Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
0414C (Vers. 8 seqq.) Et tu, Israel serve meus, Jacob quem elegi, semen Abraham amici mei. In quo apprehendi te ab extremis terrae, et a longinquis ejus vocavi te, et dixi tibi: Servus meus es tu: elegi te, et non abjeci te. Ne timeas, quia tecum sum ego: ne declines, quia ego Deus tuus, confortavi te, et auxiliatus sum tui ((Al. tibi)): et suscepit te dextera juxti mei. Ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te: erunt quasi non sint: et peribunt viri qui contradicunt tibi. Quaeres eos, et non invenies: viri rebelles tui erunt quasi non sint: et veluti consumptio homines bellantes adversum te. Quia ego Dominus Deus tuus apprehendi manum tuam, dicens tibi: Ne timeas, ego adjuvi te. Noli timere verbis Jacob, qui mortui estis ex Israel. Ego auxiliatus sum tui, dicit 0414D Dominus: et redemptor tuus Sanctus Israel. Ego posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia. Triturabis montes et comminues; et colles quasi pulverem pones. Ventilabis eos, et ventus tollet, et turbo disperget eos: et tu exsultabis in Domino, in Sancto Israel laetaberis. LXX: Tu autem Israel puer meus, Jacob, quem elegi, semen Abraham quem dilexi, quem assumpsi ab extremis terrae, et a summitatibus ejus vocavi te, et dixi tibi: Puer meus es: eleg. te, et non 0415A dereliqui te. Noli timere, tecum enim sum ne erres; ego enim sum Deus tuus qui confortavi te, et auxiliatus sum tui, et roboravi te dextera justa mea. Ecce confundentur, et erubescent omnes adversarii tui: erunt enim quasi non sint: et peribunt omnes inimici tui. Quaeres eos, et non invenies, homines qui insanient in te. Erunt enim quasi non sint, et non erunt pugnantes adversum te. Quia ego Dominus Deus tuus qui teneo dexteram tuam: qui dico tibi, ne timeas Jacob, parvule Israel. Ego auxiliatus sum tui, dicit Deus: qui redimo te Sanctus Israel. Ecce feci te quasi rotas plaustri triturantis novas 499 in serrarum modum: et triturabis montes, et comminues colles: et ut pulverem pones et ventilabis, et ventus auferet eos, et tempestas disperget illos. Tu autem laetaberis in Domino et in Sanctis Israel. 0415B Jacob et Israel esse carnalem et esse spiritualem, Paulus Apostolus docet: Videte Israel secundum carnem (I Cor. X) . Ex quo intelligimus esse et alterum juxta spiritum; et ad carnalem dici Israel: Si filii essetis Abraham, opera Abraham faceretis. Quibus et supra (Ad cap. XL, 27) dicitur: Quare dicis, Jacob, et loqueris, Israel: Abscondita est via mea a Domino: et a Deo meo judicium meum transivit? E contrario nunc ad spiritualem Deus loquitur Israel, qui Domini sui suscepit adventum, quem primum servum, dein electum, ad extremum semen Abraham vocat. Ante enim accepimus spiritum servitutis in timore (Rom. VIII) ; et postea electi, in amicitiam Dei jungimur. Post vocationem igitur gentium, quando viderunt insulae et timuerunt, extrema terrae obstupuerunt; 0415C appropinquaverunt et accesserunt, vocantur reliquiae, juxta electionem gratiae, de quibus scribit et Evangelium: Istos duodecim elegit Jesus, quos et Apostolos nominavit (Luc. VI) , qui post servitutem paedagogae Legis, electi sunt in Evangelio; et semen Abraham amici Dei esse meruerunt. In illo enim apprehendit eos ab extremo terrae, et a longinquis ejus finibus vocavit Israel de universis nationibus, congregans primum populum Judaeorum, de quibus et Paulus Apostolus dicit: Vobis oportebat primum praedicari sermonem: quoniam autem avertitis nos, imus ad gentes (Act. XIII, 46) . Tibi ergo, qui et servus meus, et electus meus, qui praedicaturus in gentibus es, et persecutiones plurimas perpessurus, dico ne timeas, quia tecum sum, cui loquor in Evangelio: Ecce ego 0415D vobiscum sum omnes dies, usque ad consummationem saeculi (Matth. ult., 20) . Non erres, neque a veritate declines, nec te falsa persuasione decipias, quod tuis viribus imperitus et nudus, silvam gentium penetres, et ferocissimas nationes ad mansuetudinem voces. Ego sum qui confortavi te, et auxiliatus tui sum; et suscepit te, sive protexit, dextera justi mei, id est, Domini Salvatoris, sive dextera mea, ut LXX transtulerunt. Ecce enim adversarii tui, populus Judaeorum 500 et omnes qui pugnant adversum te, et persecutores tui vertentur in nihili, quaeresque adversarios 0416A tuos, et non invenies. Causaque redditur quare non inveniat adversarios suos: Quia erunt quasi non sint. Qui adversarii insanire dicuntur contra Apostolos, vel juxta Hebraicum, esse consumpti. Idcirco autem timere non debes, quia ego apprehendi manum tuam, qui dico tibi, Ne timeas: ego adjuvi te; noli timere vermis Jacob, qui mortui estis ex Israel, sive ut LXX, paucissimi ex Israel. Hoc quod posuimus, ego adjuvi te: noli timere vermis Jacob, in LXX non habetur. Vermis autem qui Hebraice dicitur, Tholath (), propter humilitatem atque contemptum vocatur Apostolorum chorus, imitans Salvatorem, qui loquitur in psalmo: Ego sum vermis, et non homo: opprobrium hominum, et abjectio plebis (Psal. XXI, 7) . Sicut enim vermis 0416B terram penetrat: ita sermo apostolicus penetravit gentium civitates, et ingressus est prius corda durissima. Et recte pauci appellantur ex Israel, quia ad comparationem totius orbis, gentis Judaicae paucissimi crediderunt, quibus in Evangelio Dominus loquitur: Noli timere grex parvulus (Luc. XII, 32) . Sive juxta Hebraicum, mortui ex Israel, qui cum Apostolo dicunt: Quotidie morior (II Cor. XV, 31) . Et alibi: Cum Christo crucifixus sum. Vivo autem, non ego; vivit vero in me Christus (Galat. II, 20) . Quodque sequitur: Ego posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia, hoc significat, quod praedicatio Evangelica conterat adversarias potestates, et spiritualem nequitiam elevantem se contra scientiam Dei: quae pro varietate superbiae montes appellantur 0416C et colles. Illisque sublatis, et turbinis more dispersis, exsultet Israel atque laetetur in Domino Sancto Israel. Possumus quoque dicere, quod ecclesiasticus vir habens evangelicae praedicationis rostra serrantia in plaustro novo, quod nequaquam operatur in vetustate litterae, sed in novitate spiritus, conterat incredulorum corda durissima: separans triticum a paleis, et montes collesque comminuens, id est, omnes haereticorum principes, qui comminuti atque contriti, redigantur in pulverem, et nihil esse doceantur, ut qui male fuerant congregati, dividantur in bonum suum.