(Vers. 14 seqq.)
Et dixit Sion: Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei. Numquid oblivisci
0469D
potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego ((Vulg. addit
tamen)) non obliviscar tui. Ecce in manibus meis descripsi te: muri tui coram oculis meis semper. Venerunt structores tui:
0469D Vulg.,
destruentes te et dissipantes, a te exibunt.
et qui te destruxerant et dissipaverant, exibunt a te. Leva in circuitu oculos tuos, et vide, omnes isti congregati sunt,
venerunt tibi. Vivo ego, dicit Dominus: quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa,
quia deserta tua et solitudines tuae, et terra ruinae tuae nunc
0470A
angusta erunt prae
habitatoribus, et longe fugabuntur qui absorbebant te. Adhuc dicent in auribus tuis, filii ((Al.
filiis)) sterilitatis tuae: Angustus est mihi locus, fac spatium mihi, ut habitem. Et dices in corde tuo: Quis genuit mihi
istos? Ego sterilis et non pariens, transmigrata et captiva: et istos quis enutrivit? Ego destituta et sola: et
569
isti ubi
0469D Vulg.
hic non habet, sed Hebraeum quod
0470D est
ubi, si ut duo verba legas
e, pho , et utrumque significat.
hic erant? LXX:
Dixit autem Sion: Dereliquit me Dominus, et Deus oblitus est mei. Numquid obliviscetur mulier parvuli sui, ut non misereatur
partus uteri sui? Sin autem et horum oblita fuerit mulier: sed ego non obliviscar tui, dicit Dominus. Ecce super manus meas
depinxi muros tuos: et coram me es semper. Citoque aedificaberis, a quibus destructa fueras: et qui te dissipaverant, egredientur
ex te. Leva in
0470B
circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt ad te. Vivo ego, dicit Dominus: quia omnibus his quasi
ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi monile sponsae: quoniam deserta tua, et quae dissipata, et quae corruerunt.
Nunc angustaberis prae habitatoribus: et longe fient a te qui te humiliaverant. Dicent enim in auribus tuis, filii tui, quos
perdidisti: Angustus mihi locus est: fac mihi locum ut habitem. Et dices in corde tuo: Quis genuit mihi istos? Ego autem absque
liberis et vidua, et istos quis enutrivit mihi? Ego derelicta sum sola, et isti ubi erant?
Jerusalem et Sion quatuor modis in Scripturis sanctis debere intelligi, saepe memoravimus. Uno, juxta Judaeos, quam plangit
Dominus in Evangelio,
Jerusalem, Jerusalem, quae occidis Prophetas, et lapidas
0470C
eos qui ad te missi sunt (Matth. XXIII, 37) . Et in alio loco:
Cum videritis circumdari ab exercitu Jerusalem tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus (Luc, XXI, 20) . Secundo, Sanctorum est congregatio, qui in pace Domini et in virtutum specula constituti, recte appellantur
Sion, de qua dicitur:
Fundamenta ejus in montibus sanctis: diligit Dominus portas Sion, super omnia tabernacula Jacob (Ps. LXXXVI, 1) . Neque enim fundamenta Judaicae Sion, quam videmus esse destructam, a Domino sunt dilecta, aut quod a Domino
dilectum est, destrui potuit. Tertio appellatur Jerusalem multitudo Angelorum, Dominationum, et Potestatum, et omne quod in
Dei ministerio constitutum est. De qua Jerusalem et Apostolus loquebatur:
Quae autem sursum est Jerusalem, libera
0470D
est, quae est mater omnium
nostrum (Galat. IV, 26) . Et in alio loco:
Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem coelestem (Hebr. XII, 22) . Quarto appellatur Jerusalem quam Judaei et nostri Judaizantes 570 juxta Apocalypsim Joannis, quam non
intelligunt, putant auream atque gemmatam de coelestibus ponendam (Apoc. XXI) , cujus terminos et infinitam latitudinem etiam
in Ezechielis ultima parte
0470D Olim erat
descripsi: quamobrem Tillemontius addita haec ab Hieronymo putavit, cum post annum
0471D 413, expleto jam in Ezechielem Commentario hocce opus suum relegerat. Quod si minus probetur, rescribendum,
Ezechiel in ultima parte descripsit. Nunc
0472D restitutam a Martian. lectionem mss. quoque nostri confirmant, et sensus rectissimus probat.
describi. Quae cum ita se habeant, nunc diligentius intuendum est, quae ex quatuor dixerit
0471A Sion,
Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei. Nec dubium est quin congregatio Sanctorum, quae prior fuerat in Judaeis, et a Domino derelicta est, ista commemoret, et voce
lacrymabili conqueratur se esse desertam, et Domini auxilio destitutam. Cui respondit Deus, naturali utens similitudine: Si
potest fieri, ut mater sui obliviscatur infantis, et ad partum viscerum suorum non flectatur misericordia, et ego obliviscar
tui. Plus aliquid dicam: etsi illa oblita fuerit, vincens mentis duritia jura naturae; ego tamen non obliviscar creaturam
meam, et Sanctorum animas semper in meo corde retinebo. Scito enim tu, quae te penitus arbitraris derelictam, in meis descriptam
esse manibus atque depictam; et muros tuos coram oculis meis jugiter permanere.
0471B Ex quo discimus, nequaquam Jerusalem in Palaestinae regione quaerendam, quae totius provinciae deterrima est, et saxosis
((
Al. saxeis)) montibus asperatur, et penuriam patitur sitis, ita ut coelestibus utatur pluviis, et raritatem fontium cisternarum
exstructione soletur; sed in Dei manibus, ad quam dicitur:
Festinaverunt structores tui. Sive juxta LXX:
Cito aedificaberis a quibus destructa fueras. A Judaeis enim destructa, a Judaeis aedificata est. Quae ob culpam Scribarum Pharisaeorumque deserta, ad praedicationem Apostolorum
Christi congregata est tam de Judaeis, quam de gentibus. Sequitur:
Et qui te destruxerant et dissipaverant, egredientur ex te: doctores pessimi; ut nequaquam mandata et traditiones sequaris hominum (Matth. XV) , sed legem Dei. Diciturque
0471C ad eam, ut elevet oculos suos in circuitu, et videat filios qui ei fuerant congregati. De quibus et Dominus loquebatur:
Levate oculos vestros, et videte quia jam albae sunt segetes ad metendum (Joan. IV, 35) . Et ut securos nos faciat:
Vivo ego, inquit Dominus (quod juxta vetus Testamentum, 571 jurandi dicitur consuetudine),
quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos, quasi sponsa circumdat monile sibi. Felix qui tanti meriti est, tantaeque virtutis, ut ornamentum dicatur Ecclesiae. Puto autem has diversas significari gratias
spirituales, per quas sponsae ornatur ambitio. De qua et in quadragesimo quarto psalmo canitur:
Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate (Ps. XLIV, 10) . Quae enim prius deserta fuerant, et
0471D dilapsa in solitudines et ruinas, adveniente Christi Evangelio, instaurabuntur et tantam habebunt habitatorum multitudinem,
ut eos capere non possint. Ita dumtaxat, ut persecutores fugentur procul, vel hi de quibus supra diximus:
Qui destruebant te, et dissipabant, exibunt a te. Filiique sterilitatis tuae quos putabas te penitus perdidisse, et illis ((
Al. ab illis)) te esse viduatam,
dicent in auribus tuis: Angustus mihi est locus in synagogis,
fac mihi spatium in Ecclesiis,
ut habitem latius, ut non comprimar blasphemiis Judaeorum, ut totum orbem tua
0472A mecum capiat latitudo. Tu autem laetitiae magnitudinem non valens ore proferre, in tuo corde tacita cogitabis, et dices:
Quis mihi istos genuit? Ego eram sterilis et vidua, deserta atque captiva in populo Judaeorum, filios habere desieram, multo tempore non pepereram.
Post Aggaeum et Zachariam et Malachiam, nullos alios Prophetas usque ad Joannem Baptistam videram; et quomodo quae fueram
sola, et viri auxilio destituta, tantos filios habere nunc coepi? Ut autem sciamus super petram et fundamentum Christi ex
utroque populo aedificari Sion, ad credentes Paulus loquitur:
Aedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum ipso summo lapide angulari, qui est Jesus Christus. (Ephes. II, 20.) Ex quo perspicuum est, unum esse fundamentum
0472B Apostolorum et Prophetarum, Dominum nostrum Jesum Christum.