Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 3, 4 seqq.) Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea: repente operatus sum, et venerunt. Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua aenea. Praedixi tibi ex tunc: antequam venirent, indicavi tibi, ne forte diceres: idola mea fecerunt haec, et sculptilia mea, conflatilia 0459B mandaverunt ista. Quae audisti, vide omnia: vos autem non annuntiastis. Audita feci tibi nova ex tunc: et conservata quae nescis: modo creata sunt, et non ex tunc: et ante diem, et non audisti ea, ne forte dicas: ecce cognovi ea. Neque audisti, neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua: scio enim, quia praevaricans praevaricaberis, et transgressorem ex ventre vocavi te. Propter nomen meum longe faciam furorem meum: et laude mea infrenabo te, ne intereas. Ecce excoxi te, sed non quasi argentum: elegi te in camino paupertatis. Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer: et gloriam meam alteri non dabo. LXX: Priora adhuc annuntiavi: et de ore meo egressa sunt: et auditum factum est: subito feci, et venerunt, scio quia durus es: et nervus 0459C ferreus collum tuum, et frons tua aenea: et annuntiavi tibi olim antequam venirent super te. Auditum tibi feci: ne forte diceres, quia idola mihi fecerunt, sculptilia et conflatilia mandaverunt mihi. Audistis omnia, et vos non cognovistis: sed audita tibi feci nova ea nunc quae futura sunt. Et non dixisti, nunc fiunt, et non olim: et non in prioribus diebus. Ne dicas etiam novi ea: neque nosti, neque scis, neque a principio aperui aures tuas. Scio enim quoniam praevaricans praevaricaberis: et iniquus adhuc ex utero vocaberis. Propter nomen meum ostendam tibi furorem meum: et gloriosa mea inferam super te, ut non te interficiam. Ecce vendidi te non propter argentum: erui autem te de fornace paupertatis: 556 propter me faciam, quia nomen meum polluitur: et gloriam meam 0459D alteri non dabo. Praedico tibi Babylonios a Medis Persisque superandos, et repente faciam quod minatus sum, ne cum venerint quae praedicta sunt, vel deorum nutu quos colis, vel fortuito ea existimes accidisse. Nec jacto scientiam futurorum, sed ob incredulitatem tuam loquor, cujus cor incredulum et cervicem ferream, ac frontem aeneam ab initio esse cognovi. Ecce audisti omnia quae ventura sunt, et tamen celas silentio veritatem. Nec narro praeterita quibus saepe mea potentia comprobata est, quomodo eduxerim populum de Aegypto, Aegyptios in mari 0460A submerserim Rubro, terram repromissionis tradiderim, gentes vobis varias subjugarim. Sed nova quae contra Babylonem facturus sum, nuntio, ut impudens oris tui mendacium confutetur, qui te asseris scire quae nescis. Ab initio enim meorum praevaricator es mandatorum; et de ventre transgressorem vocavit te Deus, quando de Aegypto liberatus, quasi meo ventre conceptus es, et educatus, et eruditus. Caput bovis Aegypti desiderasti, dicens: Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti. Non igitur tuo merito, sed mea misericordia furorem meum distuli, ne penitus interires, et ob laudem nominis mei infrenabo te, ut me quasi jumentum et in frenis equus sequaris invitus. Ecce excoxi te, id est, probavi, quomodo conflatur argentum. Sive 0460B non in divitiis, sed in fornace paupertatis probare te volui. Ex quo ostenditur et divitiis et paupertate plerosque tentari, si aut illis male abutantur, aut penuriam nequaquam virtute sustineant. Propter me ergo faciam, ne blasphemetur nomen meum in gentibus, et putent vos non mea ira, sed idolorum suorum auxilio esse superatos. Quodque infert, gloriam meam alteri non dabo, hoc significat, ne idola putentur oppressisse populum Dei. Vel certe cum dicit, alteri non dabo, ostendit se alteri jam dedisse, alteri enim ad distinctionem prioris dicitur. Plerique nostrorum, ut juxta LXX Interpretes pauca perstringam, de Christi adventu autumant prophetari, quod repente veniat insperatus, et durissimo populo sui demonstret praesentiam; cui 557 numquam Deus 0460C aures aperuerit, quia incrassatum fuerit cor ejus, et auribus suis graviter audierit. Statimque ut Dominus de utero virginali profusus est, transgressor et iniquus sit appellatus, quaerens eum interficere. Quodque jungit: Propter nomen meum ostendam tibi furorem meum, et gloriosa ((Al. gloriam)) mea inducam super te, sensu abutitur Apostoli, sive apostolus Paulus (Rom. I) de hoc loco sumit testimonium, ut reveletur ira Dei ad terrendos eos qui peccant, et postea conversis gloria praebeatur: Ecce, ait, vendidi te non in pecunia, sed vendidi in peccatis tuis, et erui te de fornace paupertatis. Propter quod et Salomon (Prov. III) divitias et paupertatem habere non vult, sed tantum necessaria postulat, ne aut illis elevetur cor ejus in superbiam, aut in ista compellatur facere 0460D quod non vult, et Deum pressus inopia blasphemare. Unde et Apostolus: Habentes, inquit, victum et vestimentum, his contenti simus (I Tim. VI, 8) .