Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 20, 21, 22.) Egredimini de Babylone, fugite a Chaldaeis: in voce exsultationis annuntiate, auditum facite hoc, afferte illud usque ad extremum terrae, et 0462D dicite: Redemit Dominus 560 servum suum Jacob. Non sitierunt in deserto cum educeret eos; aquam de petra produxit eis, et scidit petram, et fluxerunt aquae. Non est pax impiis, dicit Dominus. Qui supra in eo loco, ubi scriptum est: Ego ego locutus sum, et vocavi eam: adduxi eum, et directa est via ejus, super Cyro Darioque intelligunt, etiam haec ad illius referunt tempora; quando egressus est populus de Babylone, et fugit de Chaldaeis; et redemptus est a Domino Deo suo. Hoc quoque quod dicitur: Non sitierunt in deserto cum educeret eos, aquam de petra produxit eis; et scidit petram, et fluxerunt aquae: licet secundum 0463A historiam expletum docere non valeant; neque enim sub Zorobabel et Ezra venerunt per desertum, et scissa petra praebuit eis aquas, quod de Aegypto exeuntibus accidisse narratur: tamen hyperbolice in similitudinem prioris felicitatis impleta testantur, quando per desertum nationum venerunt in Judaeam, et de captivitate sunt liberati. Et ut sciamus, inquiunt, non esse de Christo, sed de Cyro prophetatum, jungitur: Non est pax impiis, dicit Dominus: et esse sensum, Perfecta felicitas non erit nisi sub Christo, quod in ultimo tempore reservatur. Porro qui et verius et rectius haec referunt ad Salvatoris adventum (Inf. ad cap. LXI, 1) , de quo dicitur: Annuntiare pauperibus misit me, praedicare captivis remissionem (Luc. IV, 18, 19) , cohortationem esse 0463B intelligunt eorum qui Evangelium annuntiant ipsius Domini Salvatoris, ut egrediamur de Babylone, id est, confusione istius mundi; et fugiamus Chaldaeos, de quibus crebro dictum est: Redemit enim Dominus servum suum Jacob pretiosissimo sanguine suo, et adduxit per desertum saeculi, et aquam scidit de petra. Super qua et Apostolus loquitur: Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4) . Scinditur autem sermo divinus, et in multas partes dividitur, ut quem totum suscipere non possumus, sumamus in partibus. Ac ne putaretur ista praedicatio dici omni semini Jacob, et non his tantum qui per Apostolos credituri sunt, infertur et jungitur: Non est pax impiis, dicit Dominus: illis videlicet qui in errore pristino permanserunt; qui non meruerunt bibere de petra. Cujus ut 0463C nove loquar, latus lancea 561 vulneratum, aquis fluxit et sanguine (Joan. I) , baptismum nobis et martyrium dedicans.