Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 17 seqq.) Elevare, elevare, consurge Jerusalem, quae bibisti de manu Domini calicem irae ejus: usque ad fundum calicis soporis bibisti, et potasti usque ad feces. Non est qui sustentet eam, ex omnibus filiis quos genuit: et non est qui apprehendat manum ejus, ex omnibus filiis quos enutrivit. Duo sunt quae occurrerunt tibi, quis contristabitur super te? vastitas et contritio, et fames, et gladius: quis consolabitur te? LXX: Exsurge, exsurge, elevare Jerusalem, quae bibisti de manu Domini calicem furoris ejus. Calicem enim ruinae κόνδυ furoris ebibisti et evacuasti: et non erat qui consolaretur te ex omnibus filiis tuis quos genuisti; et non erat qui apprehenderet manum tuam: 0491B neque ex omnibus filiis tuis, quos exaltasti. Duo haec contraria tibi: quis contristabitur tecum? ruina et contritio, fames et gladius: quis consolabitur te? Jerusalem et Sion esse δυώνυμον saepe docui: quarum Sion, quae interpretatur specula, eo quod in monte sita sit, arx vocatur: reliqua autem urbis pars, Jerusalem dicitur, quae prius appellabatur Jebus et Salem: quam nunc 596 Propheta cohortatur ut surgat, quae prius negatione corruerat, dicens in Domini passione: Crucifige, crucifige talem: non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX, 15) : et agat poenitentiam, et captivitatis sentiat malis, cur suum offenderit Creatorem. Solent medici amarissimam antidotum, quae ex gustu nomen accepit, dare stomacho nauseanti, ut noxios humores evomat, 0491C et possit coctos cibos atque digestos in alvum transmittere, quos flegmatum magnitudo digeri non sinebat. Igitur et Jerusalem, quae bibit de calice furoris Domini, et de κόνδυ ejus, quem Symmachus craterem interpretatus est, et quem juxta Geneseos librum, Joseph in sacculo fratris Benjamin jussit abscondi (Genes. XLIV) , jubetur de ebrietate consurgere, eo quod biberit, et vacuefecerit, et potaverit eum usque ad feces: quod tres uno indicavere sermone, Ἐξεστράγγισας. Hic est calix de quo in Psalmis legimus: Calix in manu Domini vini meri plenus mixto. Et inclinavit ex hoc in illud, verumtamen fex ejus non est exinanita: bibent omnes peccatores terrae (Ps. LXXIV, 9, 10) . De quo et ad Jeremiam Deus loquitur: Sume calicem vini meri de manu mea: et 0491D propinabis cunctis gentibus, ad quas ego mittam te. Et bibent et voment, et insanient a facie gladii, quem ego mittam in medio eorum (Jerem. XXV, 15, 16) . Cumque aliis gentibus, et Jerusalem, urbibusque Judaeae propinasse se dicat, infert: Sic dicit Dominus Omnipotens Deus Israel: Bibite et inebriamini, et evomite: et cadite a facie gladii, quem ego mittam in 0492A medio vestri (Jer. XXV, 27) . Et notandum quod calix iste furoris Domini, gladius ejus sit, qui in medio mittitur peccatorum. In quo quaestio nascitur: quomodo post potum, ebrietatem vomitumque et ruinam, in Jeremia dicatur Jerusalem non posse consurgere, et nunc per Isaiam loquatur ad eam: Elevare, elevare, consurge Jerusalem. Quae ita solvitur: Quamdiu quis bibit calicem, et inebriatur, et insanit, vomitque, et corruit, non eum posse consurgere, necdum enim epotavit calicem Domini, nec pervenit ad feces, ut eum usque ad fundum biberit. Nunc autem ad Jerusalem de praeterito dicit tempore: quae bibisti de manu Domini calicem 597 furoris ejus: et non, quae bibis. Simulque considerandum, quod non propheta, non Apostolus exinde fuerit in Judaea, qui 0492B eam consolatus sit, et apprehenderit manum ejus, et jacentem elevaverit. Ex quo manifestum est, quod post ultimam captivitatem ista dicantur: alioquin in Babylone et post Babylonem, Ezechiel et caeteros Prophetas habuisse eam, narrat historia. Quod autem dicit: Duo sunt, quae occurrerunt tibi, sive duo haec contraria tibi: quis contristabitur super te? Et pro duobus, infert quatuor: vastitatem et contritionem, famem et gladium: illi simile est quod in Psalterio canitur: Semel locutus est Deus, duo haec audivi: quia potestas || Dei est, et tibi, Domine, misericordia: quia tu reddes unicuique juxta opera sua (Ps. LXI, 12, 13) . Et ibi enim semel loquitur Deus, quod omnipotens sit, et duo audit Propheta, quod omnipotentia illius in utraque parte praevaleat, ut et 0492C poenitentibus tribuat misericordiam, et permanentibus in peccato reddat supplicia quae merentur. Juxta quod et in alio loco duo occurrerunt Jerusalem, quae singula bina habent. Ruinam enim, sive vastitatem sequitur contritio: famem et gladium interitus. Possumus haec juxta anagogen, et super anima intelligere peccatrice, quae nolens bibere calicem furoris Domini, dicit in psalmo: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me (Ps. VI, 1) . Si autem biberit, bonum est ei sua sentire supplicia, et audire Dominum dicentem: Cum ira furoris mei transierit, rursum curabo. Et alibi: Numquid qui cadit non resurget, dicit Dominus (Jerem. VIII, 4) ?