Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
493 (Vers. 27 seqq.) Quare dicis, Jacob, et loqueris, Israel, abscondita est via mea a Domino: et Deo meo judicium meum transibit ((Al. transivit))? Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus, Dominus qui creavit terminos terrae, non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiae ejus. Qui dat lasso virtutem: et his qui non habent fortitudinem, robur multiplicat. Deficient pueri et laborabunt, et juvenes in infirmitate cadent. Qui autem sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae, current, et non laborabunt; ambulabunt, et non deficient. LXX: Non enim dicas, Jacob: et quid locutus 0411B es, Israel : Abscondita est via mea a Deo, et Deus meus judicium meum abstulit, et recessit: et nunc nescis, et non audisti? Deus aeternus, Deus qui creavit terminos terrae: non esuriet, nec laborabit, nec est inventio prudentiae ejus. Qui dat esurientibus fortitudinem: et non dolentibus moerorem. Esurient enim juvenes, et laborabunt adolescentes, et electi infirmi erunt. Qui autem exspectant Deum, mutabunt fortitudinem. Assument alas quasi aquilae: current, et non laborabunt: gradientur, et non esurient. Cum Omnipotentis Dei tanta sit magnitudo, ut nihil eum lateat, et omnia illius arbitrio gubernentur, quare dicis Jacob, id est, duae tribus quae appellabantur Juda; et loqueris Israel, decem aliae tribus in Samaria, quae jam captivae ductae estis in Assyrios: Abscondita est via 0411C mea a Domino: et a Deo meo judicium meum transibit? Et est sensus: Dicitis, ad Deum terrena non pertinent, nec considerat 494 quid unusquisque nostrum gerat. Unde et nos ab hostibus injuste opprimimur, et in jumentorum et piscium similitudinem, juxta Abacuc, absque ullo rectore disperdimur (Abac. I) . Quibus respondit Deus: Numquid nescis; nec praecedentium Scripturarum te verba docuerunt, sive juxta LXX ignoras, quia non audisti, quod aeternus Deus et Creator omnium Dominus omnia novit, omnia continet, omnia sua majestate dispensat? Nec aliquando deficit, nec laborat; ut tuum judicium non intelligat, et absconditae sint ab eo viae tuae? Nec est, inquit, investigatio sapientiae ejus, de quo loco illud Apostoli sumptum reor: Incomprehensibilia judicia 0411D ejus, et investigabiles ((Forte ininvestigabiles)) viae illius (Rom. XI, 33) ; sive, ut LXX transtulerunt, non esuriet, et non laborabit. Ubi enim cibus, ibi frequenter esuries, si cibum detraxeris: et ubi esuries, ibi et labor. Cum autem in Deo haec non sint, cur ei humanas jungitis passiones? quin potius ipse esurientibus et lassis dat fortitudinem, et qui videntur in saeculo esse quasi nihili, virtutem roburque multiplicat, sive juxta LXX, qui tribuit non dolentibus moerorem, est enim tristitia quae ducit ad mortem, et est tristitia quae ducit ad vitam. Unde his qui habent cor impoenitens, dat tristitiam ut peccata 0412A sua intelligant. Et quia multi gaudent in corporis sanitate, et adolescentiam atque pueritiam putant esse perpetuam, jungit et dicit, quod florens aetas cito concidat, et corpora robusta marcescant. Qui autem non in suis viribus, sed in Deo habeant fiduciam, 495 et ejus semper misericordiam praestolentur (( Al. praestolantur)), mutent fortitudinem, et vadant de virtute in virtutem: et assumant pennas sicut aquilae, et audiant: Renovabitur sicut aquilae juventus tua (Ps. CII, 5) ; currant ad Dominum, et ejus desiderio non laborent; ambulent, et numquam deficiant. Crebro diximus, aquilarum senectutem revirescere mutatione pennarum, et solas esse quae jubar solis aspiciant et splendorem radiorum ejus possint micantibus oculis intueri: pullosque suos an 0412B generosi sint, hoc experimento probent. Itaque et sanctos repuerascere, et assumpto immortali corpore, laborem non sentire mortalium, sed rapi in nubibus obviam Christo, et nequaquam juxta LXX esurire, quia praesentem Dominum habeant cibum.