Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 8 seqq.) Mementote istud, et fundamini, et redite, praevaricatores, ad cor. Recordamini prioris saeculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra Deus, nec est similis mei. Annuntians ab exordio novissima, et ab initio quae necdum facta sunt, dicens: consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Vocans ab Oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis meae; et locutus sum, et adducam illud, creavi et faciam illud. LXX: Mementote horum, et ingemiscite: agite poenitentiam qui erratis. Revertimini corde, et mementote priorum a saeculo: quoniam ego sum Deus, et non est 547 ultra praeter me. Qui annuntio prius novissima antequam fiant et compleantur, et dixi, omnis 0452C voluntas mea stabit, et cuncta quae cogitavi facium. Qui voco ab Oriente avem, et de terra longinqua, de quibus cogitavi: locutus sum, et adduxi: creavi et feci. Quia vos ipse genui, ipse portavi, et ab infantia usque ad senectutem, non vestro merito, sed mea pietate salvamini: deserite idola quae fecistis, et ad unius Dei cultum revertimini. Agite poenitentiam, ingemiscite pro errore qui vos tenuit; immo fundamini, ne rursum subitus idololatriae vos turbo subvertat: et redite ad cor, id est, ad mentem vestram, qui simulacra venerantes velut furiosi in ligna impingebatis et lapides. Ab initio considerate mundi, quod praeter me nullus sit Deus, nec alius potuerit scire ventura, nisi ego qui per Prophetas nuntio quae facturus sum: ut cum praedicta complevero, divinatione 0452D probem divinitatem. Ego enim mysterium quod retro cunctis generationibus fuerat ignoratum, immo consilium meum staturum esse nunc dico; ut cum illud videritis effectum, nullum sciatis Deum, nisi eum qui haec futura cognovit, immo praecepit fieri. Ego sum qui ab Oriente voco avem, ut putant Hebraei, Cyrum regem Persarum, sive Darium Medorum principem; et de terra longinqua virum voluntatis meae, qui expleat omnem voluntatem meam contra Babylonem atque Chaldaeos. Sive ut nos verum esse convincimus, Dominum Salvatorem, de quo et Balaam vaticinatur: Orietur stella ex Jacob, 0453A et homo ex Israel (Num. XXIV, 17) , cujus nomen est Oriens (Zach. VI) , quem adoraverunt Magi de Oriente venientes. Hic enim loquitur in Psalmis: Deus, ut faciam voluntatem tuam volui (Psal. XXXIX, 9) , de quo locutus est Pater: et sponsionem suam opere comprobavit. LXX, pro eo quod nos de Hebraeo expressimus, virum voluntatis meae, posuerunt, de quibus cogitavi. Ergo juxta eos vocatas de Oriente aves, Angelorum possumus intelligere ministeria, quae ad imperium Domini in toto orbe discurrunt; qui sunt administratorii spiritus, et mittuntur ob salutem credentium. De quibus et in psalmo canitur: Qui facis Angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem (Ps. CIII, 4) .