Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
0375B (Vers. 3, 4.) Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate. Dicite pusillanimis (sive meticulosis), confortamini, et nolite timere, ecce Deus vester ultionem adducet retributionis: Deus ipse veniet, et salvabit vos (sive ut LXX transtulerunt, nos). Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt (vel audient). Tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum, quia scissae sunt in deserto aquae, et torrentes in solitudine, et quae erat arida in stagnum (sive paludes,), et sitiens in fontes aquarum. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et junci (pro quo LXX transtulerunt: Erit ibi laetitia avium, et caulae gregum). Et erit ibi semita et via (sive via munda) et via sancta vocabitur, non transibit per eam pollutus. Et haec erit nobis directa 0375C via: ita ut stulti non errent per 448 eam (vel ut LXX transtulerunt, neque erit ibi via immunda, qui autem dispersi sunt, transibunt per eam, et non errabunt. Non erit, inquit, ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam, nec invenietur ibi, sed ambulabunt per eam, qui liberati fuerint. Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude, et laetitia sempiterna super caput eorum. Gaudium et laetitiam obtinebunt: et fugiet dolor et gemitus. Utramque editionem miscuimus, ne in proponendis singulis, librorum magnitudo tendatur, quae (( Al. quia)) jam modum brevitatis excedit. Apostolis, de quibus supra dictum est: Ipsi videbunt gloriam Domini et decorem Dei nostri, praecipitur, ut confortent manus in gentibus dissolutas, et genua debilia roborent; ut qui prius 0375D manibus dissolutis opus Dei facere non poterant, et aridam habebant dexteram, extendant eam ad bona opera. Et qui dudum inter idola diversis erroribus claudicabant, firmo super veritatem incedant gradu: et pusillanimes sive formidolosos fide Domini confirmantes, faciant non timere, uniusque Dei metus universi erroris expellat timores. Causa autem est securitatis atque constantiae, quia venturus est Christus, cui Pater dedit omne judicium: et reddet unicuique secundum opera sua (Joan. V) . Ipse veniet et salvabit vos, quibus dicitur, nolite timere: sive nos, 0376A ut salutem cum credentibus Apostoli dicant sibi esse communem. Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt. Tunc saliet sicut cervus, claudus: et aperta erit lingua mutorum. Quod quamquam signorum magnitudine completum sit, quando Dominus loquebatur discipulis Joannis, qui ad eum missi fuerant: Euntes renuntiate Joanni quae audistis et vidistis: caeci vident: claudi ambulant: leprosi mundantur: surdi audiunt: mortui resurgunt: pauperes evangelizantur (Luc. VII, 22) ; tamen quotidie expletur in gentibus, quando qui prius caeci erant, et in ligna et lapides impingebant, veritatis lumen aspiciunt. Et qui Scripturarum verba surdis auribus audire non poterant, nunc ad Dei praecepta laetantur; quando qui prius claudi erant, et rectam viam non 0376B tenebant, saliunt sicut cervi, imitantes doctores suos, et aperta erit lingua mutorum, quorum 449 Satanas ora concluserat, ne possent unum Dominum confiteri. Idcirco autem aperientur oculi, aures audient, salient claudi, et aperta erit lingua mutorum, quia scissae sunt, sive eruperunt in deserto quondam Ecclesiae aquae baptismi