Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
0439A (Vers. 24 seqq.) Haec dicit Dominus redemptor tuus, et formator tuus ex utero: Ego sum Dominus faciens omnia, extendens coelos solus, stabiliens terram, et nullus mecum. Irrita faciens signa divinorum, et hariolos in furorem vertens: convertens sapientes retrorsum, et scientiam eorum stultam faciens. Suscitans verbum servi sui, et consilium nuntiorum suorum complens. Qui dico Jerusalem: habitaberis ((Al. aedificaberis)), et civitatibus Judae: aedificabimini, et deserta ejus suscitabo. Qui dico profundo: desolare, et flumina tua arefaciam. Qui dico Cyro: pastor meus es, et omnem voluntatem meam complebis. Qui dico Jerusalem: aedificaberis; et templo: fundaberis. LXX: Sic dicit Dominus qui redemit te, et formans te ex utero. Ego Dominus, qui compleo omnia: extendi coelum solus, et 0439B firmavi terram. Quis alius dissipavit signa pythonum, et divinationes de corde? qui averto prudentes retrorsum, et consilium eorum stultum facio. Et statuo verbum pueri mei, et consilium Angelorum ejus verum probo. Qui dico Jerusalem, habitaberis: et civitatibus Judae: aedificabimini, 530 et deserta illius orientur. Qui dico abysso, desolaberis, et flumina tua arefaciam. Qui dico Cyro, ut sapiat, et omnes voluntates meas faciat; qui dico Jerusalem, aedificaberis: et domum sanctam meam fundabo. Destructis idolis et iniquitatibus Israel, peccatisque deletis, quando omnis simul creatura gaudebit; et juxta Evangelii fidem (Luc. XV) , super poenitentia peccatorum Angeli laetabuntur in coelis, describitur potentia Dei, quod nequaquam ei grande sit redimere Jacob, et Israel instaurare 0439C cor rectum, quem formavit ex utero. Et si hoc alicui non parvum videatur, non sit illi difficile qui extenderit coelos solus. Juxta quod alibi legitur: Qui extendit coelum quasi pellem (Ps. CIII, 2) . Non quo Filius excludatur ab extensione coelorum: Omnia enim per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est (Joan. I, 3) , sed quo, ut saepe diximus, per hanc sententiam excludantur idola. Nam et in Proverbiis Salomonis ex persona Christi Dei virtutis (( Al. virtus)) Deique sapientiae (( Al. sapientia)) dicitur: Quando parabat coelum, ego eram cum eo (Prov. VIII, 27) . Ipse enim dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt (Ps. CXLVIII, ps. XXXII, 9) ; et: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus virtus eorum (Psal. XXXII, 6) . Haec frequenter ingerimus, 0439D ne ulla blasphemandi Christum haereticis occasio relinquatur. In stabilitate quoque terrae, quando illius fundamenta solidabat, nullus erat cum Deo, praeter eum qui erat in eo. Iste igitur tantus ac talis, cum praefiniti mysterii tempus advenerit, ut cuncta idola destruantur, et Dei solius notitia praedicetur in mundo, omnia vaticinia divinorum, et pythonum, et hariolorum signa atque portenta, quibus humanum deceperunt genus, destruet atque subvertet; et sapientiam philosophorum, quae et ipsa erroris pars maxima est, stultam esse monstrabit: dum nequaquam humanis cogitationibus, Dei probantur comprehendisse 0440A sapientiam. Qui etiam verbum pueri, sive servi sui, de quo supra diximus, et consilium nuntiorum ejus, rebus explebit: Apostolorum scilicet omniumque doctorum, qui voluntatem magistri sui gentibus nuntiabunt. Ipse ergo qui est tanta facturus, cujus potentiam brevi sermone descripsi, etiam ad Jerusalem, quae destruenda erit a Babyloniis, nunc dicit antequam destruatur, quod rursum habitetur a populis: et civitatibus Judaeae, quod instaurentur (( Al. instaurarentur)), qui et 531 solitudines illius suscitabit, ut omnia cultoribus impleantur. Qui igitur dicit Jerusalem et Judaeae et desertis ejus, quod habitetur et aedificetur et suscitetur, hic dicit profundo sive abysso, id est, Babyloni, desolare et flumina tua arefaciam, omnem regum potentiam. Sive 0440B quia profundum et abyssum dixerat, recte per translationem, et flumina posuit, de quibus et Psalmista decantat: Super flumina Babylonis ibi sedimus et flevimus (Ps. CXXXVI, 1) . Et qui Jerusalem instaurat, et Babylonem destruit. Dicit quoque Cyro regi Persarum, qui primus destruxit Babylonem atque Chaldaeos: pastor meus es, sive ut Septuaginta transtulerunt, ut sapiat. Cujus differentiae causa manifesta est. Verbum enim Hebraicum Roi si per Res litteram legamus (), intelligitur pastor meus; si per Daleth (), sciens vel intelligens meus, quarum similitudo parvo apice distinguitur, ac per hoc saepe confunditur. Scriptum est in Esdrae principio, quod ad edictum Cyri regis Persarum atque Medorum, populi Israel sit laxata captivitas, et remissi in Jerusalem, 0440C qui redire voluerunt sub Zorobabel filio Slathiel, et Jesu filio Josedec sacerdote magno. Huic enim Dominus inspiravit ut suam faceret voluntatem, et illius praecepta compleret. Signanterque addidit, qui dico Jerusalem, aedificaberis, et Templo, fundaberis. Sub Cyro enim jussum est, ut aedificaretur Jerusalem et Templum, cujus tantum illo vivente jacta sunt fundamenta. Caeterum sub Dario, anno illius secundo, prophetantibus Aggaeo et Zacharia, Templum aedificari coeptum est.