(Cap. XLIX.—Vers. 1 seqq.)
Audite, insulae, et attendite populi de longe: Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meae recordatus est nominis mei.
Et posuit os meum quasi gladium acutum: in umbra manus suae protexit me. Et posuit me sicut sagittam electam: in pharetra
sua abscondit me; et dixit mihi: Servus meus es tu, Israel, quia in te gloriabor
((Al.
glorificabor)). Et ego dixi: In vacuum laboravi, sine
causa et vane fortitudinem meam consumpsi: ergo judicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo. LXX:
Audite me, insulae, et attendite gentes. Post multum tempus stabit, dicit Dominus. De ventre vocavit
0463D
me, et ex utero matris meae vocavit nomen meum. Et posuit os meum quasi gladium acutum, et sub protectione manus suae abscondit
me. Posuit me quasi sagittam electam, et in pharetra sua abscondit me. Et dixit mihi: Servus meus es tu, Israel: et in te
0464D Antea erat,
gloriabor. Verum mss. juxta Graecum ἐνδοξασθήσομαι tum hic, cum in superiori quoque versione praeferunt
glorificabor, quemadmodum et ex subnexa expositione Hieronymum legisse colligitur.
glorificabor. Et ego dixi sine causa laboravi, in vanum, et in nihili dedi fortitudinem meam. Propterea judicium meum apud
Dominum, et labor meus coram Deo meo.
Scio et haec et inferiora quae dicturi sumus, ad unius capituli scientiam seu intelligentiam pertinere, et
0464A omnia ex persona Christi debere accipi. Sed nolui simul omnia proponendo, lectoris onerare sensum; et quod per partes facilius
dici potest, magnitudine sui confundere. Unde et utramque editionem posui: ut quod in altera videtur obscurum, alterius lectione
reseretur. Post vocationem ergo reliquiarum Israel, et abjectionem in incredulitate populi permanentis, de quibus dixerat:
Non est pax impiis, dicit Dominus (Isai. XLVIII, 22) , transit ad Ecclesias de gentibus congregatas, et eis sub insularum nomine loquitur. Quae ita persecutorum
insidiis, quasi maris fluctibus patent, et ex omni parte saeviente naufragio, tunduntur potius quam moventur. Ac ne quis putet
violentam esse expositionem nostram, et non ad gentes pertinere quod dicitur, sed ad Synagogas populi
0464B Judaeorum, sequitur:
Et attendite populi, sive
gentes de longe, hoc est ab extremis finibus terrae. Vel ut Septuaginta transtulerunt,
post tempus multum stabit, hoc est, non hoc tempore quo dicuntur; sed post multa fient tempora.
Dominus, inquit, 562
ab utero vocavit me, et de ventre matris meae recordatus est nominis mei. Quod nunc interim audientibus videtur obscurum, postea autem cunctis gentibus notum fiet, quando Gabriel Joseph de partu
dixerit virginali:
Et vocabis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum (Matth. I, 21) : Posuit quoque os ejus quasi gladium acutum, ut spiritu oris sui interficiat impium. De quo gladio et ipse
in Evangelio loquitur:
Non veni pacem
mittere super terram, sed gladium, malos a bonis separans:
Veni
0464C
enim dividere hominem contra patrem suum, et filiam contra matrem suam, et nurum contra socrum suum (Matth. X, 34, 35) . Et
in umbra, inquit,
manus suae protexit me, ut carnis vilitas, divinitatis potentia tegeretur, Angelo ad Virginem nuntiante:
Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35) .
Posuit, inquit,
me sicut sagittam electam, in pharetra sua abscondit me. Quando dicit, sagittam electam, ostendit Deum habere sagittas plurimas, sed non electas: quae sagittae Prophetae sunt et
Apostoli, qui in toto orbe discurrunt. De quibus et in alio loco canitur:
Sagittae tuae acutae, potentissime; populi sub te cadent (Ps. XLIV, 6) ; et iterum:
Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis (Psal. CXIX, 41) . Christus autem de multis
0464D sagittis et filiis plurimis, una sagitta electa, et Filius Unigenitus est: quam in pharetra sua abscondit, id est, in humano
corpore, ut habitaret in eo plenitudo divinitatis corporaliter. Raraque est credentium fides: cui et supra (Cap. XLV, 15)
dicitur:
Tu es Deus absconditus, et nesciebamus. Qua sagitta et sponsa vulnus accipiens loquitur in Cantico Canticorum:
Vulnerata charitate ego sum. Et dixit mihi: Servus meus es tu, Israel: quia in te glorificabor (Cant. IV, 9) . Servus, quia cum in forma Dei esset,
0465A formam servi est dignatus assumere (Philipp. II) , et Israel, quia natus est de semine Judaeorum. Quodque de nullo alio
servorum intelligi potest, jungitur:
Quia in te gloriabor ((Al.
glorificabor)). Dicit enim et ipse in Evangelio,
Pater, glorifica nomen tuum (Joan. XII, 28) . Qui in psalmo loquitur ad Filium:
Exurge, gloria mea, et exurge, psalterium et cithara (Ps. LVI, 9) , id est, omnium virtutum chorus. Dicente autem mihi Patre ista quae retuli, ego respondi ei: Quomodo in me
glorificatus es, Pater, quia in vacuum laboravi, et magnam partem populi Judaeorum 563 ad te revocare non potui? Haec autem
universa dicuntur, ut liberum hominis
0465D In Ambrosianis,
monstretur arbitrium: veteres editi,
monstraretur.
monstraret arbitrium. Dei enim vocare est, et nostrum credere: nec statim si nos non credimus,
0465D Active
Impossibilis hoc loco pro
impotens sumitur, non passiva significatione. Quomodo vero Deus et possit facere omnia, et tamen
potentiam suam nostro arbitrio derelinquat, consentiens Hieronymo Augustinus explicat lib.
de Spiritu et Lit. c. 33, n. 58, cum scribit
velle Deum omnes homines salvos fieri, non sic tamen ut eis adimat liberum arbitrium. Et Infideles . . . contra voluntatem
Dei facere cum ejus Evangelio non credunt, experturi in suppliciis potestatem ejus, cujus in donis misericordiam contempserunt.
Hinc arguas omnipotentem Gratiae operationem illam ab Hieronymo non probari, qualem ultimis hisce temporibus Quesnellius
sibi fingit, quae cogat voluntatem ad opus bonum ad quod faciendum dat posse: et quae omnipotentia, ut vult ille, ita est
de Gratiae cujuscumque essentia, ut nulla esse Gratia possit quin efficax sit. Non itaque omnipotentiam Dei Hieronymus negat,
neque ἁπλῶς, neque respectu habito
0466D ad cor hominis, si velit.
impossibilis Deus
0465B est; sed potentiam suam nostro arbitrio derelinquit ut justi voluntas praemium consequatur. Quia ergo noluerunt per me in
te credere, judicium meum apud te est, quod omnia fecerim quae eis facere debui, dicens in Evangelio:
Ego te glorificavi super terram, opere completo quod dedisti mihi ut facerem (Joan. XVII, 4) ; et iterum:
Manifestavi nomen tuum hominibus. Et opus meum sive labor et dolor meus (hoc enim significat πόνος) in conspectu tuo est. Flevit enim et in Evangelio Jerusalem
(Luc. XIX) , et in psalmo ob incredulorum multitudinem, quodammodo frustra passum se esse dicit:
Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem (Ps. XXIX, 10) ? Et juxta Hebraicum pendens in cruce loquitur:
Longe a salute mea, verba
0466D
Verba lamentationum mearum. In Psalterio suo Hebraico, sive ex Hebraica veritate converso legit hoc modo,
longe a salute mea verba rugitus mei. Quae verba eumdem sensum retinent. Martian. —Pseudohieron. in hunc Psalmi locum:
Longe a salute mea verba delictorum meorum. Aquila hunc locum sic interpretatus est, Longe a salute mea verba gemitus mei.
Symmachus, verba gemituum meorum. Quinta et sexta Editio: verba clamoris mei.
Et sane haud occurrit in Latinis codicibus, qui legerit
lamentationes.
lamentationum mearum (Ps. XXI, 1) .
0465C (Vers. 5, 6 seqq.)
Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum, et Israel non congregabitur: et glorificatus
sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea. Et dixit: parum est, ut sis mihi servus ad suscitandas tribus
Jacob, et faeces Israel convertendas. Dedi
((Vulg.
Ecce dedi)) te in lucem gentium; ut sis salus mea usque ad extremum terrae. LXX:
Et nunc sic dicit Dominus qui formavit me ex utero servum sibi, ut congregarem Jacob ad eum et Israel: congregabor et glorificabor
coram Domino et Deus meus erit fortitudo mea. Et dixit mihi: Magnum tibi est ut voceris puer meus, et suscites tribus Jacob,
et dispersionem
0466A
Israel convertas. Ecce posui in testamentum generis, in lucem gentium, ut sis salus usque ad extremum terrae. Dicente me,
In vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi: quia Judaei credere noluerunt, et judicium meum cum 564 Domino est; et opus meum, quod, illo
0466D Ambrosiani codd.,
quod illo jubente complevi cum Domino meo; et respondit, etc.
juvante, implevi, cum Domino: respondit mihi Dominus, qui me formavit ex utero servum sibi. Ex quo ostendit eum appellari
servum, qui sit formatus ex utero. Qui et in psalmo dicit:
De ventre matris meae Deus meus es tu (Ps. XI, 10) . Quid ergo Dominus dicit ei? Ut reduceret Jacob ad eum qui aberraverat, qui, deserto Creatore, idolis serviebat.
Unde et ipse loquitur ad discipulos:
In viam gentium ne ieritis, et in civitates Samaritanorum ne intretis;
0466B
sed ite magis ad oves perditas domus Israel (Matth. X, 5) ; et in alio loco:
Non veni nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. XV, 24) . Haec igitur voluntas Patris fuit, ut pessimi vinitores missum susciperent Filium, et fructus vineae redderent,
qui interfecerunt eum dicentes.
Venite, occidamus illum, et nostra erit haereditas (Matth. XXI, 38) ; et hoc est quod nunc dicit:
Et Israel non congregabitur, id est non revertetur ad Dominum. Satisque miror quomodo vulgata editio, fortissimum contra Judaeorum perfidiam testimonium
alia interpretatione subverterit, dicens:
Congregabor et glorificabor coram Domino: cum Theodotio et Symmachus nostrae interpretationi congruant. De Aquila autem non miror, quod homo eruditissimus linguae
Hebraicae,
0466C et verbum de verbo exprimens, in hoc loco aut simularit imperitiam, aut Pharisaeorum perversa expositione deceptus sit,
qui interpretari voluit,
et Israel ei congregabitur, hoc est, Deo. Cum verbum Hebraicum Lo, in hoc loco non scribatur per Lamed et Vav (): quod si esset, significaret,
ei vel
illi: sed per Lamed et Aleph ()
0466D Et vero in hodiernis quoque Hebraeis exemplaribus ,
non scribitur circillo superimposito et ad marg. ,
lege ei. Sicque olim Chaldaeus paraphrastes legit. Neque adeo putandus est Aquila lectionem temere in Christianorum odium immutasse.
quod proprie,
non sonat. Quia igitur non est reductus Jacob ad Deum, nec Israel congregatus: propterea Filius loquitur illis non credentibus:
glorificatus sum in oculis Domini. In me enim omnis mundus credidit:
et Deus meus factus est 565
fortitudo mea, qui et consolatus est me tristem super abjectione populi
0467A mei; et dixit mihi:
Parum est si servias mihi ad suscitandas tribus Jacob, quae suo vitio corruerunt; et ad faeces, sive reliquias Israel convertendas. Hoc enim verbum Hebraicum Nesure () sonat. Pro
illis enim dedi te in lucem omnium gentium, ut illumines universum mundum, et salutem meam, per quam omnes salvi fiunt, usque
ad extrema terrae facias pervenire. Illud autem quod in Septuaginta legitur,
congregabor, et glorificabor coram Domino, sic intelligi potest, ut congregatus sit Dominus cum credentibus. Quodque sequitur:
Dixit mihi: Magnum tibi est ut voceris puer meus, magnum referamus ad hominem et ad puerum, qui comparatione Dei parvus est.