Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. XLIV.—Vers. 1 seq.) Et nunc audi, Jacob serve meus, et Israel, quem elegi. Haec dicit Dominus, faciens et formans te ab utero auxiliator 524 tuus. Noli timere, serve ((Al. servus)) meus Jacob, et Rectissime quem elegi. Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam: effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam. Et germinabunt inter herbas, quasi salices juxta praeterfluentes aquas. Iste dicet, Domini ego sum: et ille vocabit in nomine Jacob, et hic scribet manu sua, 0434D Domino: et in nomine Israel assimilabitur. LXX: Nunc autem audi, Jacob puer meus, et Israel quem elegi. Ego Dominus Deus, qui feci te, et plasmavi te de ventre, adhuc habebis auxilium. Noli timere, puer meus Jacob, et dilecte Israel quem elegi, adhuc ego dabo aquam in siti qui ambulant in inaquoso: ponam spiritum meum super semen tuum, et benedictiones meas super filios tuos. Et orientur ut in medio aquae fenum, et sicut salix juxta praeterfluentes aquas. Iste dicet Dei sum: iste clamabit in nomine Jacob. Et alius scribet in manu sua, Dei sum ego, et in nomine Israel clamabit. Ubi accusatur populus Judaeorum ob incredulitatem atque blasphemiam, absque ulla nominis dignitate, puris appellatur vocabulis: Non me invocasti, Jacob, 0435A nec laborasti in me, Israel; et iterum: Dedi ad internecionem Jacob, et Israel in blasphemiam (Supra, XLIII, 22, 28) . Ubi autem ad Apostolorum chorum, qui ex Judaeis est, sermonem facit, junguntur et nominum privilegia. Audi, Jacob serve meus, et Israel quem elegi: ut prima sit servitus, secunda electio. Haec dicit Dominus, factor et formator tuus, qui ab utero auxiliatus est tui (Genes. XXV) : ut adhuc in ventre matris plantam fratris arriperes. Sive qui in principio nascentis Ecclesiae te de persecutoribus conservavit. Noli timere crudelitatem eorum, serve meus Jacob, et Rectissime quem elegi. Alio nomine Israelem vocat; Isurun () enim verbum Hebraicum, caeteri εὐθύτατον, sive εὐθῆ, id est, rectissimum, et rectum interpretati sunt: soli LXX dilectissimum, 0435B jungentes de suo, Israel. Proprie enim juxta Hebraeos et litterarum fidem, Israel (), rectus Dei dicitur. Vir autem videns Deum