Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 22, 23 seqq.) Non me invocasti, Jacob: nec laborasti in me, Israel. Non obtulisti mihi arietem holocausti tui, et victimis tuis non glorificasti me. Non te servire feci in oblatione, nec laborem tibi praebui in thure. Non emisti mihi argento calamum, et adipe victimarum tuarum non inebriasti me. Verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis: praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. LXX: Non nunc vocavite, Jacob, 0432D neque laborare te feci, Israel. Non attulisti mihi oves holocausti tui: neque in victimis tuis magnificasti me: nec servire te feci in hostiis, nec laborem tibi praebui in thure, nec emisti mihi argento thymiama, nec adipem hostiarum tuarum concupivi, sed in peccatis tuis defendi te, et in iniquitatibus tuis. Bestiis agri, draconibus et struthionibus laudantibus me, tu Jacob, nequaquam me invocare voluisti, nec postea laborare, ut peccatum emendares poenitentia. Quod autem 0433A arbitraris obtulisse te mihi victimas, et arietes immolasse, scias eos a me non esse susceptos, quia mihi et idolis communes erant. Illumque sensum repetit, de quo supra dixerat: Ut quid mihi multitudinem victimarum vestrarum, dicit Dominus? Plenus sum holocausto arietum, et adipe agnorum, et sanguinem taurorum et hircorum nolo. Neque enim, ait, pretiosum a te quippiam requisivi: ut in parandis eis, laborare te facerem. Non exegi a te oblationes, nec thura quaesivi: non calamum, neque incensum, et diversa pigmenta generis, quorum 522 fumo inebriares me atque satiares. Sed obedientiam, quae est supra sacrificium: et sacrificium, de quo in Psalmis David dicit: Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non despicit (Ps. 0433B L, 15) , illa volui, illa quaesivi. Tu autem me servire et laborare fecisti in peccatis tuis, ut cogerer dicere: Laboravi sustinens; et nequaquam ultra ferre te possum. Unde et per Osee idem loquitur Deus: Quid tibi faciam, Ephraim: protegam te, Israel (Ose. XI, 8) ? Quid tibi faciam? quasi Adamam ponam te, et quasi Seboim? Quod autem LXX posuerunt, sed in peccatis tuis defendi te, et iniquitatibus tuis, sic potest superioribus copulari, ut labor sit Dei, et lassitudo defendere peccatores.