Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 11.) Ecce omnes vos accendentes ignem, accincti flammis, ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis: de manu mea factum est hoc vobis, in doloribus dormietis. LXX: Ecce omnes vos ignem accenditis, et confortatis flammam; ambulate in lumine ignis vestri, et in flamma quam succendistis; propter me facta sunt haec vobis. In moerore dormietis. Nihil prodest exhortatio; nec post scelera spes salutis est. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti 0481C sunt (Ps. XIII) ; omnes sibi ignem succendunt, flammamque corroborant. Habent enim in se fenum, ligna, stipulam, spinas, ac tribulos, ac lolium, quae aeterno tradantur incendio. Unde et in Proverbiis scriptum est: In multis lignis viget ignis (Prov. XXV, 21) . Sin autem parvulus ignis grandem materiam comprehendit; grandis flamma quanta populabitur? Dicitur et in Epistola quae fertur ad Hebraeos, de terra, quae proferens spinas et tribulos, reproba sit, et maledictioni proxima, finisque illius in combustionem (Heb. VI, 8) . Ergo qui accincti sunt flammis atque circumdati, et sibi incendium roboraverunt, provocantur ad salutem, et dicitur ad eos: Ambulate in lumine ignis vestri: et in flammis quas succendistis, ut in poenis atque suppliciis discant 0481D Dei potentiam, et redeant ad salutem. Significat autem Judaici populi vastitatem, qua Romanis traditi sunt, et captivitatis jugum hucusque sustinent. 584 De manu enim Christi haec facta sunt omnia, et in moerore ac doloribus dormient; quia nec beneficiis, nec tormentis, Dei filium recipere voluerunt. Unde loquitur ad eos: Ite in ignem aeternum, quem praeparavit Deus diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41) . Hoc est quod et Apostolus ait: Pervenit enim super vos ira in finem (I Thess. II, 16) . Hoc capitulo discimus, pro qualitate peccati, ignem sibi unumquemque succendere. Et quomodo in eodem 0482A manentes loco, et si dici potest lectulo, alii sani sunt, alii febrium succenduntur ardoribus, ex diversitate humorum atque pituitae diversa supplicia sentientes: sic ignis qui a peccatoribus succenditur, materiam in peccatis habet, et in iniquitate, de qua scriptum est: Ardebit sicut ignis iniquitas, et sicut gramen siccum vorabitur incendio (Isai. IX, 18) .