Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 6 seqq.) Haec dicit Dominus rex Israel, et redemptor ejus Dominus exercituum: Ego primus et ego novissimus, et absque me non est Deus. Quis similis mei? vocet et annuntiet, et ordinem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum: ventura et quae futura sunt annuntient eis. Nolite timere, neque conturbemini: ex tunc audire te feci, et annuntiavi: vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me, et formator quem ego non noverim? Plastae idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, 526 ut confundantur. Quis formavit Deum, et sculptile conflavit 0436B ad nihil utile? Ecce omnes participes ejus confundentur: fabri enim sunt ex hominibus: convenient omnes, stabunt, et pavebunt, et confundentur simul. Faber ferrarius lima operatus est: in prunis et in malleis formavit illud, et operatus est in brachio fortitudinis suae. Esuriet, et deficiet, non bibet aquam, et lassescet. Artifex lignarius extendit normam ((Al. formam)), formavit illud in runcina: fecit illud in angularibus, et circino tornavit illud: et fecit imaginem viri, quasi speciosum hominem habitantem in domo. Succidit cedros, tulit ilicem, et quercum, quae steterat inter ligna saltus. Plantavit pinum, quam pluvia nutrivit: et facta est hominibus in focum: sumpsit ex eis, et calefactus est: succendit, et coxit panes. De reliquo autem operatus est Deum, et adoravit: fecit sculptile, et curvatus 0436C est ante illud. Medium ejus combussit igni, et de medio ejus carnes comedit. Coxit pulmentum, et saturatus est, et calefactus est, et dixit: Vah! calefactus sum, vidi focum. Reliquum autem ejus Deum fecit, et sculptile sibi: curvatur ante illud, et adorat illud, et obsecrat, dicens: Libera me, quia Deus meus es tu. Nescierunt, neque intellexerunt: obliti enim sunt, ne videant oculi eorum, ne intelligant corde suo. Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt ut dicant: Medium ejus combussi igni, et coxi super carbones ejus panes. Coxi carnes, et comedi, et de reliquo ejus idolum faciam, ante truncum ligni procidam, pars ejus cinis est: cor insipiens adoravit ((Al. adorabit)) illud: et non liberavit ((Al. liberabit)) animam suam, neque dicet: forte mendacium est in dextera mea. Post praedicationem 0436D Apostolorum, vocationem gentium, Salvatoris adventum, et effusionem Spiritus Sancti, quem cunctis credentibus daturum se esse promisit, quando pro varietate meritorum alius dicet, Domini 0437A ego sum: alius vocabit in nomine Jacob: alius scribet manu sua se esse Domini, et cum ortus sit de infideli turba gentilium, in nomine assimilabitur Israel, ut relictis idolis, unius Dei cultor sit: incipit altera περικοπὴ, quam totam simul proposuimus, ne unius sensus divideremus continentiam. Et quia Septuaginta in hoc capitulo exceptis 527 paucis verbis non discrepant ab Hebraico, nostra editione contenti sumus, qua intellecta, noscentur et caeterae. Est autem sermo contra illius temporis idololatras, quo Isaias propheta ventura populis nuntiabat, et arguit eos, qui Dei omnipotentis religione contempta, simulacris ligneis inclinentur, et adorent opera manuum suarum. Curramus ergo per singula. Haec dicit Dominus rex Israel, qui in me crediturus est, 0437B et redemptor ejus, qui Filii mei suscipiet adventum: Dominus exercituum atque virtutum, et Omnipotens. Hoc enim in Hebraico sonat Sabaoth (). Ego sum primus, et ego novissimus, ego Α et Ω; et absque me non est Deus, quia puer quem elegi, in me Deus est. De quo supra dixi: Ecce puer meus, quem elegi: electus meus, quem suscepit anima mea: judicium gentibus proferet: et in nomine ejus gentes sperabunt. Nec dicit se esse solum, sed praeter virtutem suam atque sapientiam nullum esse externum Deum, deorumque multorum opinionem, et simulacra condemnans: Quis, inquit, similis mei est? Vocet ea quae non sunt quasi sint, et exponat ordinem creaturae meae, qui cuncta ratione libraverim, ex quo feci hominem super terram. Nec hoc solum volo, sed quaero 0437C etiam scientiam futurorum. Unde tu, Israel, cujus et rex et redemptor sum, noli timere simulacra, quae esse nihil, in Sina monte didicisti. An forsitan Creator est alius, quem ego non noverim? Aut praeter hunc alter est mundus, qui ignoti Dei monstret potentiam? Neque vero ea solum quae fiunt, sed et illi qui faciunt, habebuntur pro nihili. Cumque vindictae tempus advenerit, nequaquam poterunt eos manuum suarum opera liberare, quae caeca et insensibilia confundunt artifices suos. Quis enim possit hoc credere quod ascia, lima, et terebro malleoque formetur Deus? Et vel in prunis simulacra fundantur; vel norma, runcina, et angularibus, circinoque in deos repente consurgant? Praesertim cum fame et siti artificis, artis vilitas demonstretur. Fit enim lignea statua, humanam 0437D exprimens speciem, et quanto pulchrior fuerit, tanto Deus putatur angustior. Ponitur in fano, et aeterno clauditur carcere, quae longo tempore crevit in saltibus, et pro varietate arborum, cedrus et ilex 528 et quercus vel pinus fuit. Mirumque in modum segmenta ejus atque rasurae mittuntur in focum, ut calefaciant artificem Dei, et coquant diversa pulmenta: pars autem altera formatur in Deum, ut opere completo, adoret illam factor suus, et operis sui imprecetur auxilium; nec intelligit, vel recogitat, immo nec carnis, nec mentis aspicit oculis, quod non possit esse Deus, cujus pars igne combusta est: nec hominis manu fieri divina majestas. Pleniusque super irrisione idolorum propheticus sermo contexitur, 0438A quae facilis intelligentiae sunt, nec laciniosam, immo superfluam expositionem desiderant. Super quo et Flaccus scribit in Satira, deridens simulacra gentium (Satir. VIII, lib. I) .
Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum:
Cum faber incertus scamnum faceretne Priapum.
Maluit esse deum: deus inde ego, furum aviumque,
Maxima formido. . . . . . . . . . . . .
Quidquid autem de idolis dictum est, potest referri, et ad hereseωn principes, qui simulacra dogmatum suorum atque mendacii,
artifici corde componunt, et venerantur ea quae a se sciunt esse simulata. Nec sufficit eis error proprius, nisi simplices
quosque eorum adoratione deceperint. Qui quaestum putant esse pietatem, et devorant domos viduarum (I Tim. VI) , abutentesque
vulgi imperitia, ita arte dialectica,
0438B quasi ascia et terebro, lima et runcina formant Deum suum, et cudunt malleo, atque inaurant sermonis rhetorici venustate:
quorum Deus venter est, et gloria in confusione eorum (Philipp. III) .