Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 26 seqq.) Numquid non audisti quae olim fecerim ei? ex diebus antiquis ego plasmavi illud, 464 et nunc adduxi eos, et factum est in eradicationem collium compugnantium, et civitatum munitarum. Habitatores earum breviata manu, contremuerunt, et confusi sunt: facti sunt sicut fenum agri, et gramen pascuae, et herba tectorum quae exaruit antequam maturesceret. Habitationem tuam, et egressum tuum, et introitum tuum cognovi, et insaniam tuam contra me, cum fureres adversum me. Superbia tua ascendit in aures meas, ponam ergo circulum in naribus tuis, et frenum in labiis tuis: et reducam te in viam per quam venisti. Haec ex persona Dei contra verba Assyrii sentienda sunt, quod ad blasphemiam ejus sic responderit 0387C Dominus: Num ignoras quod haec quae fecisti, mea feceris voluntate, et ego haec futura praedixerim, ac per te facienda mandaverim? Itaque quod olim decrevi, hoc expletum est tempore, ut colles, id est principes qui inter se ante pugnabant, et civitates munitissimae, me contrahente manum meam, nec solitum praebente auxilium, eradicarentur et contremiscerent, ac perirent: et compararentur, non olivae et vineae, fructuosisque arboribus, sed feno et gramini, herbisque domatum, quae frugibus impedimento sunt et ante marcescunt, quam ad maturitatem perveniant. Itaque et sessionem, et egressum, et introitum tuum ante cognovi, et insaniam qua contra me debacchaturus eras, Prophetis vaticinantibus, sum locutus (Sap. ad cap. XIII, 4) : per quos 0387D olim dicturum esse te noveram: In coelum ascendam: super sidera coeli ponam thronum meum, eroque similis Altissimo. Itaque furor tuus, et superbia tua pervenit in aures meas, et nequaquam ultra te portabo, ut intelligas quod potuisti non tuis potuisse te viribus, sed meo arbitrio. Merebantur enim impiae gentes, et infructuosae arbores, ut per te, quasi securim et serram meam, succiderentur et caderent. Itaque ponam circulum, sive chamum in naribus tuis, ut blasphemantia (( Al. blasphemantiam)) ora constringam, et nequaquam ultra talia loqui audeas: frenumque injiciam labiis tuis, quod tuam ferociam domet, et te reducat in Assyrios. Qua translatione et in Psalmis contra impios Scriptura abutitur: 0388A In freno et chamo maxillas eorum constringe, qui non appropinquant tibi (Ps. XXXI, 12) .