Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 4, 5.) Attendite ad me, populus meus, et tribus mea, me audite: quia lex a me exiet, et judicium meum in lucem populorum requiescet. Prope est justus meus egressus est salvator meus: et brachia mea populos judicabunt. Me insulae exspectabunt, et brachium meum sustinebunt. LXX: Audite me, audite me, populus meus, et reges, ad me attendite: quia lex a me egredietur, et judicium meum in lucem gentium. Appropinquat cito justitia mea, et egredietur sicut lux salutare 0483D meum: et in brachio meo gentes sperabunt. Me insulae exspectabunt, et in brachio meo sperabunt. Semel in Hebraico dicitur: Attendite, secundo juxta Septuaginta, audite me, audite me; ut doceat nos et auribus corporis, et sensu animae audire debere. Provocaturque gentium multitudo, quae est populus Dei, ut diligenter audiat quae dicuntur, de quo Zacharias: Confugient, inquit, gentes multae ad Dominum, et erunt ei in populum (Zach. II, 11) . Sive ut 0484A quidam volunt, populus appellatur reliquiae ex Israel credentium; et tribus, sive gentes, hi qui crediderunt ex multitudine nationum, dicente nationibus Moyse in Deuteronomii Cantico: Laetamini gentes cum populo ejus (Deut. XXXII, 43) . Pro tribu, quam nos interpretati sumus, Theodotio, genus: Symmachus, gentem: LXX, reges, transtulerunt. Nos enim sumus, et tribus, et gens, et genus Domini regale et sacerdotale, qualis fuit et Abraham, qui rex appellatus est, et caeteri sancti, de quibus scriptum est: Nolite tangere Christos meos (Ps. CIV, 15) . Quid est quod jubetur audire? Quia lex, inquit, a me egredietur, et judicium meum in lucem populorum, sive gentium. Hic lex Evangelii 587 ostenditur spiritualis, quae exiet de Sion; non Moysi, 0484B quae olim in Sina data est; judiciumque meum in lucem gentium procedet, per quod statuit atque decrevit omnes gentes esse salvandas. Ac ne forsitan putaremus longo post tempore quod promisit esse venturum, infert, prope est justus meus, sive justitia. Christus enim a Patre factus est nobis sapientia et redemptio (I Cor. I) , sanctitas ac justitia, et omnia quibus virtus nominibus appellatur. Pulchreque dicitur, justitia processura, ut nequaquam una gens, sed omnis salvetur orbis. Quod autem Salvator, sive salus, quod Hebraice dicitur Jesus, appelletur Filius Dei, qui missus a patre est, Simeon tenens puerum in ulnis suis, loquitur: Nunc dimittis servum tuum, Domine, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum, quod praeparasti in conspectu omnium 0484C populorum, lumen in revelationem gentium (Luc. XI, 29 et seqq.) Quodque sequitur: Et brachia mea populos judicabunt. Sive juxta LXX, et in brachio meo gentes sperabunt, vel hoc significat, quod omnes virtute illius judicentur, vel quod in Christum, qui est brachium et fortitudo Dei, omnes crediturae sint nationes. Dicitur et in alio loco: Tuum brachium cum potentia. Confortetur manus tua, et exaltetur dextera tua (Ps. LXXXVIII, 14) . Et iterum: Cantate Domino canticum novum: salvabit sibi dextera ejus, et brachium sanctum illius (Ps. XXVII, 1, 2) . Dextera enim et brachium Domini, ipse est qui prius perditos salvavit sibi, ut nullus periret de his quos ei Pater dederat (Joan. XVII) . Quod autem insulae, vel animae Sanctorum, quae in persecutionibus mundi istius firma 0484D in Deum solidatae sunt fide, vel Ecclesiarum ex gentibus multitudo dicatur, crebro exposuimus. Et sicut brachium Domini, Salvatorem: sic brachia ejus quae populos judicent, omnes sanctos possumus intelligere, in quibus Deus mundum judicabit.