Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. XLVI.—Vers. 1, 2.) Confractus est Bel, contritus est Nabo: facta sunt simulacra eorum bestiis et jumentis, onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem. Contabuerunt, et contrita sunt simul: non 0450B potuerunt salvare portantem, et anima eorum in captivitatem ibit. LXX: Cecidit Bel, contritus est Dagon: facta sunt sculptilia eorum in bestias et jumenta, portatis ea colligata quasi onus laboranti, et deficienti, et esurienti, nec praevalenti simul, qui non poterunt salvare de bello: ipsi autem captivi ducti sunt. Post vocationem gentium, et electionem credentium ex Israel, idola corruisse testatur. Cecidit, cecidit, sive confractus est Bel: quem Graeci Belum, Latini Saturnum vocant. Cujus tanta fuit apud veteres religio, ut ei non solum humanas hostias captivorum ignobiliumque mortalium, sed et suos liberos immolarent. Nabo autem et ipsum idolum est, quod interpretatur prophetia et divinatio, quam post Evangelii veritatem in toto orbe conticuisse significat. 0450C Sive, juxta LXX, Dagon, qui tamen in Hebraico non habetur. Et est idolum Ascalonis, Gazae, et reliquarum urbium Philisthiim. Et a speciali transit ad generale: Facta sunt simulacra eorum bestiis et jumentis. Non quo simulacra gentilium in praedam bestiarum et jumentorum exposita sint: sed quo religio nationum, simulacra sint bestiarum, et brutorum animantium, quae maxime in Aegypto divino cultui consecrata sunt. De quibus Virgilius (Aeneid. VIII, 698) :
Omnigenumque deum monstra, et latrator Anubis.
Nam et pleraque oppida eorum ex bestiis et jumentis habent nomina, κυνῶν a cane, λέων a leone: θμοῦἳς lingua Aegyptia ab hirco, λύκων a lupo, ut taceam 0450D de formidoloso et horribili cepe, et crepitu ventris inflati, quae Pelusiaca religio est. Haec, inquit, simulacra quae non possunt salvare portantes, nihil sunt aliud nisi onera sacerdotum, 545 deprimentia eos usque ad lassitudinem. Quae cum captivitas venerit, pro pretio metallorum, de quibus facta sunt, ducuntur prima captiva, et animam suam sive portantium, liberare non possunt. Non quo muta simulacra 0451A habeant animam et aliquem sensum doloris, quae insensibilia sunt; sed quo καταχρηστικῶς vocetur anima, et membra earum rerum quae absque sensu et membris sunt. Alioquin et in Proverbiis legitur: In manu linguae, mors et vita. Vel hoc dicendum, quod gravissimum onus in gentibus, error fuerit idololatriae, quae cultores suos deprimebat ad terram, et salvare non poterat, animasque eorum faciebat diabolo et daemonibus esse captivas.