Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
0468A (Vers. 8 seqq.) Haec dicit Dominus: In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui. Et servavi te, et dedi te in foedus populi, ut suscitares terram, et possideres haereditates dissipatas: ut diceres his qui vincti sunt: Exite; et his qui in tenebris: Revelamini. In viis ((Vulg. super vias)) pascentur, et in omnibus planis pascua eorum. Non esurient, neque sitient, et non percutiet eos aestus et sol: quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos. Et ponam omnes montes meos in viam, et semitae meae exaltabuntur. Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab Aquilone et mari, et isti de terra Australi. Laudate, coeli, et exsulta, terra: jubilate, montes, laudem, quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur. LXX: Sic dicit Dominus: Tempore 0468B opportuno exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui. Et plasmavi te, et dedi te in testamentum gentium, ut constitueres terram, et possideres haereditates desertas. Diceresque his qui in vinculis sunt, Exite, et qui in tenebris, Revelamini: in omnibus viis pascentur, et in omnibus semitis pascua eorum. Non esurient, neque sitient, neque percutiet eos aestus neque sol; sed qui miseretur eorum, consolabitur eos, et per fontes aquarum ducet illos. Ponamque omnem montem in viam, et omnem semitam in pascua eis. Ecce isti de longe venient, isti ab Aquilone et mari: alii autem de terra Persarum. Laetamini, coeli, et exsuliet terra, erumpant montes laetitiam: quia misertus est Deus populi sui: et humiles populi sui consolatus est. Hoc testimonio Apostolus Paulus in secunda 567 Epistola ad 0468C Corinthios usus est, dicens: Tempore opportuno exaudivi te: et in die salutis auxiliatus sum tui. Ecce nunc tempus acceptabile, etc. (I Cor. VI, 2) . Si ergo vas electionis ad primi adventus refert intelligentiam quae dicuntur, et nos sequamur expositionis ejus vestigia, et instar parvulorum, super adumbratas lineas praeceptoris, litteras imprimamus. Tempus placitum et opportunum, et dies salutis, passio Salvatoris est et resurrectio, quando orabat in cruce: Deus Deus meus, quare me dereliquisti (Matth. XXVII, 46) ? Et servavit eum, sive plasmavit, morte superata, deditque in foedus populi Judaeorum, his videlicet, qui ex illis credere voluerunt: ut suscitaret terram, quae in idololatriae jacebat erroribus, et possideret haereditates dissipatas, sive desertas, quae 0468D habitatorem non habebat Deum, et diceret his qui erant in vinculis, exite, qui peccatorum vinculis stringebantur, quia funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. V) ; et qui erant in tenebris, revelamini. Qui sedebant in tenebris, et in umbra mortis, et lucem videre non poterant. Qui postquam conversi fuerint, et clarum Christi lumen aspexerint, pascentur in viis et in semitis sanctarum Scripturarum, et dicent: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit: super 0469A aquas refectionis educavit me (Ps. XXII, 2) . Qui autem in istius modi viis atque semitis pastus fuerit et nutritus, nec esuriet, nec sitiet, neque calorem sentiet solis: et implebitur de illo quod scriptum est: Per diem sol non uret te, neque luna per noctem (Ps. CXX, 6) . Ut nec adversa nec prospera hujus saeculi sentiat. Siquidem misericors et miserator Dominus, ipse consolabitur et reget eos, et deducet ad fontes aquarum. Sive potabit illos ad fontes, de quibus scriptum est: Benedicite Domino de fontibus Israel (Ps. LXVII, 27) . Et in alio loco: Haurite aquas de fontibus Salvatoris (Isa. XII, 3) . Hi fontes in veteri Testamento, et novo sunt. Omniaque offendicula quae credentium poterant impedire gressus, Dominus eis vertet in planum, et excelsa humiliabit, atque humilia 0469B sublimabit, ut iter planum habeant atque campestre. Qui sint autem isti quibus praeparetur via, ponit manifestius: Ecce isti de longe venient: et ecce illi ab Aquilone 568 et mari, et isti de terra Australi. Quatuor plagas orbis ostendens, Orientem et Septentrionem, Occidentem et Meridiem, pro Oriente, longe posuit: pro Australi plaga, in Hebraeo legitur Sinim () quod LXX Persarum intepretati sunt. Caeteri ita ut in Hebraeo legitur expresserunt sinim, quod nos interpretati sumus ab Australi ((Al. Austro)): illud suspicantes quod mons Sinai in Australi parte positus sit, juxta Abacuc Prophetam: Deus ab Austro veniet: et sanctus de monte Pharan umbroso et condenso (Abac. III) . Si autem sinim, ut LXX transtulerunt, Persas intelligimus, qui ad Orientem siti 0469C sunt, illud quod supra dicitur: Ecce isti de longe venient, ad Austrum referre poterimus. Praecipiturque coelis et terrae, vel his virtutibus quae in coelo morantur et terra, vel Angelis et hominibus, ut Dei concinant laudes. Et qui in excelso virtutum positi sunt, mentis laetitiam jubilo et exsultatione testentur. Quia consolatus est Dominus populum suum, eos qui ex Judaeis credere voluerunt. Et pauperum humiliumque suorum misertus est: sive omnis populi sui, qui de Oriente et Occidente, Aquilone et Austro ad eum vocatus est, non habens Legem nec Prophetas, nec divitias spirituales: sed desertus, pauper et humilis, cunctis daemonibus subjacebat.