Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. XLI.—Vers. 1 seqq.) Taceant ad me insulae, et gentes mutent fortitudinem: accedant, et tunc loquantur: simul ad judicium propinquemus. Quis suscitavit ab Oriente Justum: vocavit eum ut sequeretur se? Dabit in conspectu ejus gentes, et reges obtinebit. Dabit quasi pulverem gladio ejus, sicut stipulam vento raptam arcui illius. Persequetur eos: transibit in pace, semita in pedibus ejus non apparebit. Quis haec operatus est et fecit: vocans generationes ab exordio? Ego Dominus, primus et novissimus ego sum. 0412C Viderunt insulae, et timuerunt: extrema terrae obstupuerunt, appropinquaverunt et accesserunt. Unusquisque proximo suo auxiliabitur: et fratri suo dicet ((Al. dicit)), Confortare. Confortavit ((Al. confortabit)) faber aerarius percutiens malleo eum qui cudebat tunc temporis, dicens, glutino bonum est: et confortavit eum in clavis, ut non moveatur ((Al. moveretur)). LXX: Innovamini ad me insulae, principes enim mutabunt virtutem: appropinquent et loquantur simul: tunc judicium annuntient: Quis suscitavit de Oriente justitiam: vocavit eam ad pedes suos et vadet? Dabit in conspectu gentium: et reges in stuporem mittet, et dabit in terram gladios eorum: et sicut stipulam projectam arcus eorum: et persequetur eos, transibit in pace via pedum ejus. Quis operatus est et fecit haec? vocabit eam, qui 0412D vocat eam a generationum principio. Ego Deus primus, et in haec quae ventura sunt ego sum. Viderunt gentes et timuerunt: termini terrae obstupuerunt 496 et accesserunt: venerunt simul, judicans unusquisque proximo suo auxiliari et fratri: et dicet: praevaluit vir artifex et aerarius percutiens malleo simul producens: aliquando quidem dicit, solidatio bona est. Confortaverunt ea, in clavis ponent ea: et non movebuntur. Gentes, id est, insulae, quae falsis amarisque hujus saeculi tunduntur fluctibus, jubentur audire et ora concludere, et illud nosse quod ad Israel dictum est: Audi, Israel, et tace; et mutare fortitudinem, ne per 0413A imbecillitatem pristinam, Dei non possint audire sermonem, ut accedant prius ad Dominum, et quod non sint propria salute contentae; sed quod didicerint, caeteros doceant, et cum Domino disputent, utrum omnium Deus