Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
Liber Decimus Quartus.
0477B 577-578 Dominus qui respicit terram, et facit eam tremere; qui tangit montes, et fumigabunt (( Al. fumabunt)) (Psal. CIII) , qui loquitur in Deuteronomii cantico: Ego occidam, et ego vivificabo: percutiam et ego sanabo (Deut. XXXII, 39) , frequentibus morbis meam quoque terram fecit contremiscere, cui dictum est: Terra es, et in terram ibis (Genes. III, 19) . Et oblitum conditionis humanae, crebro admonet, ut hominem et senem, et jamjamque moriturum esse me noverim. De quo scribitur: Quid gloriatur terra et cinis (Eccli. X, 9) ? Unde qui me subito languore percusserat, incredibili velocitate sanavit: ut terreret potius, quam affligeret, et emendaret magis quam verberaret. Itaque sciens cujus sit omne quod vivo, et quod idcirco forsitan mea dormitio 0477C differatur, ut coeptum in Prophetas opus expleam, totum me huic trado studio, et quasi in quadam specula constitutus, mundi hujus turbines atque naufragia, non absque gemitu et dolore contemplor; nequaquam praesentia cogitans, sed futura: nec hominum famam atque rumusculos, sed Dei judicium pertremiscens. Tuque, Virgo Christi Eustochium, quae aegrotantem tuis orationibus adjuvisti, sanato (( Al. sanctam)) quoque imprecare gratiam Christi, ut eodem spiritu, quo Prophetae futura cecinerunt, possim in nubem eorum ingredi et caliginem, et Dei nosse sermonem, qui nequaquam carnis auribus, sed cordis auditur; et dicere cum Propheta: Dominus dat mihi linguam disciplinae, ut sciam quando oporteat me loqui. Quod testimonium quarti et decimi 0477D in Isaiam libri, quem nunc disserere cupio, principium est.