit. Medium est, quia ex talibus non dicitur aliquod fieri.
21 Conclusio ibi : Et quaecumque, t. C. 14. est quod In talibus non fit reditus immediate, scilicet ut ex mortuo fiat vivum, et ex aceto vinum, nisi prius fiat resolutio in materiam primam, ut ibi declarat. Exemplum autem hujus patet ex 19. hujus, scilicet quod materia se habet secundum ordinem quemdam ad ipsa contraria. Deinde in quarta parte hujus libri proponens dubitationem de unitate definitionis et numeri, et arguit circa hoc ostendens, quod non potest solvi secundum opinionem Platonicam, et quod secundum suam scientiam facile potest solvi. Probat tandem ibi : Est enim haec iubilatio, t. C. 15.
22 Conclusio, scilicet quod Agens est causa unitatis essentiae in rebus naturalibus. Medium est, quia per ipsum, materia unitur formae, scilicet effective.
23 Conclusio ibi : Est autem alia intellectualis, t. c. 15. est quod In Mathematicis essentia per definitionem est una. Medium, quia materia est ibi imaginabilis, non sensibilis, unde seipsam unit formae, ut superficies figurae.
24 Conclusio ibi : Quaecumque vero non habent materiam, t. c. 16. est quod In habentibus materiam sensibilem vel imaginabilem (cujusmodi sunt Intelligentiae) est etiam causa unitatis, et vera unitas. Medium, quia eo ipso quod habent entitatem, habent etiam unitatem, et tam cito, quia non est in eis materia praeexistens et expectans unitatem a forma, sed statim quodlibet eorum est unum, eo ipso quod est sic ens, et unum quam cito est, tam cito est substantia, vel quantitas, vel aliquod aliud ens.
25 Conclusio est quod forma immediate unitur materiae, ut anima corpori. Medium est, quia si per medium anima uniretur corpori, ita et quaelibet alia forma suae materiae, ut albedo superficiei, et tunc quaereretur de illo medio, scilicet per quod illi uniretur, et sic aut esset ire in infinitum, aut esset stare, et qua ratione in uno et in alio, sive in ultimo et in primo. Primo ponit opinionem circa hoc aliquorum ponentium animam et alias formas uniri per medium ibi : Propter hanc vero dubitationem, t. c. 16. Secundo eam improbat ibi: Et quidem eadem ratio in omnibus, t. c. 16. Tertio ostendit ignorantiam erroris eorum ibi : Causa vero,
t. c. 16. ubi satis conclusio ista exprimitur.
Conclusiones Libri IX.
Liber nonus, in quo agitur de Ente, prout dividitur per actum et potentiam, tres videtur habere partes principales. In prima agit de potentia. In secunda de actu ibi : Quoniam autem de potentia quae est secundum motum, t. c. 11. In tertia de comparatione unius ad alteram ibi : Quoniam autem ipsum prius, t. c. 12. et ponitur ibi triplex comparatio. Prima est secundum prius et posterius. Secunda secundum bonum et malum ibi : Quod autem melior, t. c. 19. Tertia est secundum intelligentiam et cognitionem veri et falsi ibi : Inveniuntur autem et digrammata. Praemissa igitur continuatione, et manifesta intentione sua in hoc libro ibi : Quoniam vero ens, t. c. 1. et posita distinctione potentiae ibi: Quod quidem igitur dicitur, t. c. 2. probat tandem Philosophus ibi : Palam igitur, t. c. 2. primam conclusionem hujus libri, in quo videntur 32. conclusiones contineri.
1 Conclusio, quod Nihil patitur a se ipso. Medium, quia in alio est potentia activa, et in alio est potentia passiva. Primo comparat potentiam activam ad passivam secundum convenientiam et differentiam, ex quo elicitur istud medium. Secundo infert conclusionem intentam ibi : Quapropter inquantum simul, t. c. 2. et subjungit distinctionem impotentiae et privationis, eo quod impotentia est quaedam privatio ibi: Et potentia, t.
c. 2. Deinde quamdam divisionem potentiarum ibi : Quoniam autem hae quidem, t. c. 3. subjungit tandem ibi : Quapropter omnes. 2 Conclusio est, quod Omnis ars, vel operativa est potentia. Medium est, quia principium permutandi aliquod in alio inquantum aliud. 3 Conclusio ibi : Et quae quidem cum ratione, est quod Potentia rationalis est potentia factiva contrariorum, potentia vero irrationalis non. Medium, quia agens secundum potentiam rationalem agit per speciem, sive per rationem rei, quae est eadem contrariorum, ut etiam patet ex 17. conclusione 7. in textu, licet hujusmodi ratio non similiter se habet ad contraria illa; agens autem secundum potentiam irrationalem agit secundum formam naturalem, quae non est eadem contrariorum, nec etiam formae contrariae sunt in eodem simul. Primo praemittit hanc tertiam conclusionem ibi : Et quae quidem. Secundo declarat primam partem medii ibi : Causa autem, t. c. 3. Tertio secundam ibi : Quomodocumque autem contraria, t. c. 4. Quarto infert conclusionem ibi : Propter quod secundum rationem, t. c. 4. et postea comparat quantum ad convenientiam ibi : Palam autem, t. C. 4. 4 Conclusio est, quod Potentia potest esse sine actu, scilicet in rebus mobilibus. Cujus contrarium dicebant quidam, asserentes non esse potentiam in aliquo, nisi cum actu agit. Hanc quartam conclusionem probat quatuor mediis, quibus positionem illorum destruit. Primum, quia si daretur contrarium, cum ars sit quaedam potentia, ut patet ex secunda hujus, sequeretur quod cum aliquis de novo aedificat, tunc semper de novo haberet artem, et cum cessat aedificare tunc eam amittit, et ita sine experimento et doctrina acquireretur ars, et sine oblivione, vel etiam forti passione, vel longitudine temporis amitteretur. Secundum est, quod quia cum calidum vel frigidum (et ita de aliis) sit illud quod potest immutare aliquod, ut sensum, sequeretur quod nunquam frigidum sit frigidum, nec calidum sit calidum, et ita de aliis, nisi quando sentitur; sicut et Pythagoras dicebat sensibilia non esse aliquid in se et absolute, nisi per comparationem ad perceptionem sensus, quod improbatur in 3. part. 4. lib. t. c. 15. et 19. Tertium est, quod quando aliquis non audit, vel videt, sequitur quod sit surdus vel caecus, cum careat secundum hoc, potentia audiendi vel videndi. Quartum est, quod illud quod non est in actu sit impossibile, et ita sequitur quod omnis motus, et omnis generatio quae non est in actu, nunquam possit esse. Primo praemittit propositiones illorum ibi : Sunt autem quaedam quae dicuntur, t. C. 5. Secundo ponit primum medium ibi : Quibus accidentia, t. c. 5. Secundum ibi : Et inanimata utique similiter, t. c. 5. Tertium ibi : At vero, t. cap. 5. Quartum ibi: Amplius si impossibile, t. c. 6. Tertio infert conclusionem intentam ibi : Si ergo non contingit, t. c. 6. Quarto ostendit quid sit possibile, illud scilicet quo posito nullum sequitur impossibile ibi : Est autem possibile, t. c. 7. et postea ostendit unde primo accipiatur nomen actus ibi: Venit autem actus, t. c. 7. 5 Conclusio ibi : Si autem est quod dictum est, t. c. 8. est, quod Non omne quod non est in actu est in potentia. Medium est, quia tunc impossibilia essent possibilia.
6 Conclusio ibi : Similiter autem palam, t. c. 9. est, quod Si aliqua propositio conditionalis est vera, tunc si antecedens est verum, et consequens erit verum. Medium, quia si consequens esset impossibile, ex possibili sequeretur impossibile, quod est contra definitionem possibilis praemissam, et convertit hanc sextam ibi: Etsi a possibili, t. c. 9. Deinde ponit aliam divisionem potentiarum, et assignat differentiam inter membra ibi : Omnibus autem potentiis, t. c. 10. et ostendens, quod multa sunt consideranda in ratione possibilis, et repetens illam divisionem potentiarum praemissam ibi, Quoniam autem possibile, t. c. 10. subjungit tandem ibi : Tales quidem potentias.
7 Conclusio est, quod Potentia irrationalis exit in actum, si passivum dispositione debita et approximatione sit propinquum suo activo. Potentia enim irrationalis est determinata ad unum, et ideo exit in illud praesente passivo ; potentia vero rationalis habet se ad contraria, et ideo si praesentia passivi ad hoc sufficeret, exiret simul in contrarios actus.
8 Conclusio ibi : Necesse ergo alterum aliquid esse, t. c. 10. est quod Potentia rationalis reducitur ad actum, vel exit in actum per appetitum sensitivum vel rationalem, scilicet praesente passivo. Medium, quia habens talem potentiam agit in his quae sibi possibilia sunt, sive quae vult, quod in littera declarat, et excludit objectionem, quae oriri possit ibi : Nullo namque exteriorum.
9 Conclusio ibi : Propter quod, nec si simul t. c. 10. est, quod Agens secun- , dum potentiam rationalem, etsi velit non tamen agit simul duo contraria. Medium est, quia non habet potentiam ad hoc. Deinde continuans se ibi : Quoniam autem de potentia, t. c. 11. et ostendens quid sit esse actu ibi : Est autem actus existere rem, t. C. 11. et quod actus non potest definiri nisi per diversas comparationes duorum ad invicem, quorum alterum sit in potentia, et alterum in actu, ut aedificans et aedificabile habeat notificari ibi : Palam autem, t. c. 11. et ulterius ponens duas definitiones actuum ibi : Dicuntur autem actu, t. c. 11. Prima est, quod scilicet quidam est primus, ut visus ; quidam secundus, ut videre. Secunda ibi : Aliter autem et infinitum, quod scilicet quaedam possunt perfecte ad actum reduci, et quaedam non.
10 Conclusio ibi : Quando autem potentia, t. c. 12. est, quod Materia propinqua et non remota, est proprie in potentia ad actum. Medium, quia illa sola potest per unicam actionem agentis, unius scilicet proprii ad actum reduci, et ideo terra antequam transmutetur in aes, non dicitur in potentia ad formam statuae aereae, nec arbores antequam sint decisae et dolatae, dicuntur in potentia ad formam domus, quia non per solam aedificantis actionem possunt ad actum reduci, et ostendit ibi : Videtur autem quod dicimus esse, t. c. 12. quod materia praedicatur de materiato, non quaecumque, sed propinqua: non quocumque modo, sed denominative, sicut accidentia, non in abstracto, sed in concreto de substantiis praedicantur: et interponit ex incidenti differentiam inter materiam primam et universale ibi : In hoc enim differt universale et subjectum
11 Conclusio ibi : Et recte itaque accidit, t. c. 12. est, quod Recte convenit praedicatio denominativa materiae et accidentibus. Medium, quia praedicatio hujusmodi signat praedicatum ipsum non esse in se determinatum vel absolutum, sed ab alio dependere, tale autem est materia respectu compositi, et accidens respectu substantiae vel subjecti. Deinde ibi Quomodocumque autem ipsum prius, t. c. 13. proponit quamdam generalem conclusionem quam per tres speciales distinguit ibi : Omni itaque tali, t. c. 13.
12 Conclusio, quae est prima istarum trium ibi : Ratione quidem igitur, t. c. 13. est, quod Actus est prior potentia definitione. Medium, quia potentia definitur per actum, et non e converso.
13 Conclusio, quae est secunda illarum trium ibi : Tempore vero prius, t. c. 13. est, quod Actus est prior secundum tempus quam potentia, sed non in eodem numero, sed specie. Medium, quia nihil educitur de potentia ad actum, nisi de aliquo prius in actu existente, ut homo generatur ab homine.
14 Conclusio ibi : Quapropter et videtur, t. c. 14. est, quod Etiam in
eodem numero actus praecedit potentiam scilicet acquisitam. Medium, quia talis potentia generatur ex actibus, et movet objectionem ibi: Unde sophisticus elenchus, t. c. 14. et solvit eam ibidem.
15 Conclusio, quae est tertia illarum trium ibi : At vero et substantia, t. c 15. est, quod Actus est prior secundum substantiam sive perfectionem, quam potentia. Medium triplex. Primum ibi : Primum quidem, t. c. 15. quia quae sunt posteriora generatione sunt priora perfectione: sed in eodem secundum numerum, actus est posterior quam potentia, sicut patet ex 13. conclusione hujus in textu. Secundum ibi : Et quia omne ad principium, t. c. 15. quia prius est perfectior his quae sunt ad finem, actus vero est finis potentiae: et declarat hanc minorem, primo exemplificando in potentiis naturalibus sensitivis ibi : Non enim, ut visum, t. c. 15. Secundo in potentiis acquisitis ibi : Similiter autem, t. c 15. Tertio autem in potentia passiva, scilicet materiae ibi : Amplius materia potentia est, t. c. 16. Quarto ibi: Nam si non sit, t. c. 16. ducendo ad inconveniens, quod si complementum et finis non sint in actu, non est nobis manifesta differentia inter sapientem et fatuum, cum per actus non per habitus et potentias a nobis discernantur. Et ad pleniorem manifestationem hujus minoris subjungit distinctionem actuum a potentiis elicitorum, et assignat differentiam inter eas ibi: Quoniam vero est horum, et postea repetit suam conclusionem, scilicet 15. ostensam per tria media, et etiam 16. ibi : Quare manifestum, t.
c. 17. Tertium medium hujus 15. ibi: At vero, et magis, t. c. 17. est, quod sempiterna et superiora sunt priora corruptibilibus: sed illa comparantur ad ista sicut actus ad potentiam, illa enim semper sunt in actu, si enim essent in potentia possent esse et non esse. 16 Conclusio ibi : Nec eorum, quae est, quod Necessaria non sunt in potentia, et concludit eodem medio, tertio hujus 15. si enim possent non esse, et non essent, tunc nihil aliorum esset, quia contingentia, sine necessariis natura esse non possunt. Eodem etiam medio concluditur.
17 Conclusio ibi : Neque utique mollis, t. c. 17. quae est, quod Motus sempiternus, sive quod tali motu movetur, non est in potentia ad ipsum motum, sed ad ubi, et isto modo habet materiam, scilicet quae est in potentia ad mutationem loci, et ex hoc 17. concluditur.
18 Conclusio ibi : Propter quod, t. c. 17. scilicet, quod Corpora superiora semper agunt. Medium, quia semper sunt in motu.
19 Conclusio ibi : Non est autem timendum, t. c. 17. est, quod Hujusmodi corpora non laborant, nec laeduntur in continuatione suarum revolutionum et motuum. Medium, quia non competit eis motus contrarius, vel etiam quies, quantum est de natura illorum, nec sunt in potentia ad hoc.
20 Conclusio ibi : Imitantur autem incorruptibilia, t. c. 18. est, quod Inferiora assimilantur superioribus quoad aliquid. Medium, quia inferiora semper agunt, saltem aliquas actiones sibi competentes, ut terra et ignis.
21 Conclusio ibi : Potentiae vero aliae, est, quod Potentiae superiorum differunt a potentiis inferiorum. Medium, quia potentiae inferiorum sunt ad opposita, vel in agendo, cujusmodi sunt potentiae rationales, vel saltem in essendo, scilicet ut possint esse et non esse. 22 Conclusio ibi : Si ergo aliquae sunt naturae est, quod Forma si ponatur separata (ut scientia) minus erit per se perfecta, quam si sit conjuncta, quod est contra Platonicos. Medium est, quia sicut sciens magis dicit actum, sic scientia magis dicit potentiam, et ita de aliis. Actus autem perfectior est quam potentia, ut patet ex 15. hujus.
23 Conclusio ibi : Quod autem et melior, et honorabilior, t. c. 14. est, quod In bonis actus est melior quam potentia. Medium est, quia malo impermixtior, cum potentia se habet ad utrumque, ad bonum scilicet, et ad malum ibi: Posse vero similiter utrumque, t. c. 19. 24 Conclusio ibi: Necesse autem est quod In malis actus est deterior quam potentia. Medium est, quia est bono impermixtior.
25 Conclusio ibi : Palam ergo, quia non, est quod Malum non est separatum a rebus. Medium, quia malum supponit potentiam, ut patet ex 23. et 24. hujus: potentia vero non separatur ab eo cujus est potentia. 26 Conclusio ibi : Non ergo nec in eis, t. c. 19. est, quod In perpetuis non est malum, scilicet naturae, cujusmodi est corruptio et defectus substantiae. Medium, quia talia non sunt in potentia, ut patet ex tertio medio 15.
conclusionis hujus. Malum autem praesupponit potentiam, ut patet ex praemissa conclusione. 27 Conclusio ibi: Inveniuntur autem, et dragmata, t. c. 20. est, quod Ens in actu est illud, quod per se ab intellectu invenitur sive intelligitur. Hanc declarat primo exemplariter, postea per rationem ibi : Causa vero, t. c. 20. Medium est, quia objectum proportionatur potentiae: virtus autem intellectiva quidam actus est, ideo oportet quod intelligibile sit aliquo modo in actu. 28 Conclusio ibi : Quoniam autem ens,t. c 21. est, quod Verum et falsum sunt circa compositionem et divisionem intellectus, ut patet ex 17. sexti hujus. Compositioni autem et divisioni intellectus .correspondet aliqua compositio in re, ab eo enim quod res est, vel non est, oratio vera vel falsa dicitur, Aristot. in Praed. Compositio autem, et divisio in rebus aliquo modo important rem actu, et distinguit ibi: Si igitur hoc quidem semper, t. c. 21. varios modos compositionum, et secundum hoc ostendit veritatem, falsitatem propositionum diversimode se habere. 29 Conclusio ibi: Circa incomposita vero, t. c. 22. est, quod In substantiis incompositis sive immaterialibus, nec est veritas, nec falsitas, sicut in compositis. Medium duplex. Primum ibi: Non enim est, compositum scilicet, quia non est ibi compositio, sicut in istis, ut compositio formae cum materia, vel etiam accidentium cum subjecto, ut cum dico lignum album. Secundum ibi : Aut sicut nec verum, est quia non similiter se habent adesse, quae autem diversimode se habent ad esse et ad veritatem, ut patet ex 6. conclusione 2. hujus ; et ostendit ibi: Sed est verum quidem, qualiter se habeat veritas illarum, non affirmando unum de alio, sed solum intelligendo mente simplicem quidditatem earum, et repraesentando voce: non attingere vero hujusmodi quidditatem est eam ignorare, non tamen ignorare, est falsitas vel deceptio: non enim est deceptio, nisi circa illa complexa, circa quae consistit veritas et falsitas. Talis autem complexio non est in definitione, et ideo circa quidditatem rerum substantiarum simplicium, vel etiam compositarum, non est deceptio nisi per accidens, scilicet inquantum fit complexio ipsius definitionis cum aliqua re composita non recte: et cum substantiae incompositae hic vocentur substantiae immateriales, si diligenter inspicias ea quae in littera dicuntur, videbis quod Angeli et animae non penitus possunt dici immateriales, quasi carentes omni materia. In talibus enim scilicet penitus immaterialibus, non est veritas secundum Philosophum hic, sed secundum compositionem et divisionem, nec est ibi affirmatio unius de alio. Constat quod cum intellectus noster Angelum vel animam cognoverit,vere potest componere, et ita affirmare unum de alio, cum in eis sint multi et diversi habitus et actus, quae omnia sunt accidentia: unde quod hic dicitur, videtur quod non possit salvari, nisi de prima causa tantum. 30 Conclusio ibi: Et omnes sunt actu, t. c. 22. est quod Tales substantiae, scilicet simplices sive compositae, sive incompositae semper sunt in actu. Medium, quia alias essent generabiles et corruptibiles, et haberent materiam quae est subjectum generationis et corruptionis, et recolligit ibi: Esse vero ut verum, ea quae prae dixit de veritate tam circa substantias compositas, quam circa simplices. Ubi notandum, quod vult Philosophus quod licet habeamus ignorantiam substantiarum spiritualium, non tamen impotentiam ad cognoscendum illas: dicit enim Philosophus, quod hujusmodi ignorantia non est talis, qualis est caecitas.
31 Conclusio ibi : Palam etiam, t. c. 22. est quod In immaterialibus sive invariabilibus, si cognoscantur talia esse non potest esse deceptio secundum quando, scilicet si praesentetur modo sic se habere, et alio tempore aliter. Medium est, quando non possunt in diversis temporibus aliter et aliter se habere, potest tamen ibi esse deceptio secundum supposita, si sint universalia, et exemplificat in littera.
32 Conclusio ibi: Numero vero circa unum, est quod In immaterialibus et in invariabilibus, quae sunt singularia, non potest esse deceptio, non solum secundum quando, nec etiam secundum supposita. Medium, quia non habent supposita diversa.