Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 1, 3 seqq.) Audite me, domus Jacob, et omne residuum domus Israel, qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva. Usque ad senectam ego ipse, et usque ad canos ego portabo: ego feci, et ego feram: ego portabo, et salvabo. Cui assimilastis me, et adaequastis et comparastis me, et fecistis similem? Qui confertis aurum de sacculo, et argentum statera 0451B ponderatis, conducentes aurificem, ut faciat Deum: et procidunt et adorant. Portant illum in humeris, gestantes et ponentes in loco suo, et stabit, ac de loco suo non movebitur. Sed cum clamaverint ad eum, non audiet: de tribulatione non salvabit eos. LXX: Audite me, domus Jacob, et omnes reliquiae Israel qui portamini de utero, et erudimini a parvulo usque ad senectutem. Ego sum, et donec senescatis ego sum: ego sustineo vos: ego feci, et ego portabo: ego suscipiam, et salvos vos faciam. Cui assimilastis me? Videte, excogitate qui erratis et confertis aurum de sacculo, et argentum in statera appenditis, et conducitis aurificem: fecerunt opera manuum, et incurvati adoraverunt: portant illud in humeris, et vadunt. Si autem posuerint 0451C illud in loco suo, manet, et non movebitur: et qui clamaverit ad illud, non audiet, et de malis non liberabit eum. Nequaquam eum appellat Jacob, nec Israel, quod et ipsum absque conjunctione servi et pueri et electi in sugillationem populi dici supra exposuimus: sed multo vilius, domus Jacob, et reliquias Israel, ob propinquitatem carnis et sanguinis, et quasi faeces reliquiarum Israel. Docetque eos instar puerorum atque lactentium, ita a Deo, quasi matris utero, et vulva praegnantis, ex Aegypto esse portatos. Non quo ineffabilis 546 Dei incomprehensibilisque majestas, aut uterum habeat, aut vulvam, pedesque, et manus, et caetera corporis membra; sed quo nos affectum Dei per nostra verba discamus. Alioquin et in centesimo nono psalmo ex persona 0451D Dei hoc idem canitur. In eo enim loco ubi Septuaginta transtulerunt, ex utero ante luciferum genui te, in Hebraeo scriptum habet, Merehem quod interpretatur, de vulva. In praesentiarum vero non solum de utero, et de vulva scriptum est, hoc est, Mebeten et Merehem sed Menni quae praepositio significat ex meo utero, sive ex mea vulva. Et est sensus: Qui vos genui ab infantia, et meo utero vulvaque gestavi, ipse usque ad senectutem protegam, non meam, sed vestram, ut eos doceat divina misericordia esse salvandos. Creator enim omnium parcit creaturae suae, et pastor bonus 0452A ponit animam suam pro ovibus suis (Joan. X) . Qui autem mercenarius est, cujus non sunt oves, cum viderit lupum, fugit. Quia igitur feci et genui liberos, ego feram et ipse portabo. Juxta Septuaginta qui dixerunt: Qui portamini ex utero, et erudimini ab infantia usque ad senectutem, hoc significat, quod frustra legem Dei die ac nocte meditentur, non habentes notitiam Dei, sed hominum ac bestiarum simulacra venerantes: intantum ut correptione indigeant prophetali, per quam loquitur ad eos Deus: Cui assimilastis me, et adaequastis? et reliqua: quod aurum argentumque contulerint, et conducto statuario fecerint idola, et adoraverint opera manuum suarum, quae portentur humeris, et confixa atque stabilita se non valeant commovere, nec prodesse 0452B his a quibus coluntur. Manifesta transcurrimus, ut Christi misericordia clausa reseremus.