Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 18, 19 seqq.) Surdi, audite, et caeci, intuemini ad videndum. Quis caecus, nisi servus meus? et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi? Quis caecus, nisi qui venundatus est? et quis caecus, nisi servus Domini? 0426C Qui vides multa, nonne custodies? qui apertas habes aures, nonne audies? Et Dominus voluit ut sanctificaret eum, et magnificaret legem, et extolleret. Ipse autem populus direptus atque vastatus: laqueus juvenum omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt: facti sunt in rapinam, nec est qui eruat: in direptionem, et non est qui dicat: Redde. Quis est in vobis qui audiat hoc, attendat et auscultet futura? Quis dedit in direptionem Jacob, et Israel vastantibus? Nonne Dominus ipse, cui peccavimus? Et noluerunt in viis ejus ambulare, et non audierunt legem ejus. Et effudit super eum indignationem furoris sui, et forte bellum: et combussit eum in circuitu, et non cognovit: et succendit eum, et non intellexit. LXX: Surdi, audite, et caeci, suspicite, ut videatis. Quis est 0426D caecus, nisi pueri mei: et surdi, nisi qui dominantur eorum? Quis caecus (Juxta Complut. edition. τῶν LXX) nisi qui recepit: et excaecati sunt servi Dei. Vidistis saepe, et non custodistis: apertae sunt aures, et non audistis. Dominus Deus voluit ut justificaretur, et magnificaret laudem. Et vidi, et erat populus vastatus atque direptus. Laqueus enim in cubilibus ubique, et in domibus simul, in quibus absconderunt eos. Facti sunt in direptionem: et non erat qui erueret praedam: et non erat qui diceret: Redde. Quis est in vobis qui haec audiat, et futura cognoscat? Quis dedit in direptionem Jacob, et Israel 514 vastantibus? Nonne 0427A Deus, cui peccaverunt? et noluistis in viis illius ambulare, neque audire legem ejus. Et induxit super eos iram furoris sui: et praevaluit adversus eos bellum, et qui comburebant eos per circuitum: et non cognovit unusquisque, nec posuerunt super animam. Ne quis putaret hoc quod dicitur: Surdi, audite, et caeci, intuemini ad videndum, ad gentium populum pertinere, qui prius surdus et caecus fuerat (ut Judaei stulta interpretatione approbare contendunt), ipse propheticus sermo demonstrat, qui surdi et caeci intelligi debeant. Quis, inquit, caecus, nisi servus meus: et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi? haud dubium quin Prophetas significet. Quis caecus, nisi qui venundatus est peccatis suis? Quis caecus, nisi qui prius servus fuit Domini? Cui dicitur: O 0427B Israel qui vides multa, et habes Prophetas plurimos, per quos Dei mandata cognoscas, nonne custodies quae tibi praecepta sunt? Qui apertas habes aures, nonne audies quae dicuntur, de quo et supra legimus: Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes aspicietis, et non videbitis: incrassatum est enim cor populi hujus (Isa. VI, 9) . Dominus, inquit, voluit ut sanctificaret eum, et magnificaret Legem suam, et populum jacentem extolleret ac levaret. Sed ille Dei facere noluit voluntatem: et idcirco ab adversariis suis direptus est atque vastatus, quos vel daemones, vel hostes intelligere debemus. Laqueus juvenum omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt. Sive ut LXX transtulerunt, Laqueus in cubilibus ubique: et in domibus simul, in quibus absconderunt 0427C eos: Scribas significans et Pharisaeos, qui plebem miserabilem deceperunt, et ubique posuerunt insidias contra Dominum Salvatorem et Apostolos ejus (Luc. XI) : habentes clavem scientiae, nec ipsi intrantes, et alios volentes introire prohibentes. Pulchreque pectora eorum in quibus habitabant cogitationes pessimae, carceres appellavit. Ideo facti sunt in rapinam, et in direptionem: nec fuit qui liberaret eos, et pro eis sermonem faceret. Simulque Propheta cohortatur eos, ut si omnes audire non possint, saltem pauci futura cognoscant et intelligant, a quo ista perpessi sint. Causasque suae vastitatis agnoscant, qui nec audire nec facere voluerunt quae Lege praecepta sunt. Ideo effudit Dominus super eos totam iram suam et indignationem furoris 0427D plenam, ut 515 qui prius tacuerat, nequaquam ultra reticeret, nec sermonibus eos, sed poenis tormentisque corriperet, et comprehenderet eos bellum fortissimum, quod nequaquam possint evadere, ostendens ferociam Romanorum. Cumque ex omni parte combustus sit, et nihil in se habeat sanitatis, tamen non intelligit causam poenae suae quod idcirco punitus sit, quia Dei Filium non receperit.