Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 21 seqq.) Memento horum Jacob, et Israel, quoniam servus meus es tu: formavi te, servus meus es tu, Israel, ne obliviscaris mei. Delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua. Revertere ad me: quoniam redemi te. Laudate, coeli, quoniam ((Vulg. addit misericordiam)) fecit Dominus: jubilate, extrema terrae, resonate, montes, laudationem, saltus, et omne lignum ejus: quoniam redemit Dominus Jacob, et Israel gloriabitur ((Al. glorificabitur)). LXX: Memento horum, Jacob et Israel; quoniam puer meus es tu: formavi te puerum meum: et tu, Israel, ne obliviscaris 0438C mei. Ecce enim delevi sicut nubem iniquitates tuas: et sicut caliginem peccata tua. Revertere ad me, et redimam te. Laetamini, coeli, quoniam misertus est Deus Israelis. Canite tuba, fundamenta terrae, clamate, montes, laetitiam: colles et omnia ligna quae in eis sunt, quoniam redemit 529 Deus Jacob: et Israel inclytus erit. Cum haec se ita habeant, et idola hominum scias esse figmenta, o Jacob, et puer meus Israel, ne obliviscaris Creatoris tui, tibique ipsi injuriam facias, ut incurveris operi manuum tuarum. Quae quia in adventu pueri mei, quem elegi, penitus destruenda sunt; propterea tota mentis aviditate cognosce, quod sicut nubes et caligo, et nebula, vel solis calore dissolvitur, vel vento raptante tenuatur: ita iniquitates tuas, et universa peccata, quibus prius me offenderas, dissolvi 0438D faciam. Tu tantum revertere ad me, et age poenitentiam, quia redimendus es pretioso sanguine. Quod si feceris, scias in salute tua coelos terramque laetari, et omnia elementa concinere. Sive angelos qui morantur in coelis, et alias potestates, quibus terrae fundamenta portantur. Vel certe Apostolos et Prophetas, de quibus loquebatur et Apostolus: Aedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum (Ephes. II, 20) . Montes quoque et silvae, sive colles, qui pro varietate virtutum prima et media loca et ultima possederunt, jubentur jubilare, et tuba canere, scientes quod redemerit Dominus Jacob, et in Israel conversione laetetur, sive ipse Israel ab errore conversus, inclytus fiat.