Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 16 seqq.) Reputabo omnes annos meos in amaritudine animae meae. Domine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me. Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Tu autem 0394D eruisti animam meam, ut non periret: projecisti post tergum tuum omnia peccata mea. Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te: non exspectabunt qui descendunt in lacum, veritatem tuam. Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie. Pater filiis notam faciet veritatem tuam. Domine, salvum 0395A me fac, et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini. LXX. Domine, de ipsa annuntiatum est tibi: et suscitasti spiritum meum, et consolatus vivificasti. Ecce in pace amaritudo mea: liberasti enim animam meam, ut non periret, et projecisti post me omnia peccata mea. Neque enim in inferno laudabunt te, neque mortui benedicent tibi. Neque sperabunt qui apud inferos sunt misericordiam tuam: viventes benedicent tibi, sicut et ego. Ab hodie enim filios faciam, qui annuntiabunt justitiam tuam, Domine salutis meae, et non requiescam, benedicens tibi cum Psalterio, omnibus diebus vitae meae in conspectu domus Dei. Nulla res longa mortalium est, omnisque felicitas saeculi dum tenetur, amittitur. Cum enim tribulationis tempus advenerit, omne 0395B quod praeteritum est nihil adjuvat sustinentem. Unde stulta Epicuri sententia est, qui asserit recordatione praeteritorum bonorum, mala praesentia mitigari. Ergo Ezechias reputare se dicit omnes annos regni sui, et praeteritae, ut putabat, beatitudinis in praesenti amaritudine. Et quia jam securus est, nec patitur quae refert, de humano 474 statu philosophatur, et dicit: Domine, si sic vivitur: et tali sumus conditione generati, corripuisti me, sed vivificasti me, pacemque tribuisti, fugato Assyrio; sed pax mea omni mihi amaritudine fuit amarior, quia tranquillitate populis reddita, et urbe secura, ego solus limina mortis intravi. Sed tu eruisti animam meam, ut non periret, vel praesenti vitae vel futurae. Projecisti enim post tergum omnia peccata 0395C mea, ne illa tristis aspicerem, sed tuam misericordiam contemplarer. Infernus enim et mors non confitebuntur, neque laudabunt te, juxta illud quod scriptum est: In inferno autem quis confitebitur tibi (Psal. VI, 6) ? Confessioque in hoc loco, non pro poenitentia, sed pro gloria et laude accipitur, sicut et in Evangelio legimus, Confitebor ((Al. confiteor)) tibi, Domine, Pater coeli et terrae (Mat. XI, 25) . Non exspectabunt, inquit, qui descendunt in lacum, veritatem tuam: melius quam in LXX misericordiam. Qui enim in inferno est, non exspectat judicii veritatem, sed misericordiam Dei: maxime cum Salvator ad inferna descenderit, ut vinctos de inferis liberaret. Pro lacu manifestius iidem inferos transtulerunt. Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego 0395D hodie. Et hic confessio pro laudatione ponitur. Neque enim sua scelera confitetur; sed gratias agit Deo: et non est pulchra laudatio in ore peccatoris (Eccli. XV) . Cumque infernus et mors non confiteantur nec laudent Deum, e contrario vita atque viventes Dominum glorificant. Quodque sequitur: Pater filiis notam faciet veritatem tuam, hoc significat, quod in Deuteronomio dicitur: Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi; seniores tuos, et dicent tibi (Deut. XXXII, 7) , ut per successiones et singulas generationes Dei in posteros clementia praedicetur. 0396A Pro quo LXX posuerunt: Ab hodie enim filios faciam, qui annuntiabunt justitiam tuam. Causalisque conjunctio sequentia cum superioribus copulat: quod videlicet idcirco viventes et ipse vivens benedicant Deo, quia ab hac die facturus sit filios, qui annuntient veritatem ejus, quod certe suae non erat potestatis. Neque enim per Prophetam illi liberi repromissi sunt: sed praesens vita concessa. Praesertim cum impiissimum filium genuerit Manassen, qui repleverit Jerusalem sanguine, a porta usque ad portam, et non benedixit, sed maledixit Deo persequens sanctos ejus. Possumus ergo juxta LXX 475 hoc dicere, quod non dixerit, filios faciam: sed παιδία, quos vel parvulos, vel pueros, sive infantulos et posteros intelligimus, ut ex eo quod ipse 0396B misericordiam consecutus est, omnis ventura posteritas hoc cognoscens, laudet ejus incredibilem clementiam. Salvum ergo me fac, Domine; et omnes qui in te credimus, tuoque sumus auxilio liberati, cunctis diebus vitae nostrae te canemus in Templo.