IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo quod ei opponitur, et de his quae sequuntur ad ea, et ejus possunt assignari undecim partes. In prima agit de distinctione unius.
In secunda ibi : Maxime vero in eo quod est, t. c. 2. agit de mensura, quae primo reperitur in ipso uno. In tertia ibi : Secundum substantiam vero, t. c. 6. ostendit qualiter unum sit in substantia. In quarta ibi: Opponuntur autem unum et multa, t. c. 9. agit de oppositione unius et multi, et de his quae sequuntur ad ea. In quinta ibi . Quoniam autem differre, t. c. 13. agit de contrarietate. In sexta ibi : Quoniam autem unum uni, t. c 17. agit de oppositione aequalis ad majus vel minus. In septima ibi: Similiter etiam de uno, t. c 20. agit de oppositione multi ad unum et ad paucum. In octava ibi : Quoniam autem contrariorum, t. c. 22. agit de mediis, quae sunt inter contraria. In nona ibi : Diversum autem specie, t. c. 24. agit de differentia secundum speciem. In decima ibi : Dubitabit autem utique, t. c. 25. ostendit, quae contraria faciunt differre specie, et quae non. In undecima ibi : Quoniam vero contraria, t. c. 26. ostendit, quae contraria differant genere. In hoc libro possunt distingui 62. conclusiones. Primo enim praemittens duos modos vel duas divisiones unius infert ex illis ibi : Quare palam, t. c. 1 Conclusio est, quod In magnitudinibus mobilibus primum unum est illud quod primo motu movetur. Medium est, quia illud est magis et prius unum, cujus motus est magis unus et magis continuus, sicut patet ex praedictis duobus modis. Deinde addens duos alios modos ibi : Haec autem sit ratio, subjungit. 2 Conclusio ibi: Quare utique unum, et est quod Illud est primum unum simpliciter, quod est primum ens, hic tamen medium hoc non exprimit, quia patet ex 24. 8. Deinde recapitulat ibi : Dicitur quidem igitur unum, quatuor modos unius antea assignatos.
3 Conclusio ibi : Omnia enim haec unum, est quod Omnia quae dicuntur unum, dicuntur ratione indivisibilitatis. Medium patet ex dictis modis: deinde ostendens quod diversimode praedicatur unum de suo quod quid est, scilicet esse indivisibile, et de rebus habentibus unitatem ibi Oportet enim intelligere, text. CO-ment. 2. subjungit tandem. 4 Conclusio ibi: Maxime vero in eo, scilicet, quod In genere Quantitatis discretae reperitur primo mensura, scilicet inter accidentia. Medium est, quia mensura est illud, quo cognoscitur quantitas, quantitas autem vel numero cognoscitur, velut cum dico tres palmos vel uno, velut cum dico unum palmum, et omnis numero cognoscitur uno. Ex hoc medio infertur:
5 Conclusio, scilicet Unum estprin--cipium numeri ibi : Quapropter unum, t. com. 2.
6 Conclusio ibi : Hinc autem et in aliis dicitur, t. c. 3. est, quod In generibus aliis a quantitate discreta reperitur mensura, licet non primo. Hanc primo declarat exemplariter, secundo inductive in littera. 7 Conclusio ibi : In omnibus autem, t. c. 3. est quod Omnis mensura est aliquod indivisibile simpliciter, ut unitas, vel aliquo modo, utpote secundum negotiationem humanam, ut uncia, vel hujusmodi. Medium est, quia tale (scilicet simplex et indivisibile) quaeritur in omnibus pro mensura. 8 Conclusio ibi : Ubicumque quidem,
est, quod Mensura quae est unitas simpliciter est indivisibilis, alia vero non, sed imitantur tale quantum possunt, et quanto sunt indivisibiliores tanto sunt certiores, in magnis de facili latet additio, vel abstractio. Unde et in ponderibus, et magnitudinibus, et in motibus, et in omnibus aliis mensurandis illud quod est simplicius accipitur pro mensura.
9 Conclusio ibi : Non semper autem numero, text. com. 4. est, quod Unius rei plures sunt mensurae. Hanc exemplariter, et inductive declarat repetens, et declarans quaedam pertinentia ad conclusionem 7. et 8. ibi : Sit itaque metrum omnium, text. c. 4.
10 Conclusio ibi : Semper autem cognatum, est quod Mensura est unius generis cum mensurato. Hanc similiter declarat inductive. 11 Conclusio ibi : Et scientiam autem, t. C. 5. est, quod Scientia et sensus licet dicantur rerum mensurae metaphorice, tamen sunt magis mensurata. Medium est, quia a scibilibus, vel a sensibilibus mensuratur scientia vel cognitio sensitiva, tantum enim habet eti m de scientia vel cognitione sensitiva quantum de scibilibus vel a sensibilibus accipitur; et reprehendit Pythagoram, qui asserebat contrarium ibi : Pythagoras vero, et epilogat quae de mensura dixerat ibi : Quod quidem igitur.
Deinde in tertia parte ostendens quomodo unum habeat se ad substantiam ponit 12. Conclusionem, est et Unum in genere substantiae, non dicit naturam aliquam vel substantiam per se existentem, et est haec eadem.
quasi cum 42. 7. Medium est du plex. Primum est, quia nullum universale est substantia, ut pate ex 18. 7. Secundum a simili, scilicet quia in aliis generibus accidentium ipsum unum non dicit ali quam naturam separatam a rebus ipsorum generum. Primo quaerit ibi : Secundum substantiam vero et naturam, t. c. 6. Secundo solvit ponendo primum medium ibi: Si ita que nullum Tertio ponit secundum ibi : Adhuc autem similiter, et declarat ipsum per diversa exempla ibi : At vero in coloribus, t. c. 7. et concludit ipsum declaratum ibi : Quare siquidem. Quarto ibi : Quod quidem igitur unum, infert conclusionem intentam, scilicet hanc duodecimam.
13 Conclusio ibi : Quia vero unum significat aliqualiter, t. C. 8. est, quod Unum et ens sunt idem aliquo modo, scilicet secundum rem, licet ratione differant, et haec est eadem cum medio conclusionis 5. libri 4. Medium hujus est triplex. Primum ibi : Palam per assequi aequaliter, quia utrumque, scilicet ens et unum circuit omnia Praedicamenta. Secundum ibi : Et quia non sunt in nullo, scilicet quia neutrum continetur infra limites alicujus Praedicamenti. Tertium ibi : Et per hoc quod unus homo, quia neutrum eorum dicit aliam naturam a rebus de quibus praedicatur.
14 Conclusio ibi : Et uni esse. est quod Unicuique rei est unum, et idem esse et esse unum. Deinde in 4. parte ibi : Opponuntur autem unum et multa, t. c. 9. ostendit quod unum et multa opponuntur, ut divisibile et indivisibile, hoc autem patet ex definitione quam ponit hic. 15 Conclusio ibi: Quomodocumque ergo quatuor modis, est quod Unum et multa opponuntur ut contraria. Medium, non enim opponuntur ut privativa, nec ut contradictoria, proprie accipiendo privationem, quia utrumque eorum ponit aliquod; nec etiam ut relativa, quia divisibile non dicitur relative ad indivisibile. Nota tamen quod ut unum et multa accipiuntur, ut mensura et mensuratum, sic opponuntur relative, ut patebit inferius conclus. 43. 16 Conclusio ibi : Dicitur autem ex contrario, t. c. 9. est, quod Multitudo est nobis notior quam unitas. Medium, quia est magis sensibilis. Deinde assignans partes multi et unius ibi : Est autem unitas, t. c. 10. et ostendens quot modis dicitur idem ibi : Dicto vero eadem, et quot modis dicitur simile, quia scilicet quatuor modis ibi : Similia vero, t. c. 11. et quot modis diversum, quia tribus modis ibi : Quare palam. Subjungit tandem ibi : Diversum quidem igitur, t. C. 11.
17 Conclusio scilicet, quod Idem et diversum non dicuntur nisi de entibus. Medium, quia opponuntur contrarie.
18 Conclusio ibi : Differentia vero et diversitas, t. c. 12. est, quod diversum et differens differunt. Medium est, quia diversum est seipso diversum, differens autem aliquo differens est, et hoc declarat ibidem, ostendens ea quae differunt genere vel specie: declarat etiam ibidem quae sunt, differentia genere et quae specie. Deinde in quinta parte, ostendit quod est dare maximam differentiam ibi : Quomodocumque autem differre contingit, t. c. 13. Ponit 19. Conclusionem, scilicet quod Est dare aliquam maximam differentiam. Medium est, quia ubicumque est invenire magis et minus, et maximum, cum non sit procedere in infinitum, sed aliquid contingit differre ab alio secundum magis et minus ; ergo, etc. 20 Conclusio ibi : Et hanc dico contrarietatem, est quod Contrarietas est maxima differentia. Medium, quia illa quae sunt diversorum generum non sunt in quibus reperitur transmutatio usque ad ultimum, id est usque ad contrarium, ut ab albo usque ad nigrum, ubi est maxima distantia, ex quo patet, quod inter sola contraria reperitur maxima distantia sive differentia. 21 Conclusio ibi : At vero maximum in unoquoque, t. c. 13. est, quod Contrarietas est perfectio differentiae. Medium, quia perfectum et maximum sunt idem, ut ibi declarat per definitionem utriusque. 22 Conclusio ibi: Multipliciter autem dictis, t. c. 14. est, quod Perfecte differre non convenit omnibus contrariis aequaliter.
23 Conclusio ibi : His autem entibus, est quod Unum uni est contrarium. Medium est duplex. Primum ibi: Nec enim ultimo, scilicet cum contrarietas sit quaedam distantia, cujus extrema sunt ipsa contraria, unius autem distantis duo ultima sunt: ergo. Secundum ibi: Totaliter autem, est quod contrarietas est quaedam differentia, differentia vero duorum est. 24 Conclusio ibi : Necesse autem et
alios, t. c. 14. est, quod Contraria sunt quae plurimum differunt circa idem subjectum. Medium, quia quae transmutantur invicem, oportet quod habeant eamdem naturam vel subjectum.
25 Conclusio ibi : Et quae sub eadem potentia, est quod Quae sunt contraria plurimum differunt sub eadem potentia. Medium ibi : Etenim scientia, et est quod cum sint ab uno genere, ut patet ex 20. hujus, et unius generis una ut scientia, oportet quod sint sub una scientia sive potentia. Deinde proponens duas conclusiones ibi : Prima vero contrarietas, t. c. 15. quae quia hic probantur, sed inferius in suis locis in quibus probantur loco 31. et 32. computabuntur, et ostendens quod multis modis dicuntur contraria. Probat tandem ibi : Si ergo opponuntur. 28 Conclusio, scilicet quod Contradictio et contrarietas differunt. Medium est, quia contraria habent medium, contradictio vero non, sed melius patebit inferius, scilicet 48. conclusione hujus. 29 Conclusio ibi : Privatio non contradictio, est quod Privatio est quaedam contradictio. Medium, quia cum privari dicatur multis modis, ut ibi tangitur, in omni autem privatione intelligitur negatio scilicet non habere ; sed tamen non est negatio simpliciter, sed negatio quaedam ponens subjectum aliquod, vel sine aptitudine, ut si dicatur lapidem privatum visus, vel cum aptitudine, ut cum dico hominem caecum. Ex hoc infertur: 30 Conclusio ibi : Quapropter contradictionis, scilicet quod Contradictio et oppositio privativa differunt. Medium, quia cum privatio determinet sibi subjectum, (ut patet ex medio praecedentis) privativa autem non dicuntur de omni, unde non omne quod non est aequale vel inaequale est privatum. 31 Conclusio ibi : Si itaque generationes, t. c 16. est, quod In omni contrarietate includitur privativa oppositio. Medium, quia omne illud de quo fit generatio est privatio vel habitus, ex contrariis vero fiunt generationes ; ergo etc. 32 Conclusio ibi : Privatio vero non omnis, t. c. 16. est quod Non omnis privatio est contrarietas. Medium, quia contrarietas dicit maximam distantiam extremorum, ut patet 20. conclusione hujus: privatio vero non semper est inter maxime distantia, cum etiam in mediis includatur extremorum privatio. Deinde revertitur ad probandam 30. conclusionem ; et primo probat eam per inductionem ibi : Palam autem, ostendens quod in omni contrarietate includitur privatio, licet non similiter, quia aliqua simpliciter ut impar, aliqua vero non, sed respectu temporis, ut homo non est insensatus quocumque tempore, sed respectu alicujus temporis, et homo dicitur nudus, qui tantum caret indumento in aliqua parte corporis: ex hoc etiam sequitur aliqua differentia, scilicet quod aliqua privativa non habent fieri nisi circa suum subjectum, ut par et impar circa numerum ; alia vero non, ut bonum et malum circa hominem. Alia differentia est circa privativa, quia aliqua habent subjectum determinatum sive speciale, ut caecus et videns: aliqua non, ut opinabile et inopinabile. Secundo ibi : Sufficit autem. Probat idem per reductionem ad contraria prima, scilicet quia unum et multa, quae sunt contraria prima, ad quae reducuntur alia, scilicet idem et diversum, simile et dissimile, et ita de aliis, includunt in se privativam oppositionem, scilicet divisibile et indivisibile: ergo et alia quae ad ipsa reducuntur. Cum autem dicitur quod unum et multa opponuntur privative, accipitur communiter privatio, et non prout distinguitur a contrarietate.
Deinde in 6. parte proponens duas dubitationes pertractandas consequenter ibi : Utrum enim semper in oppositione, text. c. 17. ponit conclusionem.
33 Conclusio, scilicet quod Per istam dubitationem, utrum, non quaerimus nisi de oppositis. Hanc primo declarat exemplariter; secundo per rationem ibi: Sed hoc, scilicet quia per istam disjunctivam quaerimus de his quae non possunt simul existere. Sola autem opposita, scilicet implicite vel explicite sunt talia: et si quaeratur de aliquibus non oppositis, non est proprie nisi inquantum reducuntur ad aliquam oppositionem. Quaerimus enim utrum veniant Petrus et Joan.nes, an tantum Petrus, id est utrum unus homo an multi. 34 Conclusio ibi : Dicitur autem utrum magis, t. c. 18. est, quod aequale opponitur majori et minori. Medium est triplex. Primum ibi: Si itaque in oppositis, t. c. 18. scilicet, quia per hanc dictionem utrum, quaerimus de istis, ut utrum sit aliquod aequale majori vel minori. Secundum ibi : Amplius, t. c. 18. scilicet quia aequale est oppositum inaequali: sed inaequale est idem quod majus et minus. Tertium innuit ibi : Et dubitatio, t. C. 19. Sed quia hoc tertium innititur cuidam opinioni Pythagoricae quam prolixum est exponere, ideo dimittatur.
35 Conclusio est, quod aequale non est contrarium majori vel minori. Medium duplex est. Primum ibi: Sed accidit, t. c 19. quia tunc sequeretur, quod unum esset contrarium duobus, quod est contra 23. hujus. Secundum ibi: Amplius aequale, t. c. 19. quia scilicet cum aequale sit medium inter majus et minus, ut patebit conclusione 38. non potest ab eis maxime distare. Istas autem duas conclusiones scilicet 34. et 35. ideo inter alias computavi, licet Philosophus non videatur eas determinare, sed potius argumentative concludere, quia earum veritatem consequenter supponit, ut patet in sequenti conclusione. 38 Conclusio ibi : Restat igitur, est quod aequale opponitur majori et minori contradictorie, vel privative. Quod non opponatur eis contrarie supponitur ex 35. hujus. Quod non etiam relative patet, quia aequale non refertur nisi ad inaequale ; et quod utrique opponatur patet, nam qua ratione uni et alteri. Unde non quaerimus utrum aliquid aequale sit, vel majus tantum, vel minus tantum, sed utrum aliquod sit aequale vel majus, et hoc est medium hujus conclusionis. 37 Conclusio ibi : Non privatio autem, est quod aequale opponitur illis
privative. Unde ista particula, non autem, quae intelligitur in ratione aequalis, cum dicitur quod aequale est quod nec est majus, nec minus, importat privationem. Medium, quia aequale, et majus et minus non dicuntur de omni, sed de rebus determinatis, scilicet de habentibus quantitatem, et ideo non opponuntur contrarie, sed privative. 38 Conclusio ibi : Quapropter et medium, text. com. 19. est, quod aequale est medium inter majus et minus. Medium est, quia cum sit in eodem genere dicitur per abnegationem utriusque.
39 Conclusio ibi : Quare non recte, text. c. 19. est quod Medium convenienter potest accipi per negationem extremorum. Medium, quia negatio utriusque extremorum existentium sub eodem genere cadit super aliquod determinatum, quod est medium inter ea, et in eodem genere cum eis. Primo tangit errorem quorumdam incidentium talem medii sumptionem. Secundo solvit ibi : Non necesse autem accidere, ex qua solutione elicitur haec conclusio cum suo medio.
40 Conclusio ibi : Similiter etiam et de uno, text. com. 20. est, quod Multum non opponitur uni. Medium, quia cum multum etiam opponatur paueo, tunc unum esset paucum, et arguit ibi : Amplius ipsa duo, quod unum sit paucum, sed quia argumentum non est verum, et solvetur in conclusione sequenti, ideo ratio dimittitur ibi : Amplius sicut in longitudine, ubi ostendit quod unum non est paucum. Medium, quia sicut omne breve est quaedam longitudo, ita omne paucum quaedam multitudo, sive quaedam multum; ubi autem est multa vel multum, ibi non est unum, nisi in quibusdam continuis facile divisibilibus,cujusmodi est aqua vel aer: dicimus enim multam aquam, non autem multas, nisi sint actu divisae, et ita si unum sit paucum, unum esset multa. 41 Conclusio ibi: Uno quidem modo, text. com. 20. est, quod Multum, aliter uni, aliter pauco opponitur. Medium, quia multum prout dicit multitudinem absolute secundum numerum opponitur uni, et non pauco, et hoc modo duo sunt multa ; multum vero prout dicit multitudinem respectivam opponitur pauco et non uni, et hoc modo duo non sunt multa, imo in binario est prima paucitas.
42 Conclusio ibi : Quapropter non recte, est quod Res non sunt infinitae secundum paucitatem, secundum quod dixit Anaxagoras. Medium est, quia scilicet est dare primam paucitatem, scilicet binariam, ut patet ex medio praecedenti. 43 Conclusio ibi: Opponitur itaque, t. c. 21. est quod Unum opponitur multo ut mensurato, et ita relative. Non sicut illa relativa, in quibus est mutua dependentia, sed sicut ea quorum alterum tantum dependet a reliquo, ut ibi exemplificat. Medium, quia numerus est multitudo mensurata per unum. 44 Conclusio : Quapropter non omne quodcumque, t. c. 21. quod Posito uno non ponitur numerus, vel quod non omne quod est unum est numerus, sed e converso. Medium patet ex praecedenti, scilicet quod non est in eis mutua dependentia, numerus enim dependet ab uno, sed non e converso.
45 Conclusio ibi : Similiter autem dicta scientia, t. c. 21. est quod Scientia et scibile dicuntur relative, sicut numerus et unum, vel sicut mensuratum et mensura. Scientia enim dependet a scibili, quamvis aliquibus Pythagoricis contrarium videatur, ut habitum fuit supra in 11. conclusione hujus, et habetur in 3. parte 4. libri. Medium ibi : Accidit autem, est quod posita scientia ponitur scibile, sed non e converso ; ea postea repetit ibi : Multitudo autem, text. cap. 21. quae supra dixit conclusione 41. de oppositione multi ad unum et paucum, et ulterius duos modos, quibus opponitur multum uni, opponitur enim ut divisibile indivisibili ex 14. conclusione hujus, et ut mensuratum mensurae ex 43. i Deinde proponens ibi: Quoniam autem contrariorum, t. c. 22. conclusionem unam quam probabit inferius subjungit tandem. 46 Conclusio ibi : Omnia namque, scilicet quod Media sunt in eodem genere cum extremis. Medium, quia medium est illud in quo fit permutatio de uno extremo in aliud, antequam veniat extremum ad aliud scilicet si fiat mutatio sine saltu ; mutatio autem non fit per se in his quae non sunt ejusdem generis, quia ea quae differunt genere non habent eamdem naturam communem, ut patet 24. hujus. 47 Conclusio ibi : Al vero omnia, est, quod Media sunt inter opposita. Medium, quia media sunt inter illa inter quae est mutatio, ut patet ex medio praecedenti, mutatio autem est inter opposita.
48 Conclusio ibi: Oppositorum vero, est quod Inter contradictorie opposita nullum potest esse medium. Medium, quia contradictio est cujus altera pars ex necessitate additur cuilibet subjecto, sive sit ens, sive sit non ens.
49 Conclusio ibi : Eorum autem quae ad aliquid, t. c. 22. est, quod Illa relativa in quibus non est mutua dependentia (ut scientia et scibile) non habent medium. Probatio hujus, quia talia non sunt in eodem genere cum extremis, ut patet ex 46. hujus.
Deinde ibi : Si vero sunt in eodem genere, t. c.23. repetens 46. et 47. et proponens aliam quam intendit inferius probare. Primo probat 50. Conclusionem, scilicet quod species contrariae habent aliqua contraria priora ipsis. Medium, quia habent contrarias differentias, quae etiam sunt magis contrariae quam species, cum sint causa contrarietatis in eis.
51 Conclusio ibi: Et reliqua et media, t. c. 23. est, quod species mediae habent media priora, quae non possunt esse eadem cum differentiis extremorum.
52 Conclusio quam probat ibi : Quaerendum autem, est quod Media componuntur ex extremis. Medium est triplex. Primum ibi: Necesse enim, quia cum extrema sint simplicia, non componitur unum cum altero: nec etiam componuntur ex mediis,alias non distarent maxime, oportet quod sint principia aliorum, quae sunt in eodem genere. Secundum ibi: Quae autem intermedia, quia aut omnia sunt composita ex extremis, aut nullum, qua enim ratione unum et aliud; sed. aliquod medium componitur ex extremis, cum enim fit mutatio de mediis in extremum, et unum medium dicit plus, id est, habet plus de uno extremo, sive habet minus de alio, omne autem tale est compositum. Tertium ibi : Quoniam autem non sunt, scilicet quia illa quae sunt priora in aliquo genere, sunt principia posteriorum, extrema vero sunt priora, ut patet ex primo medio. 53 Conclusio ibi: Quare, et inferiora, t. c. 23. est quod Omnia quae continentur sub genere constituuntur ex primis contrariis, id est differentiis extremorum. Medium patet ex 50. hujus, et ex 52. deinde repetit tres conclusiones propositas et ostensas, scilicet 46. et 47. et 52. ibi : Quod quidem igitur, t. c.24. . 54 Conclusio ibi : Diversum autem specie, t. c. 24. est quod Differentia secundum speciem est per se, et proprie ipsius generis. Medium est, quia talis differentia diversificat sive dividit ipsum genus in suas species secundum se, et non secundum accidens, ut ibi declarat in littera. 55 Conclusio ibi: Contrarietas igitur, est quod Contrarietas est differentia secundum speciem. Probatio duplex. Prima ibi : Palam autem, quia genus dividitur per opposita, eo quod omnis divisio fit per opposita, et non possit dividi per contradictoria vel privativa, quia scilicet privatioformaliter sumpta est negatio nihil ponens, nec etiam per relativa, nisi forte ipsum genus sit Ad aliquid, oportet quod dividatur per contraria. Secunda ibi: . Et contraria, quia ad differentiam secundum speciem duo requirum tu r, scilicet identitas generis in se et diversificatio ipsius per diversas species, utrumque autem istorum in contrarietate reperitur. 56 Conclusio ibi: Quare palam, est quod Species non dicitur idem specie, nec diversum ad suum genus. Medium est, quia tunc sequeretur quod genus haberet eamdem differentiam divisivam cum sua specie, vel oppositam, quod non est verum: sicut enim de essentia materiae non est aliqua forma, imo per abnegationem omnium formarum notificatur, ut patet ex 3. 7. ita de essentia generis, quod est quasi quaedam materia, non est aliqua differentia divisiva.
57 Conclusio ibi: Neque ad ea, t. c. 24. est quod Non dicitur aliquod diversum specie sed proprie ad illud quod est in alio genere. Medium, quia differentia secundum speciem est contrarietas, ut patet ex 55. hujus. 58 Conclusio est, quod Aliqua contraria faciunt differentiam secundum speciem, aliqua non. Medium est, quia aliqua contrarietas accipitur secundum formam, aliqua non, sed secundum materiam, vel secundum individua. Circa hoc primo ponit quaestionem de masculo et foemina, arguendo ibi : Dubitabit autem, text. c. 25. Secundo in generali de omnibus contrariis ibi : Est autem haec dubitatio. Tertio solvit ibi : Aut quia haec quidem, et solutionem diffuse per multa exempla declarat, ex cujus declaratione elicitur haec conclusio cum suo medio. 59 Conclusio ibi: Masculus vero, t. c. 25. est quod Masculinum et foemininum non faciunt differentiam secundum speciem in animalibus Medium, quia haec contrarietas non sumitur a parte formae, sed ex parte materiae ut corporum. 60 Conclusio ibi: Quoniam vero contraria, t. c. 26. est quod Corruptibile et incorruptibile differunt genere. Me dium, quia contraria differunt specie, illa scilicet quae accipiuntur secundum formam et actum, ut patet ex58. hujus: ergo et corruptibile et incorruptibile, cum accipiantur secundum potentiam (dicitur enim corruptibile, quod potest corrumpi) faciunt differentiam secundum genus. Sicut enim differentia, vel species accipitur ab eo, quod est in re formali vel actuali, ut rationale a natura intellectiva, ita genus ab eo quod est in re potentiale vel materiale, ut animal a natura sensitiva, quae est materialis in homine respectu intellectivae. 61 Conclusio est, quod Corruptibi le et incorruptibile insunt de necessitate illis quibus insunt, vel conveniunt. Me dium, quia aliter unum et idem, quandoque esset corruptibile,quandoque incorruptibile. Et quod idem quandoque esset possibile corrumpi, quandoque impossibile: primo arguit contra 60. conclusionem per hoc, quod sicut in eadem specie possunt esse album et nigrum, licet non in eodem individuo, ita corruptibile et incorruptibile, ut videtur, non videntur differre genere, imo nec specie. Secundo ibi : Sed contrarium, t. c. 26. solvit ostendens, quod non est simile de albo et nigro, et de aliis contrariis secundum accidens, et de corruptibili et incorruptibili, quae insunt per se, ex qua solutione apparet haec conclusio cum suo medio. 62 Conclusio ibi: Palam igitur, t.c.
26. est quod Positio idearum non po test esse vera. Medium, quia tunc sequeretur, quod corruptibile et incorruptibile essent idem et in eodem genere, imo etiam in eadem specie. Idea enim hominis incorruptibilis est, ut dicunt omnes Platonici. Est etiam secundum eos, eadem secundum speciem cum singulis hominibus corruptibilibus, ut patet ex his quae in textu dicuntur, et ante 25. conclusionem septimi.
Conclusiones Libri XI.
Liber undecimus, in quo aliqua declarata recolligit, ut dictum est in principio 7. in tres partes principales potest dividi. In quarum prima recolligit dubitationes quas in tertio libro moverat. In secun da ibi: Quoniam autem Philosophus, t. c. 3. recolligit ea quae de modo considerationis hujus scientiae declaravit in libro 4. et in principio 6. In tertia ibi: Quoniam autem sim pliciter ens, t.c 3. recolligit ea, quae scilicet declaravit de ente perfecto, et de ente per accidens, et de motu,et de infinito, de quibus partim in 6. hujus, partim in libris Physicorum declaravit. Potest autem iste undecimus in 11. partes dividi. In quarum prima movet dubitationes pertinentes ad hanc scientiam. In secunda ibi : Quoniam autem Philosophus t. c. 3. ostendit, quod haec scientia est de ente inquantum ens. In tertia ibi : Quoniam au tem Mathematicus, t. c. 3. ostendit quod ejus est considerare principia demonstrationis. In quarta ibi: Est autem quoddam, t. c. 4. ostendit primum principium esse, et disputat contra negantes ipsum. In quinta ibi : Solvetur autem utique, t. c. 5. ostendit quae fuerunt motiva ipsorum negantium, et destruit ea. In sexta parte ibi: Omnis autem scientia, t. c. 6. comparat istam scientiam ad alias. In septima ibi: Quoniam autem simpliciter ens, c. 7. determinat de ente per accidens, et de causa per accidens. In octava ibi: Est autem hoc quidem actu, c. 8. determinat de motu secundum se. In nona ibi : Infinitum autem, c. 9, agit de infinito. In decima ibi: Permutatur autem, c. 10. dividit motum in partes suas. In undecima ibi : Simul autem secundum locum, e. 11. manifestat quaedam concomitantia motum, et partes ejus. Prima pars sumitur de tertio hujus, t. c. 2. Secunda, tertia, quarta et quinta de quarto hujus, t. c. 1. et inde, t.c. 7. et inde. Sexta et septima usque ad locum illum : Quod autem gratia hujus, c. 7. ubi incipit de causa per accidens, accipiuntur de 6. hujus. Ab illo autem loco septimae partis, usque ad finem ipsius, ponuntur quaedam accepta ex 2. Physic. Decima et undecima accipiuntur de 3. Physic. Supposito igitur in principio, quod sapientia considerat causas et principia rerum, ut patet 5. 1. et ex medio 12. ejusdem ponitur dubitatio. Prima ibi : Dubitabit autem, scilicet utrum sapientia sit scientia una, vel plures. Secunda ibi : Adhuc autem, est utrum unius scientiae, sit considerare principia demonstrationis. Tertia ibi : Adhuc utrum, est utrum haec scientia, quae est de substantiis sit de omnibus substantiis, aut de quibusdam. Quarta ibi : Adhuc utrum cura, est utrum de solis substantiis sit, vel de substantiis et accidentibus. Quinta ibi: Sed non circa dictas, est utrum haec scientia consideret omnia genera causarum. Sexta ibi: Totaliter autem, est utrum haec scientia consideret substantias sensibiles. Septima quam intndit ibi : Attamen dubitationem, est utrum Mathematica sit separata a sensibilibus. Octava ibi : Totaliter autem dubitabit, est cujus sit disputare de subjecto et materia mathematicae scientiae, hoc idem intellige de subjectis aliarum scientiarum specialium. Nona ibi : Dubitabit autem, est utrum istius scientiae sit considerare principia intrinseca, quae vocantur elementa. Decima ibi : Haec autem utique fient, est utrum unum et ens sint principia rerum. Undecima ibi : Adhuc autem si magis, est utrum genus sit magis principium rerum quam species. Duodecima ibi : Adhuc utrum, est utrum oporteat ponere aliquid in rerum natura subsistere praeter singularia, aut non. Decimatertia ibi : Etenim totaliter, est utrum sit aliqua substantia separabilis praeter substantias sensibiles quae sunt hic et nunc. Decimaquarta ibi : Adhuc autem si praeter, est dato quod sint aliquae separatae ( sicut Platonici ponebant) utrum in omni genere seu specie sit dare aliquam separatam, scilicet utrum sicut unus ponitur homo idealis, ita capra et bos, et sic de aliis. Decimaquinta ibi: Si autem non separabile, est dato quod non essent aliqua principia separata, sed solum intrinseca, utrum forma sit magis principium quam materia, vel e converso. Decimasexta ibi: Adhuc autem siquidem, est utrum sit unum et idem principium corruptibilium et incorruptibilium, vel sint diversa. Decimaseptima ibi : Si autem rursus, est utrum unum et ens sint principia rerum, sicut Platonici ponebant. Decima octava ibi: Adhuc autem primum principium, est specialiter de uno, scilicet utrum ipsum unum sit primum principium rerum. Decimanona ibi : Si vero lineas, est utrum Mathematica, ut lineae et superficies sint prima principia, ut quidam antiqui ponebant. Vigesima ibi : Exhibet autem dubitationem, est utrum principia rerum sint substantiae. Vigesimaprima ibi : Adhuc utrum, est utrum praeter Synolon, hoc est compositum ex materia et forma, sit aliquod, scilicet non compositum. Vigesimasecunda et ultima, in hac parte ibi : Adhuc autem, est utrum principia sint eadem numero vel specie. Harum autem dubitationum argumenta, quae in littera ponuntur, omisi, tum propter brevitatem intentam, tum quia fere nihil in hac parte (sicut nec in 3. lib.) determinate proponit. Veritates vero ipsarum dubitationum, et loca hujus doctrinae in quibus inveniri possunt in fine hujus opusculi, facilius et commodius poterunt assignari. Post dubitationes vero has sequuntur dubitationes hujus undecimi, quae possunt ad 67. reduci.
1 Conclusio quam probat ibi : Quoniam autem Philosophus c. 3. eadem est cum secunda 4. et medium idem.
2 Conclusio ibi : Quoniam autem omnis, est quod Omnes aliae contrarietates reducuntur ad unam primam quaecumque sit illa. Medium est, quia entia ad quae ipsae contrarietates sequuntur, reducuntur ad aliquod unum sicut ad ens, quae autem sit illa prima contrarietas in secunda probatione 33. conclusionis 10. videtur exponi.
3 Conclusio ibi : Differt autem nihil, est quod Entia possunt reduci ad unum sicut ad ens. Medium, quia ens et unum convertuntur, et sunt idem in re, et est idem medium cum 5. 4. libri.
4 Conclusio ibi : Quoniam autem sunt, est quod Contraria prout reducuntur ad privativa sunt immediata circa proprium subjectum. Medium, quia contrarium includens privationem isto modo non tollit totam naturam habitus, sed perfectionem ipsius, ut si justus dicatur qui perfecte obedit legibus ; injustus privative dicetur, non qui in nullo obedit, sed qui in aliquo non obedit. Si vero accipiatur contrarium proprie, scilicet prout contrarietas dicit maximam et perfectam distantiam, ut habetur ex 21. decimi, ut si dicatur injustus qui in nullo obedit legibus, tunc erit medium inter ea, scilicet qui in aliquo obedit, et qui in aliquo non. 5 Conclusio ibi : Quemadmodum autem, est quod Est aliqua scientia considerans ens generaliter. Medium a simili, quia sicut est aliqua scientia de quantis, prout sunt quanta, et de his quae consequuntur ad ea inquantum talia, ut Geometria, non concernens passiones sensibiles, quae reperiuntur in rebus habentibus quantitates, sic erit aliqua de entibus, et non de specialibus differentiis entium.
6 Conclusio ibi : Huic enim accidentia, est quod Hujus scientiae est considerare entia. Medium, quia si alterius esset, magis videretur esse Physicae, quae putabatur apud antiquos esse prima, ut patet ex his quae in secunda probatione 10. conclusionis 4. libri dicuntur in textu, vel esse Dialecticae vel Sophisticae, quae sunt communes, nullius autem istarum est: non Physicae, non enim Physica considerat entia inquantum entia. 7 Conclusio ibi : Quoniam autem ens, est quod De multis et differentibus specie et genere, cujusmodi sunt entia, et de eorum contrarietatibus, potest una scientia esse. Medium, quia talia reduci possunt ad unum commune, et eorum contrarietates ad unam contrarietatem primam, ut patet ex 1. et 2. hujus.
8 Conclusio ibi : Quoniam autem Mathematicus, est eadem cum decimaquarta, et medium fereidem scilicet quia principia demonstrationis sunt communia ita quod in sui communitate non accipiuntur ab his scientiis, ut a Mathematica vel Physica, sed contracta secundum exigentiam suorum subjectorum. . 9 Conclusio ibi: Eodem autem habet modo, est quod Physica et Mathematica sunt partes Metaphysicae, scilicet particulares respectu ipsius. Medium, quia subjectum ipsius est universale ad subjecta illarum, ut ex medio 8. hujus dicitur in textu. Deinde ibi : Est autem quaedam in entibus, c. 4. proponens quoddam principium primum et principale, circa quod non contingit decipi, scilicet non contingere idem esse et non esse. 10 Conclusio tandem ibi: Et de talibus, scilicet quod Praedictum principium non est demonstrabile. Medium, quia nullum principium aliud est notius eo. Deinde proponens modum disputandi contra negantem illud principium ibi : Addiscentem autem, tandem probat. 11 Conclusio ibi : Futuras itaque, quae est Principium praedictum omnino esse verum. Hanc primo probat per tria media communia. Primum est, supposito quod nomen significet aliquod unum determinate, tunc enim si tu dicas idem esse et non esse, ut Petrum esse hominem et non esse hominem, quia primo affirmans, postea negans significari per ipsum nomen, non significabit aliquod determinate. Secundum ibi: Adhuc autem siquidem, est quod Quidquid est verum, est necessarium dum est verum, quod est necessarium non contingit non esse, eo modo quo non est necessarium, et ita non contingit idem esse et non esse. Tertium ibi : Adhuc autem si est, quia si contingit Petrum esse hominem et non hominem, non minus erit verum de eo non equo quam non hominem, et similiter quodlibet aliud animal, quod est contra sensum. Deinde ibi : Cito autem utique quis, descendens ad opinionem Heracliti, negantis illud principium, et ostendens eum esse fatuum improbat ibi : Totaliter autem, ubi ponitur quartum medium hujus undecimae conclusionis, scilicet quod si affirmatio et negatio sunt simul verae in simplicibus sive diversis, ut idem esse hominem et non esse hominem, eadem ratione et in complexis sive compositis, ut si affirmem ista duo esse idem duorum cum sua negatione, scilicet eorum duorum erit simul vera, et ita sunt simul verae affirmatio et negatio, non idem esse hominem et non esse hominem, nam etiam sunt simul vera, cum negatio hujus totius sit vera. 12 Conclusio ibi : Adhuc mitem si nihil, est quod Alia opinio Heracliti ponentis medium esse inter affirmationem et negationem, et omnes affirmationes et negationes simul possunt esse falsae, est falsa. Medium, quia si nulla propositio affirmativa est vera, nec illa eadem quae hic proponitur, erit vera.
13 Conclusio ibi: Simile dictis, est quod Opinio Pythagorae ponentis judicium sensus vel intellectus esse mensuram rerum sensibilium vel intelligibilium, ut scilicet ita sit in rebus sicut unusquisque judicat, talis est falsa. Medium, quia tunc sequeretur opposita esse simul vera, cum diversi judicent contraria de eisdem. Deinde ibi : Soloetur autem, ponens duas radices errorum in istis qui negabant ista principia, probat tandem.
14 Conclusio ibi : Sed et similiter attendere, scilicet quod Non est stan-
, dum utrique judicio aliquorum duorum contraria judicantium. Medium, quia oportet alterum ipsorum,corruptum judicantium sensum vel intellectum habere, et judicio taliter se habentis non est standum. .15 Conclusio est, quod Alia opinio Heracliti ponentis omnia esse in continuo fluxu, et adeo velociter mutari, ut nulla
natura maneat aliquo tempore fixa in rebus, est falsa. Medium est quintuplex. Primum ibi : Totaliter autem inconveniens, scilicet quia etsi inferiora sint variabilia, tamen superiora ad quae tanquam ad principaliores partes mundi debemus attendere, plus sunt invariabilia, et secundum esse, et secundum dispositiones intrinsecas. Secundum ibi: Adhuc autem si motus, quia quam diu aliquis motus durat, ipsum mobile est in termino a quo, et ita aliquo tempore manere aliquod in rebus potest, tamen hoc medium convenienter applicari potest ad conclusionem undecimam hujus, quae principaliter intenditur in quarta et quinta parte hujus undecimi ; si enim quamdiu aliquid movetur, nondum est in termino ad quem, non potest de eo verificari contradictio respectu ipsius termini. Tertium ibi : Et si secundum quantum, quia si res continue fluat secundum quantitatem, secundum opinionem Heracliti credentis res continue crescere (quod tamen non est verum) non propter hoc oportet, quod secundum qualitatem, vel secundum alias dispositiones moveatur: substantia vero magis accipitur secundum qualitatem quam secundum quantitatem, cum qualitas sit forma substantialis, et ita non oportet quod omnia sint in continuo fluxu. Quartum ibi : Adhuc autem propter quid, si quaeli bet natura subito mutaretur, non oporteret ad jussionem medici panem offerre infirmo, quia ante non fieret panis quam sibi posset offerri. Quintum ibi : Adhuc siquidem, scilicet, quod aut nos continue alteramur, aut non: si sic, non propter rerum mutationem, sed propter nostram diversitatem judicamus de rebus, sicut aliter judicat idem homo quando est sanus, et quando est infirmus, et ita adhuc res permanebunt secundum mutationem ; si vero nos non mutamur, ergo est aliquod fixum in rebus saltem aliquo tempore. 16 Conclusio ibi : Ad habentes quidem igitur, est quod Contra continentes istos errores ex pertinacia rationis, non potest faciliter, nec utiliter disputari. Medium est, quia nihil concedunt quod sit contra eos, quamvis verum vel probabile. 17 Conclusio ibi : Ad dubitationes autem, est quod Cum tenentibus eosdem errores non pertinaciter, sed per aliquas rationes probabiles eis, quae ipsos faciunt, disputare licet. Medium, quia possumus eorum rationes solvere, ut jam patet ex dictis hic, et in tertia parte quarti libri. Deinde repetens undecimam hujus ibi: Quare manifestum, probat.
18 Conclusio, scilicet quod Non contingit contraria esse simul vera. Medium, quia unum contrarium dicit privationem, et per consequens negationem alterius. 19 Conclusio ibi : Similiter autem, est quod Medium non potest simul verificari cum contrario, sive cum extremo. Medium patet ex tertia parte quarti libri.
20 Conclusio ibi : Neque enim itaque secundum Heraclitum, est quod tam opinio Heracliti quam Anaxagorae est falsa. De Heraclito posuimus in praemissis in isto libro. De Anaxagora autem probat, scilicet quia contraria posuit simul esse, cum poneret quodlibet esse in quolibet actu et non potentia. 21 Conclusio ibi : Similiter autem, est quod Impossibile est omnes simul propositiones esse veras vel falsas. Medium, quia si omnes simul falsae essent, et illa quae hoc ipsum proponit erit falsa. Si autem omnes simul sunt verae, tunc qui dicit omnes esse falsas, dicit verum. 22 Conclusio ibi: Omnis autem scienda, est quod unaquaeque scientia inquirit causas suorum scibilium. Hanc declarat inductive in littera assignans differentiam inter hanc scientiam et alias quoad modum considerandi ens.
23 Conclusio ibi : Dictarum autem scientiarum, est fere eadem cum secunda sexti, et medium idem. 24 Conclusio ibi : Quoniam autem est quaedam, est eadem cum quarta sexti, et medium idem, licet ibi brevius declaretur. 25 Conclusio ibi : Quoniam autem quod quid, est eadem cum quinta sexti, et medium idem, licet brevius declaretur.
26 Conclusio ibi : Quoniam autem autem est quaedam scientia, est eadem cum nona sexti, et medium idem. 27 Conclusio ibi : Palam igitur quod tria genera, est eadem cum decima sexti, et fere ex eodem medio haec repetitio concluditur. 28 Conclusio ibi : Optimum quidem igitur, est quod Metaphysica est nobilior omnibus aliis scientiis speculativis.Medium, quia de nobiliori subjecto, quia scilicet de altissimo ente considerat.
29 Conclusio ibi : Dubitabit autem, est eadem cum tertia sexti, et medium idem. Deinde continuans ibi :
Quoniam autem simpliciter ens, ponit. 30 Conelusio quae est eadem cum 13. sexti, et medium duplex. Primum per inductionem ibi : Neque enim aedificativa. Secundum per rationem ibi : Neque inquantum musicum, scilicet quia ens per accidens, ut musicum essegrammaticum non est proprie ens, cum non sit unum, unius enim entis una est generatio: et ideo quia Sophista versatur circa ens per accidens, scilicet quantum ad fallaciam, dicit Plato non male Sophisticam esse circa non ens.
31 Conclusio ibi : Quomodocumque autem, neque contingens, est eadem cum 15. sexti, et medium idem. 32 Conclusio ibi : Quod autem secundum accidens, est eadem cum 16. sexti, et medium idem. 34 Conclusio ibi : Quod autem gratia hujus, est quod Fortuna est circa ea quae sunt ab intellectu. Medium est ex definitione fortunae, scilicet quia fortuna est causa per accidens in his quae fiunt ab electione secundum accidens propter aliquem finem. Et primo praemittit quaedam praeambula ad definitionem ibi : Quod autem gratia. Secundo subjungit eam ibi: Fortuna autem. Tertio infert conclusionem ibi : Propter quod, circa.
35 Conclusio ibi: Causae autem infinitae, est quod Fortuna est incerta humanae cognitioni. Medium, quia causae fortuitorum sunt infinitae et indeterminatae et incertae. Et ostendit ibi : Dona autem fortuna, quae sit fortuna bona, et quae mala, et quid sit eufortunium, et quid infortunium. 36 Conclusio ibi : Quoniam autem
nullum, est quod causa per accidens et fortuna et casus sunt posteriores, quam causa per se cujusmodi est intellectus. Medium, quia omne per accidens est posterius eo quod est per se. 37 Conclusio ibi : Si igitur fortuna, est quod fortuna et casus non possunt esse primae causae rerum seu mundi. Medium patet ex praemissa, scilicet quia prior est intellectus quam fortuna, et natura quam casus. Deinde proponens duplicem divisionem entis ibi : Est autem hoc quidem, c. 8. scilicet per actum et potentiam, et per decem Praedicamenta probat ibi : Non est autem aliquid.
38 Conclusio, scilicet quod Motus non est aliud praeter res. Medium, quia omnis motus fit secundum res aliquorum Praedicamentorum, ut sicut ipsis Praedicamentis non est aliquod genus commune, ita in ipsis motibus non est aliquod genus commune distinctum ab aliis. 39 Conclusio ibi : Unumquodque autem, est quod In omni genere inveniuntur privatio et habitus seu perfectum et imperfectum. Hanc declarat inductive in littera. Medium tamen ejus posset haberi ex 31. decimi, et 15. duodecimi.
40 Conclusio ibi : Quare motus, est quod Tot sunt mutationis species et motus, quot sunt species entis Ulnis, quod per motum proprie inducitur. Medium hujus patet ex trigesima hujus ; si enim motus non est aliud praeter res, secundum diversitatem earum diversificabitur et ipse motus, nam species subalternae motus sunt sex quae ponuntur in Postpraedicamentis. Deinde ibi : Divisio autem, deflniens motum scilicet, quod motus est actus entis in potentia inquantum hujusmodi. Probat consequenter ibi : Quod autem vera dicimus. 41 Conclusio, scilicet quod Motus est actus entis in potentia, inquantum hujusmodi. Medium, quia aedificabilis inquantum aedificabile, actus est aedificatio, et curabilis curatio, hujusmodi autem sunt motus. 42 Conclusio ibi : Dico autem inquantum, est quod Motus est actus existentis in potentia inquantum tale. Quia etsi idem sit aliquid quod est ens in actu, et quod est in potentia ad aliud, ut idem est homo, et quod potentia sanum sive curabile, differunt tamen haec secundum rationem ; alias si idem esset secundum rem et rationem, homo inquantum homo, et inquantum potens sanari, et similiter inquantum potens infirmari, per consequens sanari et infirmari essent idem: curatio autem non est hominis actus inquantum homo, alias semper sanaretur dum esset, ergo est actus inquantum est in potentia sanum seu curabile.
43 Conclusio ibi : Quod quidem enim, est quod Motus est actus. Medium, quia cum unumquodque mobilium quandoque sit actu, quandoque potentia, oportet quod unicuique talium correspondeat aliquis actus: ergo aedificabilis inquantum aedificabile est act?s, aut ipsa aedificatio, aut forma domus: sed non forma domus, quia quando jam est, non est aedificabile, sed aedificatum: ergo aedificatio est actus ipsius, talis autem est quidam motus, et sic de aliis. Deinde ostendens suam definitionem motus bene assignatam esse ibi : Quod autem bene. Probat
44 Conclusio, scilicet quod ali definientes motum esse alterita tem vel aequalitatem vel non ens inconvenienter dixerunt. Medium quia nullum istorum est necesse inesse motui, nec ratione subjecti, nec ratione termini, nec ratione actus: quia non omne illud in quo est aliquod istorum trium moveri necesse est, quia non inchoatur magis motus ab istis, vel terminatur ad ea quam ad eorum contraria. Et ostendit ibi : Causa autem in hoc, quare illi attribuebant ista motui, scilicet quia motus videtur esse quid indeterminatum. Unde et antiqui, scilicet Pythagorici, qui ponebant decem combinationes perfectorum et imperfectorum, ut patet in 1. libro in illo capitulo : In his autem ante nos vocati Pythagorici, connumerabant motum inter imperfecta seu privativa. Deinde ostendens quare motus sit indeterminatus ibi : Cur autem videatur. Probat
45 Conclusio, scilicet quod Motus non est simpliciter idem quod potentia, nec simpliciter, nec penitus idem quod actus. Medium, quia tunc omne quod esset in potentia ad aliquod, ut ad quantitatem, aut actu quantum moveretur, quod patet esse falsum.
46 Conclusio ibi : Motus enim actus, est quod Motus est actus imperfectus. Medium, quia est actus imperfecti, scilicet existentis in potentia. 47 Conclusio ibi : Et propter hoc difficile, est quod Difficile est accipere, vel cognoscere quid sit motus. Medium patet ex praemissa, quia quanto ninus aliquod habet de perfectione et entitate, eo minus est cognoscibile. Ponit tamen aliud medium ibi : Causa autem, scilicet quod nec motus idem est, quod privatio simpliciter, nec idem quod potentia, nec etiam simpliciter idem quod actus, ut patet ex 45. conclusione hujus.
48 Conclusio ibi : Et est motus enim mobili, est quod Motus est in mobili. Medium, quia est actus ejus. 49 Conclusio ibi : Et motivi actus, est quod Motus est actus moventis. Medium, quia motivum dicitur secundum potentiam, movens autem secundum actum, sed non est in actu nisi per motum. 50 Conclusio ibi : Quare similiter, est quod Unus et idem motus est actus motivi inquantum facit motum, est autem motus mobilis inquantum fit in eo motus, sed motivum facit eumdem motum illum, scilicet qui est in mobili, et non alium. Circa istas duas conclusiones ultimas sic procedit. Primo ponit eas, similiter ibi : Et motivi actus. Secundo subjungit medium 49. ibi : Motivum quidem enim. Tertio innuit medium 50. ibi : Sed est activum. Quarto eamdem conclusionem declarat per exempla ibi: Quemadmodum eadem. Deinde ostendens quot modis dicitur infinitum in actu, quia scilicet quatuor modis ibi : In finitum autem, c. 9. et quot modis ens in potentia, quia scilicet tribus modis ibi : Adhuc oppositione, probat tandem ibi : Separabile quidem igitur. 51 Conclusio, quod scilicet Infinitum non est separabile a sensibilibus, ut scilicet substantia quaedam est principium aliorum (quemadmodum dixerunt Pythagorici.) Medium triplex. Primum,
quia si infinitum est substantia, non erit divisibile, cum non sit magnitudo, nec multitudo, et per consequens non erit infinitum proprie sumptum, secundum quod hic intendimus de ipso. Secundum ibi: Adhuc quomodo, est quod magnitudo, et multitudo (in quibus proprie habet reperiri infinitum) non separantur a substantiis, cum sint accidentia: ergo nec ipsum infinitum. Tertium ibi : Adhuc si, est, quod si ipsum infinitum fuerit substantia, aut est divisibilis, et tunc cum sit simplex substantia, eo quod est principium, secundum eos, quaelibet pars ejus erit infinita, sicut quaelibet pars aeris est aer, quod est inconveniens: autindivisibilis, et tunc sicut dictum est in primo medio, non est proprie infinitum, et ita cum sit accidens, non erit per se principium, ut ipsi ponebant.
52 Conclusio ibi : Quod autem in sensibilibus, est quod Infinitum non est in sensibilibus, scilicet per accidens, sive passio alicujus quantitatis, ut aliqui Naturales ponebant. Media sunt sex. Primum ibi : Si enim corporum, scilicet quod nec corpus, quod determinetur superficie, nec numerus seu habens numerum, numerabilis erit in infinitum. Secundum ibi : Naturaliter autem, scilicet quod nec corpus simplex, nec compositum potest esse infinitum. De composito probat ibi : Compositum quidem enim, scilicet quia cum elementa sint finita in numero, si compositum esset infinitum secundum quantitatem, oporteret ut alterum componentium esset infinitum secundum quantitatem, et tunc illud destrueretur, aut omnia, et hoc non potest esse, quia unum infinitum occuparet totum spatium. De simplici autem probat ibi : Neque unum, si enim aliquod quatuor elementorum, vel aliquod medium inter ea, quod aliqui ponebant esse infinitum, cum illud habeat contrarietatem ad alia, destrueret omnia. Tertium medium ibi: Adhuc autem sensibile, ubi supponit duo. Primo scilicet quod omne corpus sensibile est in loco. Secundo, quod idem est locus totius et partis. Deinde arguit sic : Si aliquod corpus sit infinitum, aut erit similium partium, et tunc semper aut moveretur extra locum in quo est, utpote si esset in loco non naturali: aut semper quiesceret in eodem loco, ut puta si esset in loco naturali, quorum utrumque videmus esse falsum de corporibus sensibilibus naturalibus: aut esset dissimilium partium, et tunc non esset unum nisi per quemdam contactum seu contiguitatem, sicut aqua et aer. Praeterea, aut illae partes essent infinitae secundum speciem, aut finitae: si finitae, tunc oporteret saltem alteram ipsarum esse infinitam ; si autem partes essent infinitae secundum speciem, tunc oporteret loca naturalia esse infinita, et etiam elementa essent infinita, quorum utrumque est inconveniens: videmus enim loca naturalium corporum secundum speciem esse finita, utpote sursum et deorsum, et elementa esse finita, alias elementa non possent cognosci. Quartum ibi : Totaliter autem, scilicet quod omno corpus cum sit grave vel leve secundum opinionem antiquorum ponentium corpora caelestia esse de natura elementorum, movebitur sursum aut deorsum, vel ad medium, in corpore autem infinito, vel in ejus loco non est tales assignare differentias. Quintum ibi : Adhuc omne, scilicet quia sensibile corpus, et differentiae loci sunt determinatae, ut sursum et deorsum, etc. Haec autem corpori infinito non conveniunt. Sextum ibi : Totaliter autem, scilicet quia impossibile est corpus esse infinitum, cum habeat determinatas differentias, sive partes, ut praedictum est. 53 Conclusio ibi : Infinitum autem, est quod Infinitum per prius dicitur de magnitudine quam de motu, et de motu quam de tempore. Medium hujus patet, continuitas enim inest motui per magnitudinem, et tempori per motum, ut patet ex 4. Phys. t. c. 99. et 113. hoc tamen medium hic non exprimit. Deinde proponens ibi : Permutatur autem, c. 10. quod tribus modis dicitur aliquid permutari, scilicet per accidens, ut musicum ambulat: et secundum partem, ut corpus sanatur quia oculus : et secundum se, ut lapis movetur deorsum. Proponens etiam ibi : Est autem aliquid et in movente, quod scilicet totidem modis dicitur moveri aliquid, ostendens nihilominus ibi : Est autem aliquid movens, quod quinque requiruntur ad motum, scilicet movens, mobile, tempus et duo termini, scilicet a quo et ad quem, ipsius motus. Proponit tandem. 5i Conclusio ibi : Quae autem non secundum accidens, scilicet quod Mutatio secundum se, non est nisi in contrariis, vel in mediis, vel in contradictoriis. Hujus autem probationem ex inductione dicit esse accipiendam. 55 Conclusio ibi : Permutatur autem, est quod Tres sunt permutationes, scilicet ex subjecto in non subjectum, quod est corruptio;ex non subjecto in subjectum, quod est generatio;et ex subjecto in subjectum. Medium, quia toties possunt termini mutationum opponi, nam non subjectum non opponitur non subjecto, sive negatio negationi, simul enim verificantur de eodem duae negationes. 56 Conclusio ibi : Si itaque non ens, est quod Generatio non est motus, nec quies. Medium duplex. Primum, quia non ens sive ens in potentia simpliciter, non movetur, nec quiescit: quod autem generatur est non ens, sive ens in potentia simpliciter. Secundum medium ibi: Et si omne, est quod omne quod movetur vel quiescit est in loco: quod autem generatur, cum sit non ens, non est in loco. 57 Conclusio ibi : Neque itaque corruptio, est quod Corruptio non est motus. Medium quia motui opponitur motus vel quies, ut patet ex 5. Physic. t. c. 53. generatio autem quae opponitur corruptioni, non est motus vel quies, ut patet ex praemissa.
58 Conclusio ibi : Quomodocumque autem omnis motus, est quod Illa mutatio quae est ex subjecto in subjectum, motus est, sed non illa mutatio quae est ex non subjecto in non subjectam, ut patet. Vocatur autem subjectum quicumque terminus mutationis affirmative propositus, ut album, nigrum et hujusmodi. Deinde proponens unam conclusionem, quam probat inferius ex quibusdam aliis prius ostendendis probat tandem ibi : Secundum substantiam autem non. 59 Conclusio, scilicet quod Motus non est in substantia. Medium, quia non est ibi contrarietas. Et nota quod motum esse in aliquo genere non appellat aliud quam rem illius generis per motum induci. 60 Conclusio ibi : Neque in ad aliquid, est quod Motus non est in ad aliquid. Medium, quia relatio potest inveniri in aliquo sine ipsius mutatione, ut aliquid fit simile et aequale alteri, non per suam mutationem, sed alterius. 61 Conclusio ibi : Neque facientis, est quod In actione et passione non est motus. Medium, quia motus non est motus, nec mutationis mutatio. Hoc autem medium quatuor modis probat. Primum ibi: Dupliciter enim, quia motus non est motus ut subjecti, eo quod motus non movetur: nec ut termini, hoc enim non potest esse, nisi secundum quod una mutatio succedit alteri: et si post unamquamque alteram contingit esse, una mutaretur in quamcumque alteram quod non est verum, cum quaelibet mutatio habeat certos terminos. Et praeterea cum mutatio sit in opposita, ut patet ex 54. hujus, si una mutatio mutetur in alteram, mutaretur in oppositam, ut aegrotatio in sanationem, et ita simul aliquod tenderet in duo opposita. Secundum ibi: Adhuc in in finitum, quia si una mutatio est terminus alterius, eadem ratione et illa prior erit terminus alterius prioris, et sic in infinitum: in infinitis autem non est primum: si autem non est prima generatio,
nec consequens, et per consequens tolleretur generari seu mutari a rebus. Tertium ibi: Adhuc ejusdem, scilicet cum opposita habeant fieri circa idem, ut motus oppositi et quietes oppositae, et generatio et corruptio: ergo aliquod cum generatur tendit ad corruptionem, hoc autem est impossibile, oportet enim esse quod corrumpitur ; unde nec dum generatur corrumpitur, nec statim dum est generatum. Quartum ibi: Adhuc oportet materiam, scilicet quod cum in omni mutatione duo requirantur, scilicet subjectum mutabile seu materia et terminus: si generatio generetur, oportet ista duo dare: sed generationi non est assignare materiam, nec etiam terminatur generatio, sicut nec terminatur disciplinatio ad disciplinationem, sed ad scientiam.
62 Conclusio ibi : Quoniam autem neque substantiae, t. c 10. est quod In solis tribus praedicamentis, scilicet Quantitate, Qualitate et Ubi est motus. Me dium est duplex. Primum, quia non est in aliis, ut patet ex tribus conclusionibus immediate praemissis. Secundum ibi: Horum enim, scilicet quod in tribus est contrarietas, talis autem est terminus motus. Et exponit, quod non intellexit de qualitate substantiali, quae idem est quod forma substantialis, sed de accidentali, secundum quam subjectum est possibile seu alterabile. Et nota quod situs non addit supra Ubi nisi determinatum partium ordinem ad invicem. Ulterius, quia Habitus dicit quamdam habitudinem indumenti ad indutum, ideo ejusdem rationis videtur esse quod non sit motus in Ad aliquid, et in his duobus praedicamentis. Item, quia quando significat esse in tempore, et tempus est numerus motus, et actionis et passionis. Ex hoc quod probat motum non esse in Actione, nec in Passione, forte supponit non esse motum in Quando, quod est verum.
Deinde ostendens quot modis dicatur aliquod esse immobile, quia tribus modis ibi : Immobile autem, t. c. 11. probat.
63 Conclusio ibi, scilicet quod inter mobilia seu mota Illud solum quiescit, quod est aptum natum moveri. Medium, quia quies et motus habent fieri circa idem, cum quies sit privatio motus. Deinde ostendens ibi : Similiter autem, c 11. quid sit esse sursum, et quid deorsum, et quid tangi, et quid intermedium, et quid contrarium secundum locum, et quid esse consequenter habere, et quid habitum esse. Probat tandem ibi : Quoniam autem omnis permutatio.
64 Conclusio, scilicet quod Media sunt inter contraria. Medium, quia media sunt inter ea in quibus est mutatio, ut patet ex definitione medii praetermissa in textu: mutatio vero est inter opposita, aut ergo in contrariis, aut in contradictoriis. In contrariis autem non est medium, ut patet ex quadragesima octava conclusione decimi. Deinde ostendens quid sit continuum, quia illud cujus partes copulantur ad eumdem terminum ibi: Continuum autem, concludit ex hoc ibi: Quare palam. 65 Conclusio, scilicet quod Contio
muum habet esse in illis, quae nata sunt uniri ad invicem.
66 Conclusio ibi: Et quia primum, est quod Esse consequenter est prius quam tangi, et tangi prius quam continuum esse. Medium est, quia illud est prius a quo non convertitur consequentia: hi autem termini sic se habent, quod ad continuum sequitur tangi, et ad tangi sequitur esse consequenter, et non e converso, ut declaratur in littera. 67 Conclusio ibi : Quare non, quod Punctum et unitas non sunt idem. Medium duplex est. Primum ibi : His quidem, scilicet quia punctis convenit tangi, unitatibus autem non. Secundum ibi : Et horum quidem, scilicet quia inter duo puncta, et in eodem continuo oportet esse aliquod medium, scilicet lineam, ut patet ex 6. Phys. inter unitates vero ejusdem numeri non oportet esse medium.
Conclusiones Libri XII.
Liber duodecimus, in quo Philosophus agit secundum suam opinionem de substantiis separatis principaliter. In aliis enim libris duobus sequentibus ponit opiniones antiquorum de hujusmodi substantiis, et eas improbat, et octo partes habet. In prima dicit, quod hujus scientiae sit principaliter de substantia considerare. In secunda vero ibi : Substantiae vero tres, t. c. 5. agit de substantiae principiis, scilicet de materia et forma. In tertia ibi: Causae autem et principia t. c. 19. agit de identitate et diversitate principiorum substantiae, et aliorum entium. In quarta parte ibi:
Quoniam autem tres erant, t. c. 29. ostendit aliquam substantiam sempiternam esse et immutabilem. In quinta parte ibi : Movet autem sicut appetibile, t. c. 36. determinat pertinentia ad perfectionem istius scientiae. In sexta ibi: Utrum autem unam ponendam, t. c 42. inquirit de numero substantiarum separatarum. In septima ibi : Quae vero circa intellectum, t. c. 51. agere videtur de prima causa, inquantum est intelligens et intellectualis. In octava et ultima ibi: Perscrutantur autem, t. c. 52. agit de ipsa prout ipsa est bonum sive appetibile, scilicet prout est finis et ultimum bonum totius universi. Possunt autem hujus libri conclusiones ad 78. reduci. 1 Conclusio est, quod In hac scientia agitur principaliter de substantia et de principiis ejus. Medium, quia substantia est primum et principale ens, et est eadem conclusio cum tertia quarti, et prima septimi. Medium idem. Hoc autem medium hic non exprimitur, sed probat eam quadrupliciter. Primo ibi Etenim si totum, t. c. 2. scilicet quod sive sit quoddam totum vere unum, sive sit unum per quemdam ordinem suarum partium consequenter se habentium, oportet substantiam esse priorem, et alia entia esse posteriora, et consequenter se habere. Secundo ibi : Similiter autem, t. c. 3. quia substantia est simpliciter ens et perfectum ens, alia vero non. Tertio ibi : Amplius, t. c. 3. scilicet quod sola substantia est separabilis per se existens. Quarto ibi : Testantur autem, t. c. 3. scilicet quia antiqui, qui de hoc tractaverunt totaliter, et principa-
Uter de substantia et ejus principiis inquirebant, licet differenter assignarent substantias et principia. Alii enim (ut Platonici) ponebant universalia magis esse substantias, et principaliter, alii vero particularia. Deinde in principio secundae partis distinguens substantiam in sensibilem et corruptibilem, sicut sunt plantae: et in substantiam insensibilem et sempiternam, sicut sunt corpora caelestia; et in insensibilem et incorruptibilem sive immortalem, cujusmodi sunt substantiae separatae ibi : Substantiae vero tres, t. c. 5. probat tandem ibi : Illae quidem naturales, t. c. 9.
2 Conclusio, scilicet quod Primae duae substantiae sint de consideratione naturalis. Medium, quia utraque est mobilis. Tertia vero non pertinet ad unam scientiam cum illis, nisi inquantum reducuntur ad unum commune, utpote ad ens. 3 Conclusio ibi: Sensibilis vero substantia, t. c. 6. est quod In sensibilibus substantiis est materia. Medium duplex. Primum, quia substantia sensibilis est mutabilis: mutatio vero est ab uno contrario vel medio in aliud, cum ipsa contraria non sint subjectum mutationis, oportet praeter ipsa esse aliquod aliud, quod ipsi mutationi subjiciatur, hoc autem est materia. Secundum ibi : Amplius, scilicet quod in omni mutatione manet aliquid, sed ipsa contraria non manent: oportet ergo praeter ipsa esse aliquod tertium quod est materia. 4. Conclusio ibi : Si itaque transmutationes, t. c. 7. est quod Materia rst ens in potentia. Medium, quia cum quaelibet quatuor transmutationum, quae scilicet sunt secundum Substantiam, Qualitatem, Quantitatem et Ubi, fiat per contrarietatem alicujus generis, oportet subjectum ipsius transmutationis esse in potentia ad utrumque contrarium, alias non esset susceptivum utriusque.
5 Conclusio ibi: Quoniam autem duplex, t. c. 8. est quod Omnia quae fiunt, fiunt ex ente. Medium, quia duplex est ens, in actu et potentia: ea vero quae fiunt, fiunt ex ente in potentia.
6 Conclusio est, quod Antiqui fuerunt locuti de materia, sed imperfecte. Hanc primo declarat tangendo opinionem aliquorum antiquorum ibi: Et hoc est Anaxagorae, t. c. 9. Secundo eam concludit ibi : Quare materiam, t. c. 10.
7 Conclusio ibi : Omnia vero, est quod Licet tam superiora quam inferiora habeant materiam, ut patet ex 3. hujus, tamen materia superiorum est alia, quia materia superiorum non est subjectum generationis et corruptionis. Deinde ibi: Dubitabit autem, t. c. 11. ostendens quod nec ex non ente quod est purum nihil: nec ex non ente, quod idem est quod privatio, nihil fit, nisi forte per accidens, scilicet inquantum fit ex materia, quae est subjectum privationis: sed fit ex non ente, prout non ens dicitur illud quod non est in actu, sed in potentia. Probat tandem ibi : Attamen non ex quocumque, t. C. 11. 8 Conclusio, scilicet quod Diversorum diversae sunt materiae. Medium, quia si esset tantum una materia, et unum agens, sicut ponebat Anaxagoras unam materiam et unum intellectum esse principium rerum, non posset tanta diversitas rerum esse producta. Nota tamen, quod haec conclusio non est accipienda simpliciter tanquam vera, similiter nec ejus medium; non enim concludit, nisi contra Anaxagoram forte, de quo hic loquitur, qui ponebat intellectum illum limitatae virtutis in eo quod ponebat ipsum indigere materia ad productionem rerum, et non producere ipsam materiam. Nam secundum veritatem, quamvis intellectus primus sit unus, quia tamen est infinitae virtutis, et habet infinitatem et pluralitatem idealium conceptionum, potest ex eadem materia producere diversa et infinita quantum est ex parte sua. 9 Deinde distinguens tria principia rerum intrinseca, scilicet materiam, formam et privationem, ibi : Tres vero sunt causae, t. C. 12. probat tandem nonam conclusionem ibi : Postea quod fit materia, t. C. 12. quae est, quod Forma non generatur, sicut nec materia. Quod est intelligendum de ultima forma ut ultima materia. Medium enim in omni mutatione oportet esse aliquid quod transmutatur quod est materia, et aliquid a quo transmutatur quod est movens primum, et ad quod transmutatur quod est species et forma. Si ergo ipsa forma et materia generentur, et non totum, quod est aes rotundum, sequitur quod tam forma quam materia habeant materiam et formam, et sic ibitur in infinitum in materia et forma, quod est impossibile: necesse est ergo quod nec prima forma, nec materia prima generentur. Haec est eadem cum 21. septimi.
10 Conclusio ibi : Postea quaeritur, t. c. 23. et est eadem cum 17. septimi, et medium idem, licet hoc medium hic breviter pertractatur. 11 Deinde distinguens substantias per materiam, formam et compositum ibi : Substantiae autem, t. C.14. ponit tandem 11. conclusionem ibi : In quibusdam igitur, t. c. 14. scilicet quod Si aliqua forma separata sit sicut ponebant Platonici, haec non erat artificialis. Medium hujus patet ex quadragesima septimi, et ex decima octavi, scilicet quia forma artificialis est accidens, quod habetur ex textu illarum duarum conclusionum, unde non est praeter materiam rei artificialis, nisi prout est in mente artificis. 12 Conclusio ibi : Moventes quidem, t. c. 16. est, quod Quamvis causae efficientes sint priores suis effectibus, causae tamen formales sunt simul tempore cum his, quorum sunt causae formales. Hanc declarat exemplariter, scilicet quia simul est sanitas cum sano, et figura cum figurato. 13 Conclusio, quam videtur intendere ibi : Si autem aliquid manet posterius, t. C. 17. est quod Licet nulla forma prior sit quam compositum tempore, aliqua tamen manet corrupto composito, haec autem est anima, non quaecumque, sed intellectiva. Hanc non probat hic, quia non est praesentis negotii disputare de incorruptione animae. 14 Conclusio ibi : Palam itaque, t. c. 18. est eadem cum vigesima tertia septimi, et medium idem, et concluditur ex decima hujus. 15 Deinde in principio tertiae partis proponens qualiter principia sunt eadem, et movens de hoc dubitationem ibi: Dubitabit autem, t. c. 19. et arguens duobus mediis ad partem negativam. Primum ibi: Sed inconveniens, t. c. 19. Secundum ibi : Amplius quoque, t. c. 20. probat tandem decimamquintam conclusionem ibi : Aut igitur dicimus, text. c. 22. scilicet, quod Quamuis principia rerum non sint penitus eadem secundum rem, sunt tamen eadem proportionabiliter. Medium, quia sicuti in genere Substantiae est dare causam moventem, et materiam et formam, et privationem, ita et in aliis generibus. Hoc medium declaratur, primo exemplariter quantum ad principia rerum intrinseca, scilicet materiam et formam, et privationem, quae praedicta sunt ibi : Quoniam autem non solum, t. c. 23. Secundo autem ista quatuor docet ad tria reducere, inquantum movens et forma coincidunt in idem specie ibi : Quoniam autem movens in Physicis, t. c. 24.
16 Conclusio ibi : Adhuc praeter, t. c. 24. est, quod Principia rerum aliquo modo sunt eadem numero. Hanc declarat tripliciter. Primo per hoc quod primum movens est unum numero ibi : Adhuc. Secundo per hoc, quod illa eadem quae sunt principia alicujus substantiae, sunt etiam principia suorum accidentium ibi : Quoniam autem, t. c. 25. Tertio per hoc quod in substantiis corporeis est dare aliquas priores animatas, quae sunt causae et principia aliorum, ut corpora caelestia, quae secundum opinionem Aristotelis hic, et in 2. Caeli et Mundi expressius sv.nt animata, et sunt causa gene rationis et corruptionis in istis inferioribus ibi : Deinde hoc erit. 17 Conclusio ibi: Amplius autem alio modo, t. c. 26. est quod Alio etiam modo quod dictum est in 15. hujus sunt principia rerum proportionaliter eadem. Medium, quia sicut actus et potentia sunt prima in uno genere, ita etiam alio genere, licet differant in diversis dupliciter. Primo, quia non reperiuntur eodem modo, in quibusdam substantiis, ut in generalibus et corruptibilibus est actus in potentia. Secundo, quia in diversis sunt diversa sicut diversorum diversae sunt materiae et formae. Unde iste modus identitatis principiorum potest reduci ad illum, qui declaratus est in 15. hujus, scilicet inquantum actus et potentia possunt reduci ad illa tria principia intrinseca, de quibus ibi dictum est.
18 Conclusio ibi : Adhuc autem videre, text. com. 27. est, quod Principia rerum sunt eadem universaliter. Hujus declaratio est, quia actus et potentia sunt principia omnium principiatorum, sed tamen licet eadem sint universaliter, diversorum tamen specie et diversorum numero diversa sunt principia numero, ut declarat in littera. Deinde recapitulat ea quae declaraverat in hac parte quarta de identitate principiorum ibi : Quare vero quae principia, text. com. 28. 19 Conclusio ibi : Quoniam autem tres, text. com. 29. est quod Est dare aliquam substantiam sempiternam immortalem. Medium, quia sunt aliqua accidentia sempiterna, ut motus et tempus, sicut probatur in 8. Phys. et hoc probat etiam hic de tempore, quia scilicet si tempus inciperet et desineret, posset esse prius et posterius antequam ipsum tempus esset, et hoc esset dare prius et posterius sine tempore. Et nota quod haec conclusio est vera, sed ejus medium falsum est, sicut et medium aliquarum conclusionum sequentium verarum, de quarum tamen falsitate disputare brevitas inchoata non sinit. 20 Conclusio ibi : At vero si, text. c. 30 est quod Hujusmodi substantia est semper actu agens seu movens. Medium, quia aliter motus non esset aeternus.
21 Conclusio ibi : Nihil ergo, text. c. 30. est quod Ad salvandam aeternitatem motus non valet positio Platonis ponentis universalia separata, nec etiam positio aliorum ponentium aliqua alia separata, ut Mathematica. Medium, quia nec universalia, nec Mathematica possunt esse principia motus.
22 Conclusio ibi : Adhuc neque si aget, est quod Hujusmodi substantia est idem quod suus actus, scilicet intrinsecus. Medium, quia quod est in potentia convenit non esse. 23 Conclusio ibi : Amplius igitur, text. c. 30. est quod Hujusmodi substantia est immaterialis, quia est sempiterna. Medium, quia non potest non esse, ut patet ex decimaquinta septimi hujus ; si diligenter attendas hujus vigesimamtertiam conclusionem et ejus medium, non excludit omnem materiam a substantiis spiritualibus, sed solum illam, quae est subjectum generationis et corruptionis: si enim de omni materia hanc cum suo medio conclusionem intelligas, sequeretur nullam materiam esse in corporibus supercoelestibus, quod est contra tertiam hujus. 24 Conclusio est, quod Actus est simplicior quam sua potentia, et prior. Circa quam sic procedit. Primo movet dubitationem ibi : Igitur quamvis dubitatio. Secundo ibi : Videtur enim, arguit contrarium, scilicet quia sequitur si est actus, est et potentia, et non e converso. Tertio ibi: At vero si hoc, text. c. 30. Arguit ad propositum, quia si potentia sit simpliciter prior quam actus, sequeretur quod aliquando nihil fuisset, sicut aliqui antiqui volebant, dicentes noctem, id est, simplicem privationem rerum fuisse tempore infinito ; et etiam sequeretur quod motio nihil esset, quia nihil quod est in potentia potest ad actum reduci nisi per aliquid aliud actu existens, quia materia a se ipsa non movetur ad actum, sed per aliud sicut declarat in littera: et per hoc aliqui antiqui sicuti Leucippus et Plato posuerunt semper aliquem actum fuisse, licet de hoc imperfecte dixerint. Quarto ibi : Potentia quidem igitur, text. C. 32. Remittit nos ad solutionem hujus quaestionis ad praecedentia, scilicet ad tertiam partem libri noni, ubi de hac plures conclusiones habentur. Quinto ibi : Quod autem actus, text. com. 32. confirmat hanc 24. conclusionem. 25 Conclusio ibi : Quare non fuit, text. com. 32. est, quod Falsa est opinio antiquorum dicentium chaos, vel noctem, id est, simplicem privationem rerum, fuisse tempore infinito; semper enim fuerunt eadem in specie, quae sunt modo secundum opinionem
Aristotelis ponentis generationem aeternam. Haec vigesimaquinta, sequitur ex vigesimaquarta, si enim actus est simpliciter prior quam potentia, oportet quod semper fuerit aliquid actu ens, per quod ea quae sunt in potentia ad actum reducantur, et ita non est dare quod aliquo tempore fuerit nihil. 26 Conclusio ibi : Itaque periodo semper, t. c. 34. est, quod Oportet semper esse aliquod agens uniformiter. Medium, quia ex quo motus generationis est perpetuus, oportet quod habeat causam perpetuam moventem actu, quam intelligit esse primum mobile, et motorem ipsius.
27 Conclusio ibi : Si autem debeat, text. com. 38. est, quod Oportet esse aliquod agens diversimode se habens ad ista inferiora. Medium, quia non solum invenitur in inferioribus perpetuitas generationis, sed etiam corruptionis ; et ideo oportet quod causetur ab aliquo diversimode se habente ad haec inferiora: per hoc autem intelligitur corpus mobile secundum Zodiacum, sicut et Sol et alii planetae, qui secundum approximationem et elongationem a nobis causant diversitatem praedictam, ita quod primum agens est causa perpetuitatis, secundum vero causa diversitatis. 28 Conclusio ibi : Dignius ergo, est quod Primum istorum est dignius quam secundum. Medium, quia primum est causa perpetuitatis, secundum vero diversitatis; utrumque autem simul sumptum est causa utriusque simul sumpti. 29 Conclusio ibi : Ergo si sic se habet, text. c. 34. est quod Oportet quae
rere alia principia rerum, sicut Plato ponebat ideas, et Empedocles litem et amicitiam. Hanc declarat dupliciter. Primo ibi : Quoniam autem, scilicet quia isto modo potest salvari generatio rerum. Secundo ibi : Et si non, scilicet quia hoc non posito, quod scilicet Aristoteles posuit de motu caelesti, videntur sequi inconvenientia quae ponebant antiqui, scilicet quod fuerit aliquando nox, ut praedictum est, et sic de aliis.
30 Conclusio ibi : Solventur, text. C. 34. est quod Isto modo solvuntur dubitationes, ponendo scilicet motum superiorum causare generationem et corruptionem in istis inferioribus. 31 Conclusio ibi : Quare sempiternum, text. com. 34. est quod Primum mobile sive caelum est sempiternum, et hoc concludit patenter ex conclusione hujus quartae partis. 32 Conclusio ibi : Est ergo aliquod, text. c. 35. est quod Primum movens est sempiternum et immobile. Medium, quia sicut est dare aliquod motum non movens, ita oportet dare aliquod movens primum non mobile et sempiternum, scilicet cum causet motum, qui est sempiternus secundum opinionem Aristotelis, et hujus primi moventis substantia est actus, ut patet ex 22. hujus. Deinde in principio quintae partis ibi: Movet autem, t. c. 36. ostendens per quem modum primus movens moveat, scilicet sicut appetibile et intelligibile movent appetitum et intellectum non mota: pro eo scilicet, quod Intelligentia quae movet caelum per intelligentiam, sive cognitionem et amorem primae causae, cui se conformare intendit,
motum istum continuat. Probat tandem ibi : Horum autem prima, trigesimamsecundam conclusionem; quod ipsum appetibile, quod est primum movens, differt ab appetibili et a concupiscibili secundum sensum. Medium, quia appetibilia secundum sensum ex eo quod desiderantur et delectantur, creduntur esse bona. In primo autem movente non est sic, imo ex eo desideratur, unde principium desiderandi est principium ab ipso intelligi motus.
33 Conclusio ibi : Intelligibilis autem, t. c. 37. est quod Primum movens est primum in ordine Intelligibilium - Medium, quia est substantia simplex secundum actum, sua actio, ut patet ex his quae habita sunt in quarta parte. 34 Conclusio ibi : Est autem unum, text. c. 37. est, quod Unum et simplex non sunt idem. Medium, quia unum significat metrum sive mensuram: simplex autem non, sed dispositionem quamdam, scilicet secundum quam aliquid non est ex pluribus. 35 Conclusio ibi : At vero, text. com. 37. est quod Ipsum primum movens est prius in ordine appetibilium. Medium, quia appetibile et intelligibile sunt idem in re, vel se habent proportionabiliter, et ita quod est primum in intelligibilibus, erit etiam primum in appetibilibus. 36 Conclusio ibi : Quod autem est quod cujus gratia, text. com. 37. est quod In immobilibus potest esse causa finalis. Medium est per distinctionem finis, quia etsi non sit ibi finis, qui per motum seu operationem tendentis in finem inducitur, nec etiam arte ut sanitas per operationem medicinalem, est tamen ibi finis qui motui seu operationi tendentium in finem, praeexistit. Deinde repetens modum per quem ipsum movens movet mobile, et per ipsum alia moventur, probat consequenter ibi : Siquidem igitur aliquid movens, t. C. 38. 37 Conclusio, scilicet quod Motus localis est primus omnium motuum. Medium, quia est motus primi mobilis. Cum enim primum mobile sit sempiternum, ut patet ex 31. hujus, oportet quod moveatur tali motu, qui non variet esse ipsius, nec aliquam dispositionem intrinsecam, solum autem motus localis est hujusmodi.
38 Conclusio ibi: Quoniam autem est quidem movens, text. c. 38. est quod Primum est necessarium. Medium, quia non contingit aliter se habere, cum sit omnino immobile, quod probat : quia si moveretur, moveretur primo motu, scilicet locali circulari, sed hoc motu movet: nullum autem primum movens movetur motu quo movet, sicut primum alterans non alteratur. Deinde ibi : Et necessitas, t. c. 38. Ostendit quae sit necessitas primi moventis inquantum est principium primi motus, scilicet necessitas finis. Intelligentia enim qua est motrix caeli, movet propter ipsum tanquam propter finem sine quo bene esse non potest necessarium enim est illud quo est violentum, et illud sine quo res non potest bene esse, vel omni illud quod non contingit aliter se habere.
39 Conclusio ibi : Ex tali igitur principio, text. com. 38. est quod
A primo movente dependet caelum, et videtur sequi Deum esse causam efficientem omnium secundum mentem Aristotelis, per consequens alia natura inferiorum, quae a caelo dependet; hoc tamen sequitur ex eo quod mobilia dependent ab immobilibus, et ex eo quod ea quae sunt ad finem, dependent ab ipso fine.
40 Conclusio ibi : Deductio autem, text. com. 39. est quod Intelligentia apprehendente sive intelligente ipsum primum movens, est perfectissima delectatio, quam ibi vocat deductionem, eo quod per eam intellectus, et voluntas ipsius Intelligentiae deducuntur et recipiuntur in ipsum primum intelligibile. Medium duplex. Primum, quia semper intelligit, quod nobis impossibile est ibi : Sic enim semper. Secundum ibi : Quoniam et dilectio, scilicet quod cum delectatio sequatur ex actu (unde et in vigilia sensus et intellectus magnae delectationes fiunt; in specie vero et in memoria, quae non sunt de rebus actu existentibus, non est delectatio, nisi inquantum praeterita vel futura, ingerunt delectationem tanquam praesentia) oportet quod in nobilissimo actu sit nobilissima delectatio: nobilissimus autem actus, est intellectus in apprehensione optimi intelligibilis. 41 Conclusio est, quod In ipso primo intelligibili se ipsum intelligente, est multo altior, et perfectior delectatio, quam in aliquo intellectu ipsum apprehendente. Medium duplex. Primum ibi : Seipsum autem intelligit, text, com. 39. scilicet quod cum intellectus intelligit seipsum, ex hoc attingit ad suum intelligibile, ad quod aptus natus est attingere, quia comparatur ad ipsum, tanquam potentia ad actum, etiam cum attingit ipsum, tunc ad ipsum reducitur: et ita intellectus Intelligentiae reducitur ad actum et delectationem magnam assequitur, ut patet ex praemissa, multo majorem ipsum primum intelligendo seipsum, quia propter quod unumquodque et illud magis. Virtutem illius primi medii tangit ibi : Quare illud. Secundum ibi : Si igitur sic, text. c. 39. scilicet quia multo major delectatio est in Deo, seipsum semper intelligente, quam possit esse aliquando in nobis ; sed in nobis est hoc, quod cum de ipso vel de aliqua excellenti veritate aliquid intelligimus, est quandoque jucunditas maxima. 42 Conclusio ibi: Et vita autem utique, est quod Est vita. Medium, quia actus intellectus, sive intelligere est vita: Deus autem est suus actus, sive suum intelligere, ut patet ex 22. hujus, et patebit magis infra ex 60. conclusione. 43 Conclusio ibi : Actus autem quod secundum se, t. c. 39. est, quod Deus est vita optima et sempiterna. Haec sequitur ex 31. 32. et 35. et ex 42. hujus. Addit etiam ibi : Dicemus autem Deum. Aliud medium per signum, scilicet quod ex eo quod Deus est vita optima et sempiterna, et vita apud nos in solis animalibus apparet, et inde est, quod a vulgo dicitur animal sempiternum et optimum: unde manifestum est, quod vita et duratio continua et aeterna est Deo, haec enim est Deus, ut hic dicit expresse. 44 Conclusio ibi : Quicumque autem
putabant, t. C. 40. est quod Falsa est opinio Pythagoricorum et Leucippi, dicentium non esse nobilitatem in principio hujusmodi. Conclusio haec patet ex praemissis conclusionibus istius quintae partis, addit tamen medium, scilicet quia ipsi non habent rectum motivum ad dicendum hoc: posuerunt enim istud ex hoc quod aliqua principia, (ut spermata et semina) essent imperfectiora suis principiatis, haec autem non sunt prima principia, ut declarat inlittera. 45 Conclusio ibi : Ostensum est autem, t. c. 41. est quod Primum movens nullam habet magnitudinem. Medium, quia neque finitam, cum virtutem infinitam habeat, movet enim per tempus infinitum: neque etiam infinitam, quia nulla magnitudo est actu infinita, ut patet ex quinquagesima undecimi. 46 Conclusio ibi : At vero quia, t. L c. 41. est quod Primum movens nec est passibile, nec alterabile. Medium, quia a quo removetur prius et posterius, motus autem localis, qui est primus, ut patet ex 37. hujus, removetur ab eo, ut patet ex 38. hujus. Deinde in principio sextae partis ibi: Utrum autem unam, t. c. 42 ostendens necessitatem et nume- rum separatarum substantiarum ponebat tandem ibi: Nobis autem ex suprapositis, t. C. 43. 47 Conclusio, quod Sunt plures motores aeterni. Medium, quia plures sunt motus caelestes, qui sunt secundum opinionem ejus aeterni. Hoc autem medium, primo late pertractat. Secundo infert conclusionem ibi : Necesse et harum lationum. 48 Conclusio ibi : Et movens sempiternum et primum, text. c. 4. est quod
Hujusmodi motores sunt substantiae. Medium, quia ipsa mobilia quibus ipsi sunt priores, sunt substantiae. 49 Conclusio ibi: Palam itaque, est quod Tot sunt substantiae immobiles, sive separatae matrices orbium, quot sunt motus earum. Haec sequitur ex duabus immediate praemissis. Ex quadragesima septima enim habetur quod sunt plures motores, et quadragesima octava quod sunt substantiae.
50 Conclusio ibi : Quod quidem igitur sint substantiae, text. c. 44. est, quod Hujusmodi motores sunt inter se ordinati secundum prius et posterius. 51 Conclusio est, quod Ab Astrologia debemus accipere numerum motuum caelestium ibi : Pluralitatem vero. Medium, quia haec sola inter mathematicas de corporibus caelestibus et motibus eorum considerat. 52 Conclusio ibi: Quod quidem igitur, est quod Plures motus sunt in caelo. Medium, quia videmus ad sensum unumquemque planetarum diversis motibus ferri. Deinde dicit, quod vult assignare numerum motuum caelestium secundum opinionem antiquorum Astrologorum, qui scilicet erant famosi tempore suo ibi : Sed quod sunt, text. c. 45. et addit quod si non perfecte dixerunt, ea in quibus defecerunt, vel per nos ipsos quaeramus, vel addiscamus ab iis potissime doctoribus. Post hoc ponit opinionem cujusdam Astrologi Eudoxi, qui ponebat in caelo sphaeras 36. et per consequens totidem motus ibi: Eudoxus quidem igitur, text. C. 45. Deinde ponit opinionem alterius scilicet Callippi, ex cujus positione colligit esse sphaeras 50. vel alio modo 47. licet videatur quod debeat colligere 56. si perfecte positio Callippi respiciatur, sed non est de hoc curandum, quia parum valet. Ex his positionibus concludit ibi : Quare ex substantiis, t. c. 48. 53 Conclusio, scilicet quod Tot oportet esse substantias separatas et immobiles in caelo, quae sint principia caelestium motuum, sive tot principia sensibilia, id est corpora caelestia, sicut quot sunt sphaerae mobiles in caelo, sive sint tot quot posuit Eudoxus siue Callippus, sive quotcumque sint. 54 Conclusio ibi: Si autem nullam, text. c. 48. est quod Non sunt plures motores hujusmodi, quam sint motus caelestes. Medium, quia quilibet talis est finis et complementum alicujus motus, quia quaelibet talium substantiarum separatarum est finis, et complementum alicujus motus caelestis. Haec conclusio cum suo medio falsa est, unde et Aristoteles sub dubio et conditionaliter posuit ipsam. 55 Conclusio ibi : Sed alias, t. c. 48. est quod Non plures sunt motus caelestes, quam sint sphaerae sive mobilia. Medium, quia non est latio propter se, sed propter illud quod fertur, et ideo quot lationes sunt, tot lata esse oportet. 56 Conclusio ibi : Quod autem unum sit caelum, t. c. 40. est quod Tantum unus est mundus, qui caeli nomine designatur. Quia si essent plures in specie convenientes, differentes autem numero, videtur quod eodem modo oporteret esse plura principia prima differentia numero: hoc autem est impossibile, quia quaecumque conveniunt in specie, et differunt in numero, habent materiam.
Licet autem quinquagesima sexta conclusio sit vera, medium tamen ejus non est efficax; non enim oportet multiplicare prima principia propter multiplicationem mundorum, quia ab uno possunt esse plures. Deinde ibi : Tradita sunt autem, t. com. 50. ostendit per quem modum sui antecessores tractaverunt de hac scientia, scilicet magis per modum fabulae et narrationis, quam per. modum scientiae. Aliqui etiam dixerunt Deos multos esse similes aliquibus rebus sensibilibus, ut hominibus rudibus, qui de rebus immaterialibus non poterant intelligere, suaderent melius ex hujus imaginatione observantiam legum. In hoc tamen recte omnes dicebant, quod Deos primos appellabant. Et quia Aristoteles ponebat mundum aeternum, dubitari posset quomolo scientiae ita tarde essent inventae ? Respondet saepe fuisse inventas, et saepe eas destructas, et libros earum, scilicet propter diluvia et alios casus. In principio 7. partis proponens ibi : Quae nota circa intellectum, t. c. 51. quod ea quae pertinent ad intellectum primae causae dubitationem habent, videtur enim quod ipsa sit dignissima, quomodo tamen hoc sit, difficilc est videre. Subjungit tamen duas conclusiones. Prima ibi : Nam si non intelligat, scilicet quomodo se habeat intellectus primi ad suum intelligere, nam si sit in potentia, et non in actu semper, non videtur esse quid dignissimum ; si etiam sit semper in actu intelligendi, et tamen ejus actus sit alius ab eo, adhuc non videtur esse quid nobilissimum, cum nobilitas insit ei per aliud, scilicet per actum. Secunda ibi : Amplius autem, scilicet quomodo se habeat intellectus primi ad suum intelligibile : sive enim substantia ipsius primi sit quaedam substantia intellectiva, sive sua intelligentia, id est suum intelligere, quaeritur quid intelligat, scilicet utrum se ipsum, an aliud? et si aliud, utrum idem semper, aut modo unum, et modo aliud ?
57 Conclusio, quam per modum quaestionis proponit ibi: Aut utrum differt, est quod Nobilitas actus intellectus est ex nobilitate actus intelligibilis. Medium, quia inconveniens et indignum est meditari, sive occupare intellectum circa quaedam, scilicet universalia, quod non esset inconveniens, si ipsum intelligere ex se haberet nobilitatem, et non ex suo intelligibili,ex hac infertur: 58 Conclusio ibi : Palam ergo, scilicet, quod Cum intellectus, et suum intelligibile sit quid nobilissimum, oportet quod suum intelligere sit quid nobilissimum et honorabilissimum. 59 Conclusio ibi: Et non transmutatur, est quod Intellectus primi non transii de uno intelligibili ad aliud. Medium duplex. Primum ibi: Indignius, scilicet quod cum intelligat quid dignissimum, ut patet ex praemissa, si transiret in aliud transiret in indignius, quod suae nobilitati non convenit. Secundum ibi: Et motus quidem, scilicet quod transire de uno intelligibili in aliud est quidam motus: motus autem primo moventi non competit,ut patet ex 4. et 5. patet hujus duodecimi. 60 Conclusio ibi : Primum quidem igitur,
text. c. 51. est, quod. Intellectus primi non est differens potentia ab actu intelligendi, sed est idem quod sua intelligentia, sive suum intelligere. Et in hoc solvitur prima illarum duarum quaestionum, quae motae fuerunt in principio hujus 7. partis. Medium, quia si sua potentia differret ab actu, videretur quod continuatio sive actus intelligendi, esset ei laboriosa sicut et nobis. Nota tamen, quod licet haec 60. conclusio sit vera, medium tamen ejus non est necessarium, sed probabile ; non enim si potentia differat ab actu, propter hoc actus ipse erit laboriosus, nisi vel ipsum vel aliquod aliud concomitans ipsum, sit contra naturam. Ponit ergo hic Philosophus medium probabile, quia superius in quaestione posuit necessarium, scilicet quod si intellectus primi esset aliud a suo intelligere, non esset nobilissimum, cum suum intelligere haberet ab alio. 61 Conclusio ibi : Deinde palam, text. com 51. est, quod Ipsum primum non intelligit aliud a se ipso, et in hoc solvitur secunda quaestio. Medium, quia cum ipsum intelligere nobilitetur a suo intelligibili, ut patet ex quinquagesima septima, et non ex se, (alias intelligere universalia, et occupari circa universalia intelligenda esset quid nobile) si intellectus primi cum sit idem quod suum intelligere, quod ex praemissa patet, intelligeret aliud a se ipso, nobilitatem haberet ab eo. Considerandum quod Philosophus intendit quod Deus non intelligat aliud a se ipso, inquantum intelligibile est perfectio intelligentis, et ejus quid, est intelligere, tamen non sequitur quod aliqua sint et ignota: nam cum ipse sit primum principium omnium, intelligendo se et suam virtutem, perfecte intelligit omnia ad quae sua virtus se extendit. Deinde ibi : Et est intelligentia, objicit contra praemissa dupliciter : quia si primum intelligit se ipsum, et ipsum est idem quod sua intelligentia sive suum intelligere: ergo in tali intelligere non est aliud quam intelligentis intelligentia. Sed hoc non videtur, quia sensus, et opinio et scientia et meditatio semper videntur esse alterius principaliter, etsi aliquod istorum est sui ipsius, sicut aliquis sentit se sentire, et scit se scire, hoc est ex annexo.
62 Conclusio ibi : Aut in quibusdam, est quod In ipso primo cum sit quid immateriale, est idem intelligens et intelligibile. Medium, quia in rebus materialibus prout sunt scitae, sive secundum scientiam practicam sive Theoricam, idem est scientia et res, scilicet res sine materia, ut idem est domus ut domus sine materia, sive quae est in mente artificis, et scientia domus, ut patet ex decimaseptima septimi in textu. Et similiter in Theorica ratio rei et ipsa res, prout ipsa est in anima et ejus intelligentia idem sunt, sive cognitio: ergo multo magis in Deo: et in hoc solvuntur praemissae dubitationes. Patet enim quod solum in Deo est intelligentia intelligibilis, cum idem sit intellectus et intelligibile, et idem est in eo intelligere et intelligi a seipso. 63 Conclusio ibi : Adhuc autem restat, text. c. 51. quam per domum dubitationis proponit. Et est, quod Intellectus primi intelligit non componendo, sed per modum intellectus simplicis apprehendentis simpliciter quidditatem rei. Medium triplex. Primum ibi : Transmutant enim, scilicet quia intellectus qui intelligit componendo, transmutatur de uno intelligibili in aliud, modo intelligendo unam complexi partem, modo aliam. Item, intelligendo modo partem, modo totum. Secundum ibi: Aut indivisibile, scilicet quia omne quod non habet materiam (sicut est primum) est indivisibile, et ideo compositionem circa se ipsum non potest facere, sicut intellectus humanus, super quo verbo nota expositionem S. Thomae. Tertium ibi : Aut quod quidem, scilicet quia intellectus, qui intelligit componendo, non habet suam perfectionem, scilicet verum continuum, cum veritas non sit nisi circa complexionem: ipsum autem primum suam perfectionem et nobilitatem continuo et aeternaliter habet. Deinde quaerens in principio 8. partis ibi : Perscrutandum autem, text. com. 52. quomodo bonum sit in universo, scilicet utrum sit bonum intrinsecum, quod est forma, an bonum extrinsecum separatum quod est finis. Probat tandem ibi: Aut utroque modo. 6i Conclusio, scilicet quod Utroque istorum modorum est dare bonum in universo. Cujus declaratio est a simili, quia sicut in exercitu, qui non habet unitatem continuitatis, sed unitatem cujusdam ordinis, sic et in universo. In exercitu autem est dare bonum intrinsecum, sive bonum formae, scilicet ipsum ordinem sive dispositionem exercitus : et bonum extrinsecum cum sua forma, quae consistit in ordine et dispositione partium: bonum autem extrinsecum est finis, in quem totum universum ordinatur. 65 Conclusio ibi : Et magis iste, est quod Secundum istorum bonorum est magis finis primo. Medium est, quia primum est propter secundum, sicut in exercitu ordo ipsius est propter Ducem.
66 Conclusio ibi : Omnia vero, text. com. 52. est quod Omnia quae sunt in . universo sunt ordinata seu connexa ad invicem. Medium, quia ordinantur omnia ad unum finem. 67 Conclusio quam probat ibi: Sed quemadmodum, est quod Non omnia sunt aequaliter ordinata. Medium, quia quorumdam actiones, ut corporum caelestium, et substantiarum spiritualium sive Intelligentiarum ordinatae sunt omnino, unde comparantur actionibus liberorum in domo patrisfamilias ; sed actiones inferiorum frequenter deficiunt a recto ordine, scilicet aut propter libertatem arbitrii, ut in hominibus, aut propter indispositionem materiae. Unde hujusmodi actiones comparantur actionibus servorum et bestiarum, qui non intendunt ad bonum commune, sed conservationem sui ipsius vel constitutionem, imo frequenter ad contrarium. Et addit ibi : Dico autem puta, t. c. 53. quod quantum ad institutionem omnia sunt aequaliter ordinata: sed quantum ad hoc, quod communicent, sive comparentur ad bonum universi, non. Haec enim duo requiruntur in ordine aliquorum ordinatorum, distinctio scilicet, et distinctorum convenientia ad bonum commune totius. Deinde intendens prosequi de ordine universorum secundum opinionem aliorum manifestat primo quid intendit ibi : Quaecumque vero, t. c. 53. Deinde ponit quamdam opinionem antiquorum, scilicet quod omnia sunt ex contrariis, et dicit eos in tribus defecisse, et quia dixerunt res esse ex contrariis, et quia dixerunt omnia ex eis, et quia dixerunt quod omnia generantur ex eis ibi: Omnes enim ex contrariis. 68 Conclusio ibi: Impossibilia enim, est quod Opinio dicentium res esse ex contrariis est inconveniens. Medium, quia ea ex quibus aliqua fiunt, debent esse passibilia ab invicem, ut scilicet per hoc reducantur ad unum medium ; contraria vero secundum se sumpta non patiuntur ad invicem, nisi ratione materiae eis subjectae, quod ipsi non assignabant : et ideo ratio est contra eos, non autem contra Aristotelem qui tria principia posuit, ut patet conclusione 9. hujus. 69 Conclusio ibi : Alii vero, t. c. 53. est quod Falsa est opinio dicentium alterum contrariorum esse materiam sicut dicebant aliqui antiqui. Alii inaequale et aequale, et unum ponebant multa esse principia, attribuentes inaequalitatem et multitudinem materiae, aequalitatem vero et unitatem formae. Medium, quia cum materia una et eadem sit susceptiva contrariorum (ut patet ex 4. hujus) non potest in sua essentia contrarietatem habere ad alterum illorum.
70 Conclusio est, quod Opinio dicentium omnia esse ex contrariis est inconveniens. Medium duplex. Primum ibi : Amplius, scilicet cum in omni contrarietate includatur privatio, ut patet ex 31. decimi; per consequens sequeretur quod malum esset principium omnium, praeter quam ipsius boni, quod est principium. Secundum ibi : Alii mitem, scilicet quod ista positio discordat a famosis Philosophis, qui posuerunt solum bonum esse principium.
71 Conclusio ibi : Alii vero haec quidem, t. com. 54. est quod Opinio aliquorum dicentium solum bonum esse principium, est insufficiens. Medium, quia non assignaverunt qualiter sit principium, utrum ut finis, aut ut movens, aut ut forma. 72 Conclusio ibi : Inconvenienter autem, est quod Opinio Empedoclis dicentis litem et amicitiam esse prima principia rerum est inconveniens. Medium duplex. Primum ibi : Amicitia enim, scilicet quod cum dixit amicitiam tam principium motivum quam materiale, non declaratur per quem modum hoc posset esse, dato quod sit verum, cum tamen ista diversa sint. Secundum ibi : Inconveniens autem, text. com. 55. scilicet quod Iis habet naturam mali: inconveniens autem est ponere principium rerum ipsum malum.
73 Conclusio ibi: Anaxagoras autem, t. c. 55. est quod Opinio Anaxagorae dicentis intellectum rerum principium esse, est insufficiens. Medium duplex. Primum ibi : Intellectus enim, scilicet quod cum intellectus agat propter finem, debuit assignare aliam causam praeter intellectum, scilicet finem propter quem agit, nisi dicat sicut dixit Aristoteles 62. et 63. hujus, scilicet in Deo idem est intellectus et intellectum, et ideo non agit intelligendo seu concipiendo finem alium a se ipso, sed propter seipsum; sicut ars medicinae, sive sanitas quae est in mente medici, agit propter seipsam, inquantum agit propter sanitatem, quamvis non propter eamdem in numero. Secundum ibi: Inconveniens autem, t. C. 55. scilicet quod si vera est opinio antiquorum, dicentium principia rerum esse contraria, debuit assignare aliud principium, quod esset contrarium bono sive intellectui: hoc autem medium non arguit absolute, sed ex conditione.
74 Conclusio ibi: Omnes autem contraria, text. com. 56. est quod Opinio dicentium principia rerum esse contraria fuit insufficiens. Medium quadruplex. Primum ibi : Et quare hac quidem, scilicet quod per eam non potest reddi ratio, quare quaedam entium sunt corruptibilia, et quaedam incorruptibilia, cum sint ex eisdem principiis; unde ad evitandum hoc inconveniens quidam dicebant res esse ex non ente, aliqui vero tollentes diversitatem a rebus dicebant omnia esse unum, ut Parmenides et Melissus, ut patet in 1. Physic. Secundum ibi : Amplius propter quid, scilicet quia per istam positionem non potest reddi ratio, quare generatio rerum sit perpetua, nec potest ostendi, quae sit causa universalis generationis. Tertium ibi: Et duo principia, scilicet quod cum ipsis contrariis diversa conveniant, utpote diversae actiones et diversi effectus ordinati ad aliud principium principalius ipsis contrariis, quod sit causa hujus diversitatis, et hoc quidem sequitur contra ponentes Ideas. Cum enim singularia aliquando sint, aliquando non sint, et per consequens aliquando participent ipsis Ideis, aliquando non, oportebat assignare aliquod aliud a seipsis, quod causet istam varietatem in singularibus ipsis. Quartum ibi: Et aliis quidem, scilicet quod cum prima Philosophiasit deprimo principio, et non de secundo contrario ; si primum principium habet contrarium, oportebat aliam esse scientiam isti contrariam, quae sit de illo contrario, sed hoc est inconveniens, ut sequitur ad opinionem Aristotelis, qui ponit principium non habere aliquam contrarietatem: omnia autem contraria habent materiam, ut patet ex 46. 10. unde secundum eum, et secundum veritatem, huic scientiae non est alia contraria, sed solum ignorantia.
75 Conclusio ibi : Amplius sinon, est quod Oportet aliquas substantias alias a sensibilibus esse. Medium , quia alias non esset primum principium, nec ordo in rebus ut assignatus est, nec generatio perpetua, nec motores, sed semper unius principii corruptibilis esset aliud principium corruptibile, et sic in infinitum, ut visum est aliquibus Metaphysicis et Naturalibus, et videtur haec 75. esse eadem cum 49. hujus.
76 Conclusio est, quod Opinio ponentium quasdam substantias separatas et numeros, est inconveniens. Medium est quadruplex. Primum ibi : Si autem
essent, t. c. 56. scilicet quia talia non possunt esse principia rerum, vel saltem non sunt principia motus, cum sint universalia. Secundum ibi : Adime quomodo, scilicet quod secundum hoc non videtur posse assignari principium magnitudinum, cum non fiant ex non continuis. Non enim potest dici, quod numerus sit principium efficiens vel formale ipsarum magnitudinum. Tertium ibi : At vero nullum, scilicet quia circa Ideas et numeros non innuitur contrarietas, sicut principium agendi, nec sicut actu moventia seu agentia; inde sequeretur ipsa principia non esse actu, sed potentia, et ita generatio non esset perpetua et ipsa generabilia, contingentia, nec etiam semper, sed continuantur, ut scilicet fuit conclusum 35. hujus i ergo oportet dare aliqua principia rerum. Quartum ibi : Adhuc quomodo, est quod per istam positionem, non ostenditur propter quam causam numerus sit aliquod unum, vel propter quod anima et corpus, et generaliter forma et materia fiant unum, nisi dicatur. sicut dixit Aristoteles 22. octavi hujus.
77 Conclusio est, quod Opinio dicentium diversos esse ordines rerum, ei in quolibet ordine esse aliquod principium, sicut fuit opinio Pythagorae, posita in fineA. partis septimi, t. c. 5. est falsa. Medium duplex. Primum ibi : Dicentes autem, scilicet quia tunc substantia universi esset inconnexa, quod est contra 66. hujus. Secundum ibi : Et principia, scilicet, quia tunc non esset unum rerum principium, sed multa.
78 Conclusio est, quod Unus est princeps totius universi. Medium, quia entia particularia volunt esse bene disposita, unumquodque secundum naturam suam, nec pati dispositionem sibi contrariam; ergo multo magis erit dispositio bona in toto universo. Sed contra bonitatem dispositionis est multitudo principiorum, sub aliquo uno non contentorum, sicut esset inconveniens esse diversas familias sibi invicem non communicantes; oportet ergo totum universum esse sicut unum regnum, vel sicu unus principatus, et quod ab uno Rege seu Principe gubernetur, qui est Deus altissimus. Primo, praemittit medium hujus 78. ibi : Entia vero nolunt. Secundo, infert eamdem ibi: Unus ergo princeps, qui est benedic tus in saecula.
Finita jam collectione Conclusionum illarum Metaphysicae, quas assignare curabam, quae sunt in universo 378. nunc superest dubitationum solutiones, quae in principio undecimi motae fuerunt subiungere, passusque hujus scientiae ex quibus solutiones hujusmodi possunt haberi (prout memoriae occurrunt) annotare, ex quibus etiam dubitationibus, si diligenter inspiciantur, patebunt nihilominus solutiones illarum rationum, quae contra dubitationes illas continentur in textu, contra arguentes. Est ergo . veritas dubitationis primae, quod Sapientia est una scientia, scilicet scientia universalis quae c onsiderat ens, et principia ejus, et contrarietates ejus communes, ut idem et diversum, prius et posterius, et similia, ut haberi potest ex 5. 6. et 7. conclusionibus primi, et ex 8. quarti, et ex 1. sexti, et ex 7. undecimi. Secundae autem dubitationis veritas est, quod Una est scientia, scilicet Metaphysica quae principaliter considerat principia demonstrationis prima, cum ad ea pertineat consideratio communium, quae sunt termini istorum principiorum, sicut ens et non ens, totum et pars et hujusmodi. Haec autem veritas plane habetur ex decima 4. libri, et ex octava undecicimi. Tertiae autem dubitationis, et simul quartae veritas est, quod Una scientia, scilicet haec, est de omnibus substantiis et accidentibus; licet sit principalius de substantiis, et inter substantias principalius agit de substantiis separatis et insensibilibus, et de omnibus istis, inquantum haec omnia conveniunt in uno genere, seu potius in uno generali subjecto, quod est ens. Haec autem patet ex 3. et i. quarti, et fine primae partis quarti, et septima undecimi. Veritas quintae dubitationis haec est, quod Haec scientia considerat omnia genera causarum. De efficienti, et materiali, et finali simul patet ex 5. parte septimi: de materiali et formali divisim per totum octavum: de finali autem patet ex undecima primi, et ex 36. 38. 6i. 65. 66. duodecimi, et in 36. duodecimi hujus solvitur argumentum in contrarium factum: de movente sive efficiente, patet ex 16. 30. 55. 56. duodecimi, et ex nonnullis aliis ejusdem libri, et de omnibus causis insimul patet ex 2. parte 2. libri.
Veritas sextae dubitationis est, quod Licet haec scientia principalius agat de substantiis separatis, tamen de omnibus considerat, quamvis non de sensibilibus, inquantum sunt sensibiles et mobiles, hoc enim proprium Physici est; sed inquantum sunt substantiae, vel inquantum sunt entia, et hoc patet ex 36. septimi, et in primo libro in oppositionibus in illo capitulo ibi : Quicumque quidem igitur unum, text. com. 11. in fine, scilicet ante illud capitulum : Pythagorici quidem igitur vocati, text. com. 19. ubi dicit, quicumque vero de omnibus. Veritas septimae quaestionis est, quod Mathematica non sunt separata secundum rem a sensibilibus, quamvis separentur secundum rationem ab eis. Et hoc patet in principio 13. libri, ubi de hoc disputant usque ad illud capitulum : De ideis autem, text. com. 2. Veritas octavae quaestionis est quod Cum nulla scientia particularis demonstret, quod quid est sui proprii subjecti, nec si est, ut patet ex 2. et 3. sexti, relinquitur quod ad hanc scientiam, quae principia aliorum considerat, pertineat de eis inquirere, sicut concludebatur in eadem octava dubitatione circa principium undecimi; unde ratio hoc concludens ibidem est vera. Veritas nonae dubitationis est, quod Haec scientia non solum considerat communia, sed etiam principia rerum intrinseca, scilicet materiam et formam, sicut patet ex solutione quintae: considerat autem haec intrinseca non solum singulariter, sed et universaliter. Veritas decimae est, quod Unum et ens non sunt genera, sed analogice, sicut patet ex 2. quarti, 42. septimi, et ex 12. et 13. decimi, et ex prima undecimi. Veritas undecimae est, quod Prout universalia sunt principia, scilicet in cognoscendo, genera sunt magis principia quam species, cum species definiantur per ea, et non e converso, sicut patet ex 38. septimi, sunt enim simpliciora. Quod enim genera dividantur in plura, hoc est, quia continent plura in potentia, sed species plura in actu, species tamen sunt magis divisibiles per modum resolutionis compositi in simplicia. Veritas duodecimae est, quod Nihil est in rerum natura existens praeter singularia, sicut patet ex 39. et 40. septimi, et ex 18. duodecimi, sed omnia universalia sunt in consideratione intellectus abstrahentis communia a propriis: unde de rebus non universaliter existentibus, sed universaliter consideratis sunt scientiae. Veritas 13. et 14. est quod Aliqua substantia separata a sensibilibus est, scilicet primi motoris, sicut patet ex 4. parte, et ex 14. conclusione septimi, et 6. parte, 12. libri, et ex 75. conclusione ejusdem, non tamen sunt ideae rerum sensibilium, ut Platonici posuerunt, quorum positio improbatur 1. libro, in oppositionibus versus finem in illo capitulo : Cui vero ideas posuerunt, text. com. 25. Improbatur etiam 14. 23. 24. 38. 39. et 40. conclus, septimi, et in 4. parte octavi, et 22. conchis. noni, et in 3. parte decimi, et in 11. 21. 29. 76. conchis. duodecimi, et latius in 13. et 14. libris Metaphysicae.
Veritas quintaedccimae est, quod Forma est magis principium quam materia, et perfectius, ut patet ex 5. libro, ubi distinguitur nomen naturae, et ex 4. septimi, sicut et actus est prior et principalior quam potentia, ut patet ex 3. parte noni, et
24. conchis. duodecimi. Veritas 17. 18. et 19. est quod Nec unum, nec ens, nec Mathematica, nec linea, nec superficies sunt principia rerum, cum non sint substantiae, sicut patet ex 42. septimi, et 51. undecimi, et ex principio duodecimi libri. Veritas vigesimae est, quod Prima principia rerum sunt substantiae, sicut patet ex 4. 5. et 6. parte duodecimi, et de substantiis universaliter compositis potest esse scientia quaedam, et substantiae simplices et insensibiles et separatae pertinent ad cognitionem intellectualem et scientialem, cum et imaginationem excedant. Veritas vigesimae primae, est sicuti in 3. parte duodecimi libri, patet quod
Principia rerum intrinseca, scilicet materia et forma, diversa sunt in diversis ; sed principium extrinsecum, quod est primum movens, unum est omnium, quamvis moventia secunda sive causata sint diversa, quod quidem movens primum est ultimus finis, qui est Deus gloriosus. Ipse namque, sicut ex 32. 33. 35. 39. 78. conclusione duodecimi, est primum movens immobile, primum intelligibile, primum appetibile, caeli naturaque principium, ac totius denique Princeps universi, et quomodo ex ipso, per ipsum, et in ipso sunt omnia, ipsi honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.