Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 14, seqq.) Haec dicit Dominus: Labor Aegypti, et negotiatio Aethiopiae, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt: post te ambulabunt, vincti manicis pergent: et te adorabunt, teque deprecabuntur: 0446C tantum in te est Deus, et non est absque te Deus. Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel, Salvator. Confusi sunt, et erubuerunt omnes: simul abierunt in confusionem fabricatores errorum. Israel salvatus est in Domino salute aeterna: non confundemini, et non erubescetis usque in saeculum saeculi. LXX: Sic dicit Dominus Sabaoth: Laboravit Aegyptus, et negotiatio Aethiopum et Sabaim: viri excelsi ad te transibunt, et tui erunt servi, et te sequentur vincti manicis, et transibunt ad te, et adorabunt te, et in te orabunt: quoniam in te Deus est, et non est Deus absque te. Tu enim Deus es, et nesciebamus: Deus Israel Salvator: confundantur et erubescant omnes adversarii ejus, et ambulent in confusione. ÷ Innovamini ad me insulae ** Israel salvatur a Domino salute aeterna: non confundentur neque erubescent 0446D usque in aeternum. Et in hoc loco qui sequuntur historiam, dicunt Aegyptum, et Aethiopes gentesque Sabaim, quae trans Aethiopiam 540 sunt, servisse Cyro, et ei gentes ultimas fuisse subjectas: atque ex mirabili intellexisse victoria, quod in eo esset Dominus, et non esset alius praeter eum qui in illo habitaret Deus. Sed hoc quod sequitur: Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel Salvator, quomodo possit Cyri personae convenire, non intelligo. Nisi 0447A forte Theodotionis utantur editione, qui transtulit, In te est fortis, et non est alius praeter eum Deus: propterea tu fortis absconditus Deus Israel Salvator. Quodcumque se verterint, non valebunt laqueos veritatis effugere. Fac enim esse in Cyro Deum, et non esse alium praeter eum qui sit in Cyro Deus, quomodo Cyri personae dici conveniet, Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel Salvator? Ergo Deus in quo est Deus, Dominus noster Jesus Christus rectius intelligitur et verius, qui in Evangelio loquitur: Ego et Pater unus sumus (Joan. X, 30) .