(Vers. 18 seqq.)
Quia haec dicit Dominus, creans coelos, ipse Deus formans terram, et faciens eam, ipse plastes ejus: non in vanum creavit
eam, ut habitetur
0448A ((Vul.
habitaretur)) formavit illam: ego Dominus, et non est alius. Non in abscondito locutus sum, in loco terrae tenebroso. Non
dixi semini Jacob: frustra quaerite me. Ego Dominus loquens justitiam, annuntians recta. Congregamini, et venite, et accedite
simul, qui salvati estis ex gentibus: nescierunt qui levant lignum sculpturae suae; et rogant Deum non salvantem. Annuntiate,
et venite, et
consiliamini simul: quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc
0447D Legerat Martian. in recto, et sub affirmandi quoque nota
praedixi illud, ipso sacro texto renuente.
praedixit illud? Numquid non ego Dominus, et non est ultra Deus absque me? Deus justus et salvans non est praeter me. Convertimini
ad me, et salvi eritis, omnes fines terrae: quia ego Deus, et non est alius. In memetipso juravi: egredietur de ore meo justitiae
verbum, et non revertetur: quia mihi curvabitur omne genu, et jurabit omnis lingua. Ergo in
0448B
Domino dicet: Meae sunt justitiae et imperium: ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei. In Domino justificabitur,
et laudabitur omne semen Israel:
LXX:
Sic dicit Dominus qui fecit coelum: iste Deus qui ostendit terram, et fecit eam, ipse
0447D Ex quodam Mediceo ms. Victor.
separavit,
0448D quam lectionem Graecus quoque διώρισεν probat.
paravit eam: non in vacuum fecit eam, sed ut habitaretur plasmavit eam. Ego sum Dominus, et non est ultra. Non in abscondito
locutus sum, neque in loco terrae tenebroso. Non dixi semini Jacob, vanum quaerite: ego sum Dominus qui loquor justitiam,
annuntio veritatem. Congregamini et venite,
0448D Verba
et consulite in Ambrosian. cod. non sunt. Et Symmachus quidem et Vulg.
accedite interpretantur.
et consulite simul qui salvamini de gentibus; non cognoverunt qui portant lignum sculpturae suae: orant deos non salvantes.
Si annuntiant,
542
appropinquent ut sciant simul, quis audita fecit haec ab initio, tunc annuntiatum est vobis.
0448C
Nonne ego Dominus Deus, et non est alius absque me: justus et salvans non est praeter me. Convertimini ad me, et salvi eritis
ab extremis terrae. Ego sum Deus, et non est alius. Per memetipsum juro: nisi egredietur de ore meo justitia: sermones mei
non avertentur, quia mihi incurvabit omne genu, et jurabit et confitebitur omnis lingua Deo dicens: Justitia, et gloria ad
eum veniet, et confundentur omnes qui separant se a Domino: justificabitur et in Deo glorificabitur omne semen filiorum Israel.
Vocatis Aegypto, et Aethiopia, et Sabaim viris excelsis, per quae monstratur salus universarum gentium barbararum, et totius
mundi ad Deum conversio, ostendit Deus justitiam suam; quod non solum Judaeorum sit Dominus, sed et gentium. Ipse enim coeli
factor et terrae aequaliter omnium
0448D Deus est, et non ob aliam causam creavit terram, nisi ut hominum esset habitaculum, qui suum adorarent et intelligerent
Creatorem, et idola universa contemnerent. Nam et in monte Sina, de excelso ejus vertice haec audientibus populis est locutus:
Non erunt tibi dii alieni absque me, nec facies tibi idolum (Exod. XX, 3, 4) . Sed melius, ut hoc dictum de Evangelica praedicatione credamus: Moyses enim in abscondita solitudine
uni tantum locutus est populo.
0449A Apostolorum autem sonus, in universum orbem exiit, et verba eorum usque ad terrae terminos pervenerunt (Psal. XVIII) .
Non dixi, inquit,
semini Jacob, frustra quaerite me. Coelorum enim illis regna promisi, et primum ad eos locutus sum:
Non veni nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. XXV, 24) . Et idcirco locutus sum justitiam et annuntiavi recta, sive veritatem, ut imaginibus Legis et caeremoniis
derelictis, sequerentur Evangelii veritatem. Sed quia illi credere noluerunt, et indignos se judicaverunt salute; propterea
dico gentibus: Congregamini de toto orbe; et venite et accedite ad me simul qui salvati estis ex gentibus. Per quod ostendit,
non statim omnes gentes esse credituras, sed paulatim et per partes. Denique corripit eos qui in errore pristino permanserunt,
0449B dicens:
Nescierunt qui levant lignum ((Al.
signum)) sculpturae suae, et rogant Deum non salvantem. Et est sensus: Non intellexerunt sermones meos, simulacrorum 543 suorum onere praegravati, et sperantes in eis, in quibus
nulla est salus. Unde Apostolis praecipitur, ut opportune, importune annuntient veritatem (II Tim. IV) , et ineant consilium
salutis gentium. Hoc autem, id est, ut congregarentur et venirent ex gentibus plurimi qui salvarentur, ab initio locutus est
Deus, et cunctorum Prophetarum ora cecinerunt, qui sermone Domini loquebantur, praeter quem nullus est alius. Filius enim
non absque eo, sed in eo Deus est. Pulchreque jungit:
Deus justus, nequaquam unius gentis, sed universi mundi, cui loquitur:
Convertimini ad me, et salvi eritis,
0449C
omnes fines terrae; impleto illo quod Pater Filio repromisit:
Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8) . Juratque per semetipsum, quoniam
0449D Unus Ambrosian.:
sententia oris mei de verbo, quod semel protuli, etc.
sententia oris sui, et verbum quod protulit semel super salute gentium, nequaquam irritum fiat; sed repromissio ejus opere
compleatur, dicentis supra:
Convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines terrae. Jurat autem secundum Apostolum (Hebr. VI) , ut per duas res immobiles, in quibus impossibile est mentiri Deum, firmam consolationem
habeamus; sed et hoc jurat, quod idolis derelictis, omne genu ei flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis
per illum juret lingua mortalium (Philipp. II) . In quo perspicue significatur populus christianus. Moris est enim ecclesiastici
Christo genu flectere: quod Judaei,
0449D mentis superbiam demonstrantes, omnino non faciunt. Sed et omnis lingua cunctarum gentium barbararum, non in synagogis,
sed in Christi Ecclesiis confitetur Deum. Omnis autem lingua Christum confitens, in Domino loquetur, et dicet:
Meae sunt justitiae, et meum est imperium, non populi Judaeorum. Ad eum cunctae gentes venient, et confundentur
0450A qui prius illius Evangelio repugnabant; et justificabitur atque laudabitur omne semen Israel, quorum praedicatio et sementis
fertilissima in toto orbe uberrimos attulit fructus. Sive juxta Septuaginta omnis lingua jurans et confitens Deum, dicet quod
justitia et gloria totius orbis ad eum veniat, et confundantur Judaei, qui se ab eo separant. 544 Hi autem qui de stirpe
filiorum Israel orti sunt, et qui de Apostolorum semine pullulaverunt, et crediderunt in Christo, habeant justitiam et gloriam
sempiternam.