Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 17 seqq.) 501 Egeni et pauperes quaerunt aquas, et non sunt: lingua eorum siti aruit. Ego Dominus exaudiam eos: Deus Israel non derelinquam 0416D illos. Aperiam in supinis collibus flumina: et in medio camporum fontes. Ponam desertum in stagnum aquarum et terram inviam in rivos aquarum. Dabo in solitudine cedrum et spinam, et myrtum, et lignum olivae. Ponam in deserto abietem, ulmum, et buxum simul: ut videant, et sciant, et recogitent, et intelligant pariter, quia manus Domini fecit hoc, et Sanctus Israel creavit illud. LXX: Et exsultabunt pauperes et inopes: quaerent enim aquam, et non erit: lingua eorum prae siti exaruit. Ego Dominus Deus exaudiam ipsos Deus Israel: et non derelinquam eos: sed aperiam in montibus 0417A flumina, et in medio camporum fontes: faciam desertum in paludes, et sitientem terram in aquaeductus. Ponam in terram absque aqua cedrum, et buxum, et myrtum, et cyparissum, et populum: ut videant, et sciant, et cogitent, et noverint simul quia manus Domini fecit haec, et Sanctus Israel ostendit. Gentium populus pauper et tenuis, qui non habebat scientiam veritatis, quaerit per diversos magistros, et varia Philosophorum dogmata aquas salubres: et non invenit, quia non sunt; lingua eorum siti aruit, sine Lege ac Prophetis. Omnem enim juxta Evangelii fidem, substantiam suam in medicos comsumpserat (Luc. VIII) ; et a cruore idololatriae, et sanguine victimarum non poterat liberari. Propterea Dominus Deus Israel non eos penitus dereliquit, nec in aeternum perire passus est; 0417B sed aperuit in supinis collibus, sive in montibus flumina, et in medio camporum fontes. Quae flumina ex illo fluvio duxere principium, qui in Psalmis legitur: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Ps. XLV, 4) . Et in alio loco: Fluvius Dei repletus est aquis. Quae aquae et fontes de illo fonte manarunt, qui per Jeremiam loquitur: Me dereliquerunt fontem aquae vivae (Jerem. II, 13) . Et supra in hoc eodem Propheta dicitur: Bibent aquas de fontibus Salvatoris. De quibus et in Psalmis canitur: Benedicite Dominum Deum de fontibus Israel (Ps. LXVII, 27) . Et posuit, inquit, desertum in stagnum aquarum, et terram inviam in rivos aquarum. De quibus aquis et Salvator in Evangelio mystico sermone dicebat (Joan. IV, 13, 14) : Qui biberit de 502 aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in 0417C aeternum: sed aqua quam ego dedero ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Et iterum: Si quis sitit, veniat ad me et bibat. Qui biberit de aqua quam ego dabo ei, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Idem. VII, 37, 38, 39) . Hoc autem, inquit Evangelista, dicebat de Spiritu Sancto, quem credentes in eo accepturi erant. Quia igitur deserta quondam Ecclesiae multitudo, aquis vitalibus fuerat irrigata, propterea juxta LXX nascuntur in ea cedrus, et buxus, et myrtus, et cyparissus, et populus: juxta Hebraicum, et caeteros Interpretes, cedrus, setta, et myrtus, et lignum olivae, et abies, et ulmus et buxus simul. Quae varietates arborum, diversitatem significant gratiae spiritualis. Et quia omnibus natura earum nota est, de Setta () tantum Hebraico edisseramus, 0417D quam spinam Theodotio transtulit. Est autem genus arboris nascentis in eremo, spinae albae habens similitudinem; unde omnia ligna arcae, et tabernaculi facta sunt instrumenta, quae appellantur Settim (Exod. XXXVII) : quod lignum imputribile et levissimum, omnium lignorum, tam in fortitudine quam in nitore, soliditatem superat et pulchritudinem. Cedrus autem et cyparissus, et myrtus, odoris optimi sunt, et imputribiles. Ulmus quoque et populus, sive buxus, vel maritandis vitibus junguntur, vel ad diversa opera aptissimae sunt. Haec autem omnia pariter ponuntur 0418A in solitudine, ne saltem una chorda de cithara Domini, et aliqua virtus gratiarum Ecclesiae deesse videatur. Ut omnes intelligant, et pariter mente cognoscant, quia manus Domini haec universa perfecerit, ut in ariditate gentium invenirentur fluenta virtutum, et in terra quondam deserta plenaque salsuginis, cedrus et cyparissus, et aliae arbores nascerentur, quarum sublimitatem et verticem ad coelestia festinantem, illuminaret lignum olivae, quod nutrimentum lucis est, et laborantium requies.