Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 16, 17 seqq.) Haec dicit Dominus, qui dedit in mari viam, et in aquis torrentibus semitam. Qui eduxit quadrigam et equum, agmen et robustum: simul obdormierunt, nec resurgent; contriti sunt, quasi linum, exstincti sunt. Ne memineritis priorum, et antiqua ne intueamini. Ecce ego facio nova, nunc orientur; utique cognoscetis ea. Ponam in deserto viam, et in invio flumina. Glorificabit me bestia agri, dracones et struthiones; quia dedi in deserto aquas, flumina in invio, 0431C ut darem potum populo, electo meo. Populum istum formavi mihi; laudem meam narrabunt. LXX: Quia sic dicit Dominus, qui dat in mari viam, et in aqua vehementi semitam. 520 Qui educit currus, et equos, et multitudinem robustissimam. Sed dormierunt, et non resurgent: exstincti sunt quasi linum exstinctum. Nolite meminisse priorum, et vetera ne recogitetis. Ecce ego faciam nova, quae nunc orientur, et cognoscetis ea, et faciam in deserto viam, et in inaquoso flumina. Benedicent me bestiae agri, sirenes et filiae struthionum, quia dedi in deserto aquam, et flumina in inaquoso, ut bibere faciam genus meum electum, populum meum, quem acquisivi, ut virtutes meas narret. Dominus qui destruxit et abjecit Babylonem, et fortissimos illius detraxit de potentia omnesque Chaldaeos 0431D qui in fluctibus hujus saeculi feliciter navigabant, fecit esse captivos: ipse in aquis torrentibus maris Rubri reperit viam, ut transiret populus ejus de Aegypto liberatus. Sive qui dedit in mari Rubro viam, ipse et in aquis torrentibus Jordanis fluvii reperit semitam, ut et egressio ex Aegypto, et introitus in terram repromissionis haberet miraculum. Ipse currus et equos et omnem exercitum Pharaonis demersit in profundum, qui dormierunt somno perpetuo. 0432A Contriti sunt et exstincti, quasi linum in brevi temporis spatio, et in puncto atque momento. Linum enim necdum igne correptum, pro levitate substantiae statim exstinctum, in favillam dissolvitur. Igitur hoc praecipio vobis, ut inter signa mea atque miracula, quibus Babylon urbs potentissima diruta est, et quibus in mari Rubro atque Jordane populo meo aperta est via, nequaquam memineritis veterum, quoniam in Evangelio multo sum majora facturus; quorum comparatione, praeterita sileri debeant. Nequaquam enim ultra in mari Rubro, sed in deserto totius mundi reperiam viam. Nec unus fluvius, sive fons erumpet de petra, sed multa flumina, quae non corpora ut prius, sed animas sitientes reficiant, et impleatur illud quod supra legimus: Bibetis 0432B aquas de fontibus Salvatoris (Ad cap. XII, 3) . Tunc quod numquam factum est, fiet, ut omnes bestiae et dracones, et struthiones qui in solitudine gentium morabantur, et idololatriae sanguine, morumque feritate bestiarum similes erant, glorificent me 521 atque collaudent. Pro draconibus, quos solus Theodotio, ut in Hebraico scriptum est, appellavit Thannim (( Al. Thennim)) (), reliqui Sirenas interpretati sunt, animalia portentosa, quae dulci carmine atque mortifero navigantes Scyllaeis canibus lacerandos praecipitabant. Hocque significat, quod voluptati prius et luxuriae dediti, ad servitutem Domini convertantur: licet melius sit dracones intelligi, quia junguntur et struthiones, ut quia semel de bestiis solitudinis loquebatur, haec animantia poneret, quae deserto familiaria 0432C sunt. Laudabunt autem, inquit, me, et glorificabunt bestiae agri, et dracones, et struthiones, quia dedi in deserto gentium aquas, et in ariditate nationum flumina, ut biberet populus meus, quem elegi mihi, sive genus meum electum, et populus quem acquisivi sanguine meo, ut laudes meas virtutesque narraret.