Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 21 seqq.) Idcirco audi haec, paupercula et ebria non a vino. Haec dicit dominator tuus Dominus et Deus tuus, qui pugnavit pro populo suo: Ecce tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis meae: non adjicies ut bibas illum ultra. Et ponam illum in manu eorum, qui te humiliaverunt, et dixerunt animae tuae: incurvare 599 ut transeamus, et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam pertranseuntibus. 0493D LXX: Propterea audi, humiliata et ebria non a vino. Sic dicit Dominus Deus qui judicat populum suum: Ecce tuli de manu tua calicem ruinae, κόνδυ furoris mei: et non adjicies bibere illum ultra: et dabo eum in manus eorum, qui te inique oppresserunt, et humiliaverunt: qui dixerunt animae tuae, inclinare ut transeamus, et posuisti aequalia terrae media tua a foris transeuntibus. O Jerusalem, cui dixi: Elevare, elevare, consurge, et age poenitentiam: quia bibisti de 0494A manu Domini calicem furoris ejus, et epotasti eum usque ad feces: et filii tui, qui in toto orbe dispersi sunt, ductique captivi jacuerunt in plateis, et in capitibus viarum; scito te esse pauperculam et humiliatam, et ebriam, non a vino, sed furore Domini. Idcirco si egeris poenitentiam, et elevata surrexeris, scies calicem soporis et ruinae: sive juxta Symmachum et Theodotionem, lacerationis et commotionis, de manu tua esse tollendum: et condy, pro quo et in hoc loco Symmachus craterem interpretatus est, te ultra non esse bibituram: sed tradendum adversariis tuis, qui dixerunt animae tuae, incurvare, ut transeamus: illisque dicentibus, voluntate propria incurvata es. Et posuisti quasi terram corpus, sive dorsum: vel juxta Septuaginta, media et cervices tuas 0494B foris transeuntibus. Hoc juxta historiam dictum sit, quod Jerusalem si elevare se voluerit, atque consurgere, nequaquam bibat calicem furoris Domini, nec patiatur ultra quae prius sustinuit. Caeterum ut veniamus juxta Septuaginta ad intelligentiam spiritualem, animae dicitur humiliatae vitiis, et ebriae perturbationibus, ut sciat Dominum habere se judicem, et de omnibus reddituram se esse rationem. Quod si fuerit ad meliora conversa, auferendum calicem ruinae de manibus ejus, et craterem furoris Domini, qui supplicia continebat, de quo et Ezechiel dicit ad Jerusalem: Calicem sororis tuae Samariae bibes profundum et latum, ut inebrieris (Ezec. XXIII, 32) , tradendum in manibus eorum, qui eam humiliaverant. Haud dubium quin adversarias significet potestates, quae 0494C dixerunt animae illius: incurvare, ut transeamus. In quo pariter annotandum, quod non eam incurvaverint, nec vim fecerint, ut prius erecta inclinaretur in terram: sed proprio arbitrio dereliquerint. Illa autem 600 voluntate sua posuerit cervices vel dorsum, sive totum corpus suum, non intus, sed foris, his qui eam conculcaverint. Tale quid et in Evangelio legimus (Luc. XIII) , quia decem et octo annis Satanas incurvaverat mulierem, quam Dominus ad statum pristinum erexit, ut posset dicere: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi (Ps. CXX, I) ; et: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelo (Ps. CXXII, I) .