Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. XXXVIII.—Vers. 1 seqq.) In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem: et intravit ad eum Isaias filius Amos Propheta, et dixit ei: Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vives. Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem, 0390A et oravit ad Dominum, et dixit: Obsecro, Domine, memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim: flevitque Ezechias fletu magno. Quem diligit Dominus, corripit, et castigat omnem filium quem recipit (Prov. III) . Ne elevaretur cor Ezechiae post incredibiles triumphos, et de media captivitate victoriam, infirmitate corporis sui visitatur, et audit se esse moriturum, ut conversus ad Dominum flectat sententiam ejus. Quod quidem et in Jona propheta legimus, et in comminationibus contra David quae dicuntur futura, nec facta sunt, non Deo mutante sententiam, sed provocante humanum genus ad notitiam sui. Dominus enim poenitens est super malitiis. Convertitque Ezechias faciem 0390B suam ad parietem, quia ad Templum ire non poterat. Ad parietem autem Templi, juxta quod Salomon palatium exstruxerat. Vel absolute ad parietem, ne lacrymas suas assidentibus ostentare videretur. Aut certe juxta Jeremiam, ad cor suum; qui Cir (), id est parietem, cor appellat, ut tota mente Dominum deprecaretur. Et ait: Obsecro, Domine, memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Audiensque se esse moriturum, non precatur vitam et annos plurimos, sed in Dei judicio quid velit praestare, dimittit. 468 Noverat enim idcirco Deo placuisse Salomonem, quod annos vitae non petierit ampliores; sed iturus ad Dominum, narrat opera sua, quomodo ambulaverit coram eo in veritate et in 0390C corde perfecto. Felix conscientia, quae afflictionis tempore bonorum operum recordatur: Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth V, 8) . Et quando alibi scribitur: Quis gloriabitur purum habere se cor (Prov. XX, 9) ? Quod ita solvitur: perfectionem cordis in eo nunc dici, quod idola destruxerit, templi Baal vasa perverterit, serpentem aeneum comminuerit, et caetera fecerit quae Scriptura commemorat. Flevit autem fletu magno, propter promissionem Domini ad David, quam videbat in sua morte perituram. Eo enim tempore Ezechias filios non habebat; nam post mortem ejus Manasses, cum duodecim esset annorum, regnare coepit in Judaea. Ex quo perspicuum est, post tertium annum concessae vitae Manassen esse generatum. Ergo iste 0390D omnis est fletus, quod desperabat Christum de suo semine nasciturum. Alii asserunt, quamvis sanctos viros morte terreri, propter incertum judicii, et ignorationem sententiae Dei, quam sedem habituri sint. Simulque fati quaestio solvitur, ac necessitatis vincula atque causarum, quod nequaquam dies mortis singulis praestituta sit, sed voluntate Dei et ignotis 0391A mortalibus causis, vel vivat aliquis, vel moriatur: praesertim cum et statuta nunc mortis necessitas differatur, et post mortem resuscitatos plurimos legerimus.