Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. XLIII.—Vers. 1 seqq.) Et nunc haec dicit Dominus creans te, Jacob, et formans te, Israel: Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo: meus es tu. Cum transieris per aquam (Vulg. aquas), tecum 0428A ero, et flumina non operient te. Cum ambulaveris in ignem, non combureris, et flamma non ardebit in te: quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israel Salvator tuus, dedi propitiationem tuam Aegyptum, Aethiopiam, et Saba pro te. Ex quo honorabilis factus es in oculis meis et gloriosus: ego dilexi te, et dabo homines pro te, et populos pro anima tua. Noli timere, quoniam tecum ego sum: ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente congregabo te. Dicam Aquiloni, da: et Austro, noli prohibere: adduc filios meos de longinquo, et filias meas ab extremo terrae. Et omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum, et formavi eum, et feci eum. Educ foras populum caecum, et oculos habentem: surdum, et aures ei sunt. Omnes gentes congregatae sunt simul, et collectae 0428B sunt tribus. Quis in vobis annuntiabit istud, et quae prima sunt, audire nos faciet? dent testes eorum, et justificentur: et audiant, et dicant: Vere vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus quem elegi, ut sciatis et credatis mihi, et intelligatis, quia ego ipse sum. Ante me non est formatus Deus: et post me non erit. Ego sum, ego sum Dominus, et non est absque me salvator. Ego annuntiavi, et salvavi: auditum feci, et non fuit in vobis alienus. Vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus, et ab initio ego ipse, et non est qui de manu mea eruat: operabor, et quis avertet illud? LXX; Et nunc sic dicit Dominus qui fecit te, Jacob, et creavit te, Israel, Noli timere, quoniam redemi te: vocavi te nomine tuo, meus es tu: et si transieris per aquam, tecum sum, et flumina non cooperient 0428C te. Et si transieris per ignem, non combureris: flamma non exuret te: quia ego Dominus Deus tuus Sanctus Israel, salvator tuus. Feci commutationem tuam 516 Aegyptum, et Aethiopiam, et Syenen pro te. Ex quo honorabilis factus es, et in conspectu meo glorificatus es: et ego dilexi te, et dabo homines pro te, et principes pro sapite tuo. Noli timere, quoniam tecum sum: ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente congregabo te. Dicam Aquiloni, adduc: et Africo, noli prohibere: adduc filios meos de terra longinqua, et filias meas a terminis terrae, omnes qui vocantur nomine meo: in gloria enim mea creavi illum, et plasmavi eum, et feci illum: et eduxi populum caecum, qui habent oculos, et sunt caeci, et surdae sunt aures ejus. Omnes gentes congregatae sunt simul, 0428D et convenerunt principes earum. Quis annuntiabit haec? aut quae a principio sunt, quis annuntiabit vobis? adducant testes suos, et justificentur, et audiant et loquantur vera. Estote mihi testes, et ego testis, dicit Dominus Deus, et puer meus quem elegi, ut sciatis et credatis et intelligatis, quia ego sum: Ante me non fuit alius Deus et