Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. XL.—Vers. 1 seqq.) Consolamini, consolamini, populus meus, dicit Deus vester: Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam; quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius. Suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. LXX: Consolamini, consolamini populum meum, dicit 0399D Deus ÷ sacerdotes ** loquimini ad cor Jerusalem: consolamini eam: quia repleta est humilitas ejus. Solutum est peccatum illius, quia recepit de manu Domini duplicia peccata sua. Juxta interpretes caeteros, jubentur alii, ut populum Dei et Jerusalem pariter consolentur: juxta Hebraicum ipsi praecipitur populo, ut consoletur, et loquatur ad cor Jerusalem, et advocet eam. Loqui autem ad cor Jerusalem, idioma Scripturarum est. Qui enim moerenti loquitur, et blandiens consolator est, ad cor loqui dicitur. Doceat nos Sichem filius Hemor, qui corrupta Dina locutus est ad cor ejus, et consolatus est eam (Genes. 0400A XXXIV) . Et ubicumque simile quid inveneris, hunc sensum habet. Causaque consolationis, remissio peccatorum est: et causa remissionis, quoniam suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. Qui enim scit voluntatem Domini sui, et peccat, vapulabit multis (Luc. XII) . Omnisque qui habet in se habitatorem Spiritum Sanctum, quem Salvator Apostolis promittebat, dicens: Rogabo Patrem meum, 480 et alium consolatorem dabit vobis, ut sit vobiscum in sempiternum, Spiritum veritatis (Joan. XIV, 16) ; et iterum: Cum autem venerit consolator Spiritus Sanctus, quem mittet Pater meus in nomine meo, ille vos docebit omnia (Ibid., 26) ; et rursum: Cum venerit consolator quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis qui a Patre egreditur, ille testificabitur de me 0400B (Joan. XV, 26) ; et: Prodest vobis ut ego vadam: nisi enim ego abiero, consolator non veniet ad vos (Joan. XVI, 7) ; consolator est, cui et nunc praecipitur, ut consoletur populum Dei. Unde et Apostolus Paulus loquebatur ad credentes: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus omnis consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus consolari eos qui in omni tribulatione sunt, per consolationem qua ipsi consolamur a Deo: quoniam sicut superabundant passiones Christi in nobis, sic per Christum abundabit et consolatio nostra (II Cor. I, 1-6) ; et iterum: Et spes nostra firma est pro vobis: scientes quoniam sicut participes estis passionum, sic et consolationis eritis (II Cor. I, 7) . Quis sit autem iste populus, qui per Apostolos 0400C et viros Ecclesiasticos consolatur, non Israel, et Jacob et Juda, ut in aliis locis Scriptura commemorat, sed populum Dei, Zacharias Propheta testatur dicens: Gaude et laetare, filia Sion: quia ego veniam et habitabo in medio tui, dicit Dominus. Et confugient gentes multae ad Dominum in die illa, et erunt ei in populum, et habitabunt in medio tui, et cognoscent quoniam Dominus omnipotens misit me ad te (Zach. II, 10, 11) . Quo testimonio perspicue demonstratur, gentes plurimas in populum Dei esse vertendas. Et haec dicit Dominus missus a Domino, cui nomen Omnipotens est. Et hoc notandum quod non solvantur peccata nostra, nisi de manu Domini receperimus ea. Nec idem est solvi peccata, atque dimitti. Cui enim dimittuntur, solutione non indiget, audiens in Evangelio: 0400D Confide, fili, dimittuntur tibi peccata tua (Matth. IX, 2) . Cui autem solvuntur, propterea solvuntur, quiapurgata sunt et soluta per poenas. Juxta historiam recepit Jerusalem de manu Domini duplicia peccata sua; semel a Babyloniis, secundo a Romanis. Quodque addi tur a Septuaginta, Sacerdotes, obelo praenotandum est.