Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 12, 13.) Ego, ego ipse consolabor vos. Quis tu, ut timueris ((Vulg. timere)) ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi fenum ita arescet? Et oblitus es Dei factoris tui, qui tetendit coelos, et fundavit terram: et formidasti jugiter tota die a facie furoris ejus, qui te 0488D tribulabat; et paraverat ad perdendum. Ubi nunc est furor tribulantis? Cito veniet gradiens ad aperiendum, et non interficiet usque ad internecionem: nec deficiet panis ejus. Ego autem sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus ejus: Dominus exercituum nomen meum. Posui verba mea in ore tuo: et in umbra manus meae protexi te, ut plantes coelos et fundes ((Vitiose erat effundas)) terram, et dicas ad Sion: Populus meus es tu. LXX: Ego sum, ego sum ipse qui consolor te. Scito quae fueris et timueris ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi fenum arefacti sunt, et oblitus es Dei factoris tui: qui fecit coelum, et fundavit terram, et timebas semper cunctis diebus faciem furoris tribulantis te, sicut cogitavit auferre 0489A te; et nunc ubi est furor tribulantis te? Cum enim salva facta fueris, non stabit, neque permanebit + et non occidet in corruptionem, et non deficiet panis ejus ** quia ego Deus tuus qui conturbo mare, et sonare facio fluctus ejus. Dominus sabaoth nomen mihi. Ponam verba 593 mea in ore tuo, et in umbra manus meae protegam te: in qua statui coelum, et fundavi terram; et dicet Sion, populus meus es tu. Credentium populus brachium Domini, qui ipse est Dei virtus Deique sapientia, fuerat deprecatus, ut consurgeret, et sibi praeberet auxilium, et illo pugnante pro sanctis, gaudium atque laetitiam, fugato dolore et gemitu, possiderent. Itaque vel brachium Domini, vel Dominus ipse respondit: Ego sum, ego sum; et nequaquam per Prophetas, sed ipse vos consolabor: Deus misericordiarum, 0489B et Pater totius consolationis. Mirorque quomodo, me dicente supra: Nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis, timueritis persecutorum rabiem, et nescieritis eos esse mortales, qui instar foeni arescunt repente, et pereunt. Et certe eo tempore quo illos metuebas, oblitus es Domini factoris tui. Si enim mei semper memoria in tuo fuisset corde versata, numquam timuisses homines, qui in cinerem dissolvendi sunt. Et cujus oblitus es? Dei qui coelos incredibili virtute suspendit, et terram stabili mole fundavit. Et timuisti adversarios tuos, non ad breve, quod poterat tibi aliqua ex parte concedi; sed jugiter et tota die, ut cum haberes lumen fidei, tenebrae te formidinis possiderent, et ejus qui te putabat esse periturum. 0489C Ubi est ergo nunc persecutorum superbia? Ubi potentia saecularis, qua in te ore rabido saeviebant? Cito veniet filius meus, gradiens et conculcans adversarios tuos, ut aperiat tibi viam victoriae: sive ut inferos reseret, qui non interficiat usque ad internecionem; sed velit salvare conversos. Denique panis illius, qui interpretatur, Evangelio probante, doctrina, nunquam deficiet, sed semper volentibus ad vescendum patebit. Simulque apostropham facit ad Filium, quem cito promittit esse venturum, et cujus panem dicit esse perpetuum: quod ipse sit juxta dispensationem carnis assumptae Dominus Deus ejus, qui conturbari faciat mare, et intumescere fluctus ejus, ut adversum servos suos persecutorum infletur superbia, quae iterum, auxiliante Domino, 0489D conquiescat. Dicitque, quod posuerit verba sua in ore ejus. Quidquid enim Filius loquitur, verba Patris sunt, et in umbra manus suae protexerit eum. Et idcirco protectus sit ut plantet coelos novos, et fundet terram 594 novam, et dicat ad Sion, hoc est, ad Ecclesiam: Populus meus es tu. Ergo Sion non est alia, nisi populus Dei. Symmachus in eo loco, ubi nos diximus, Cito veniet gradiens ad aperiendum, et non interficiet usque ad internecionem, ita interpretatus est: Cito infernus aperietur, et non morietur in corruptionem, subauditur Christus, qui in quinto decimo psalmo loquitur: Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. In eo quoque loco ubi 0490A nos juxta Hebraicum et Aquilam vertimus: Posui verba mea in ore tuo, et in umbra manus meae protexi te, ut plantes coelos, et fundes terram, et dicas ad Sion: populus meus es tu, ille sic transtulit: Ponam verba mea in ore tuo, et in umbra manus meae protegam te, in qua plantavi coelum, et fundavi terram, et ut dicam Sion: populus meus es tu. Juxta LXX, ad omnem credentium dicitur animam, quia creata ad imaginem et similitudinem Dei, suam ignoraverit dignitatem; sed timuerit hominem et filium hominis, qui solum potest corpus occidere, et immortalem se esse nescierit, nec dixerit cum Propheta: Dominus illuminatio mea et salvator meus, quem timebo? Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo (Ps. XXVI, 1, 2) ? Et iterum: Dominus adjutor meus, 0490B non timebo quid faciat mihi homo. Dominus auxiliator meus, et ego despiciam inimicos meos (Ps. CXVII, 6, 7) . Quid sit autem homo, alio versiculo demonstratur: In Domino sperabo: non timebo quid faciat mihi caro (Ps. LV, 5) . Unde et nunc dicitur: Timuisti ab homine mortali, et a filio hominis, qui sicut foenum arefacti sunt. Omnis enim caro foenum, et omnis gloria ejus quasi flos foeni (Isai. XL) , et territa judicis potestate, oblita es quod ipse esset protector tuus, qui coelum fecit et terram, et omnia elementa quae cernimus; vel eos coelos qui portant imaginem supercoelestis, et eam terram quae sementem Domini multiplicat. Illud autem || quod supra dicitur: Et non occidet in corruptionem, et non deficiet panis ejus, de Theodotionis editione ex Hebraico additum 0490C est. Ipse conturbat mare, et sonare facit fluctus ejus cui et in Psalmis canitur: Tu dominaris fortitudini maris et commotionem fluctuum ejus tu mitigas (Ps. LXXXVIII, 10) . In Jeremia quoque scriptum est: Me non timebitis, dicit Dominus, et a facie mea non formidabitis, qui posui arenas terminum mari, praeceptum sempiternum quod non praeteribit (Jerem. V, 22) ? Turbata sunt maria, quando sagena 595 Domini extraxit piscium multitudinem (Matth. XIII) . Et posuit Dominus verba sua in ore credentis, et in umbra manus suae protexit eum. Qui et in Evangelio loquitur: Quando tradiderint vos, nolite cogitare, quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini; sed spiritus patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. 0490D X, 19, 20) . Et in alio loco dicit ad justum: Dilata os tuum et implebo illud (Ps. LXXX, 12) . Et iterum: Aperi os tuum verbo Dei: Dominus enim dabit verbum evangelizantibus virtute multa. Unde ad interiorem Jeremiae hominem loquitur Deus, postquam tetigit os ejus: Ecce ego dedi sermones meos in ore tuo (Jerem. I, 9) . Qui poterat cum Psalmista canere: Misit in ore meo canticum novum, hymnum Deo nostro (Ps. XXXIX, 4) . Quis autem haec operatus est omnia, nisi Dominus atque Salvator, qui coelum fecit et terram, et dicit Sion: Populus meus es tu? Quod propriae Ecclesiae convenit de gentibus congregatae. Et in Osee credentibus pollicetur, dicens: Vocabo non 0491A populum meum, populum meum: et ipse dicet mihi: Deus meus es tu (Osee. II, 24) .