Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. LII.—Vers. 1.) Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion: induere vestimentis gloriae tuae, 0494D Jerusalem civitas Sancti: quia non adjiciet ultra, ut pertranseat per te incircumcisus et immundus. LXX: Exsurge, exsurge, ÷ Sion: ** induere fortitudine tua, Sion, et induere gloria tua, Jerusalem civitas Sancta. nequaquam ultra adjiciet, ut pertranseat per te incircumcisus et immundus. Rursum et in hoc loco nomen Sion, ut superius a LXX, additum est, et idcirco jugulatum veru. Cui ergo supra (Cap. LI, 9) dixerat: Elevare, elevare, consurge, Jerusalem: nunc eidem loquitur: 0495A Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion. Quae sit autem Sion, sequens versus ostendit: Induere vestimentis gloriae tuae, Jerusalem. Hoc diximus, ut Jerusalem et Sion unam probemus urbem. Praecipiturque ei, ut lugubria vestimenta deponat, et induatur his quae habuit antequam biberet de manu Domini calicem furoris. Appellaturque civitas sanctuarii, hoc enim sonat Codes () propter templum, quod in ea conditum fuit. Sive Sancti, propter notitiam Dei: vel sancta, quia sola in orbe terrarum acceperat legem. Unde et post resurrectionem Salvatoris apparuerunt corpora mortuorum in civitate sancta. Quae utique propter blasphemiam et missas in Dominum manus, sancta esse non poterat (Matth. XXVII) . Quodque promittitur, si surrexerit post ruinam, 0495B et induta fuerit fortitudine et gloria sua, nequaquam ultra transiturum per eam incircumcisum et immundum, hoc significat, quod et Paulus Apostolus dicit: Quae participatio justitiae cum iniquitate? Quae societas luci ad tenebras? Quae conventio Christi ad Belial? Quae pars fideli cum infidele? Quis consensus templo Dei cum idolis (I Cor. VI, 14, 15) ? Quae quidem, ut exponere coepimus, et ad animae statum universa referuntur. Quod si per poenitentiam pristinum robur receperit, vocetur habitaculum Sancti, et fiat Templum Dei, et nequaquam 601 per eam incircumcisus et immundus λογισμὸς transeat. De quibus dictum est: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo 0495C (Ps. XVIII, 13, 14) . Omnia autem quae promittuntur Sion et Jerusalem, non ut Judaei somniant ad lapides illius et cineres favillasque dicuntur, ut instauretur in pristinum statum: sed ad populum Jerusalem, qui occidit Prophetas, et lapidavit eos, qui ad se missi erant (Matth. XXIII) , et ad extremum etiam in Dei filium misit manus. Qui corruens in passione Christi, in resurrectione illius suscitatus est: quando multa millia crediderunt de Judaeis, et reliquiae salvae factae sunt. Eadem et de Ecclesia possumus dicere, quae visio pacis et specula, si in haeresim corruerit, jubetur exire et pristinae fidei ornamenta suscipere. Et si fuerit suscitata, sanctitatis ei et continentiae praemia promittuntur, ut nequaquam per eam transeat incircumcisus et immundus. Quod non ad carnis 0495D concisionem atque praeputium, sed ad operum immunditiam, sive munditiam referri potest, ut incircumcisos et immundos vocemus, qui corporis voluptati et libidini serviunt. Denique ad circumcisos 0496A carne, non spiritu loquitur Jeremias: Omnes gentes incircumcisae carne sunt: filii autem Israel incircumcisi sunt cordibus suis (Jerem. IX, 26) . Et beatus Apostolus de virginitate et continentia ac nuptiis disputans, jecit in medio: Circumcisus aliquis vocatus est, non adducat praeputium. In praeputio vocatus est, non circumcidatur (I Cor. VII, 18) . Quod mihi videtur aliis verbis dicere: Absque uxore vocatus est, et crediderit, non ducat uxorem. Vel econtrario: habens uxorem, in Christum credidit, nequaquam divortium faciat. Quem sensum, non solum in circumcisione et in praeputio, sed in libertate ac servitute custodit, ut liberos vocet virgines et continentes, servos qui uxori debitum reddant. Neque enim potestatis nostrae est praeputium 602 adducere post 0496B circumcisionem, juxta eos qui in Machabaeorum libro dicuntur sibi fecisse praeputia: quod de nascentibus filiis, et non de patribus dicitur. Aut qui liber vocatus est, magis servus est Christi (Ibid., VII, 22) , cum in Christi baptismate nulla sit differentia Judaei, ethnici, Graeci, et Barbari, viri et mulieris, liberi ac servi.