Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. XLV.—Vers. 1 seqq.) Haec dicit Dominus Christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo januas: et portae non claudentur. Ego ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo: portas aereas conteram, et 0440D vectes ferreos confringam. Et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum: ut scias quia ego Dominus, qui voco nomen tuum, Deus Israel. Propter servum meum Jacob, et Israel electum meum, et vocavi te nomine tuo: assimilavi te, et non cognovisti me. Ego Dominus, et non est amplius: extra me non est Deus: accinxi te, et non cognovisti me. Ut sciant hi, qui ab ortu solis, et qui ab occidente, quoniam 532 absque me non est ((Antea addebatur Deus)). Ego Dominus, et non est alter. Formans lucem, et creans tenebras: faciens pacem, et creans malum. Ego Dominus faciens omnia haec. Scio in hoc capitulo non solum Latinorum, sed 0441A Graecorum plurimos vehementer errare, existimantium scriptum esse: Sic dicit Dominus Christo meo, Domino; ut intelligatur, juxta illud quod alibi legimus: Pluit Dominus a Domino (Genes. II) . Et: Dixit Dominus Domino meo (Ps. CIX, 1) . Neque enim κυρίῳ, quod Dominum sonat, sed Cyro dicitur, qui Hebraice appellatur Chores (), regi Persarum, qui Babylonem Chaldaeosque superavit. Et junctis Medis, agitator bigae, id est, cameli et asini, supra legitur. Iste appellatus est Christus, id est, unctus Domini, quod erat insigne apud Hebraeos regiae potestatis, ut quomodo apud nos diadema et purpura solis Imperatoribus datur: sic apud Hebraeos regnaturi perfundebantur unguento. Unde et Saul Christus Domini dicitur (I Reg. VI) . Et in Psalmis legimus: Nolite 0441B tangere Christos meos: et in Prophetis meis nolite malignari (Ps. CIV, 15) . Hujus dexteram apprehendit et tenuit, ut nullus fortitudini ejus valeret resistere. Legamus Xenophontis octo librorum Cyri majoris historiam, et prophetiam Isaiae cernemus expletam. Quae enim civitas illi non patuit? quae non regum terga subjecit? Qui muri prius inexpugnabiles, non illius obsidione subversi sunt? Unde ad ipsum Cyrum Deus apostropham facit: Dedi tibi thesauros, et absconditas opes cunctarum urbium; ut qui prius colebas idola, beneficiis unum sentires Deum, praesertim cum scias, multo antequam nascereris tuum nomen esse praedictum. Quod quidem et Josephus in undecimo Judaicae Antiquitatis volumine refert, legisse Cyrum ab Isaia de se certo vaticinatum nomine, et idcirco Judaeos 0441C quasi Dei familiares plurimum dilexisse. Haec autem, inquit, tribui tibi propter Jacob servum meum, et Israel electum meum, et vocavi te nomine tuo, sicut vocavi Abraham, Isaac, et Jacob; et multo ante praedixi, ut Isaac et Josiam: ne putareris ille esse Christus, cui assimilatus es, et in cujus typum et imaginem praecessisti. Tu autem non cognovisti me, id est, simulacra coluisti, non Deum. Accinxi te fortitudine; multarum gentium feci esse victorem, et non cognovisti auxiliatorem tuum. In quo loco satis mirari nequeo, quae stultitia sit 533 legentium; ut haec ad Christum referant, per quem mundus reconciliatus est Deo. Ego, ait, Dominus, et non est amplius extra me. Praeter sermonem quippe atque rationem virtutemque meam et sapientiam, quae in me est, nullus est alter Deus. 0441D Et haec feci, ut ab Oriente et Occidente omnis orbis agnoscat, nullum esse alium absque me Deum. Ego 0442A Dominus, et non est alter. Pater enim in Filio, et Filius in Patre. Qui loquitur in Evangelio: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) . Et in Esdrae volumine positum est, scripsisse Cyrum ad omnes gentes, nullum esse Deum, nisi solum Deum Israel. Sive ita intelligendum, quod captivorum laxatio, et Dei in populum suum clementia, cunctis gentibus Deum fecerit notiorem. Qui igitur tibi dedi fortitudinem, et solus Deus sum, ipse res inter se contrarias facio, lucem et tenebras, id est, diem et noctem: pacem et malum, hoc est, otium et bellum, per quae significat et iratum fuisse se populo suo, quando tenebras captivitatis, malaque sustinuit servitutis. Et rursum misertum, quando remissi in patriam, pacem et gaudium receperunt. Quomodo enim luci contrariae 0442B tenebrae sunt: ita paci contrarium bellum est. Unde confundatur haeresis, quae malorum arbitratur conditorem Deum. Cum hic malum non contrarium bono, sed pro afflictione ponatur et bello, secundum illud 534 quod in Evangelio scriptum est: Sufficit diei malitia sua (Matth. VI, 34) . Possumus juxta tropologiam haec et de ecclesiastico viro dicere, cui Deus dedit sermonem atque sapientiam, ut omnes sectas contrarias veritati sua disputatione subvertat. Sicut et de Stephano sancta Scriptura commemorat (Act. VI) , quod nullus potuerit resistere sapientiae ejus, et ut reges, id est, patriarchas singularum haereseωn, suae subjiciat potestati: et aperiat atque confringat, quod prius videbatur dialectica arte conclusum: et in medium proferat arcana haereticorum, 0442C superans eos atque convincens, ut Christi secreta cognoscant, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II) . Istiusmodi virum vocat Deus ex nomine suo, quia defensor est pueri ejus Jacob, et electi illius Israel. Hunc suscipit, et assimilat sermoni suo, qui cavere debet ne suum putet esse quod loquitur, sed omnia ad datoris referat gloriam; ne et ipse mereatur audire: Accinxi te, et non cognovisti me. Cum enim instructus armatura Apostoli, omnes docuerit non esse alium Deum nisi unum, qui sit Jacob et Israel Deus: confundetur Marcion, duos deos intelligens, unum bonum, et alium justum; alterum invisibilium, alterum visibilium conditorem. E quibus prior lucem faciat, secundus tenebras; ille pacem, hic malum: cum 0442D utrumque pro diversitate meritorum unus Deus idemque condiderit.