Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 2, 3.) Excutere de pulvere: consurge sede, Jerusalem: solve vincula colli tui, captiva filia Sion. Quia haec dicit Dominus: Gratis venundati estis, et sine argento redimemini. LXX: Excute pulverem, et exsurge, Jerusalem. Solve vinculum colli tui, captiva filia Sion. Quia haec dicit Dominus: Gratis venundati estis, et sine pecunia redimemini. Nequaquam ad Jerusalem, id est, ad ruinas lapidum illius, et cineres 0496C ac favillas Prophetae esse sermonem, sed ad populum qui habitet in ea, et quod propter effeminationem animi filia nominetur, sequens versus ostendit, in quo ait: Solve vincula colli tui, captiva filia Sion. Vere enim captivus est populus Judaeorum, qui usque hodie Nabuchodonosor portat jugum, et peccatorum ac blasphemiarum suarum strictus est funibus: qui gratis est venditus, et nihil fecit dignum propter quod possit redimi. Cui et supra dicitur: Ecce peccatis vestris venundati estis: et in iniquitatibus vestris dimisi matrem vestram. Causasque reddit, cur venundati sint, cur abjecti. Quia, inquit, veni, et non erat homo: vocavi, et non erat qui audiret. Ex quo manifestum est, ideo errori et daemonibus eos traditos, quia non audierant clamantem: Venite 0496D ad me, omnes qui laboratis et onerati estis (Matth. XI, 28) . Redimentur autem qui voluerint credere, nequaquam argento et pecunia, sed pretioso Christi sanguine, ut audiant per Apostolos: Gratia vobis 0497A et pax (Rom. I, 7) . Non enim ob merita, sed ob gratiam et fidem Christi Deo reconciliati sumus. Animae quoque dicitur, quae vitiorum polluta sordibus, candorem pristinae conversationis amiserat, ut excutiat 603 pulverem cum Apostolis, qui adhaesit pedibus ejus (Matth. X) . Neque enim fieri poterat, ut quae prostrata subjecerat cervices suas foris transeuntibus: et media terrae sociaverat, dixeratque: Humiliata est in pulvere anima mea, adhaesit terrae venter meus (Ps. XLIII, 25) , non imaginem terreni acceperit. A qua nos revocat Apostolus, dicens: Sicut portavimus imaginem terreni, sic portemus et imaginem coelestis (I Cor. XV, 49) . Unde qui in carne sunt, placere Deo non possunt (Rom. VIII) . Non quo carnis natura damnetur, cujus conditor Deus est, et 0497B in qua plurimi placuerunt Deo, regnantque cum Christo: sed quo opera carnis repudientur, de quibus idem Apostolus loquitur: Ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato (Rom. VII, 14) . Denique ad hujuscemodi homines dicit: Ubi autem zelus et aemulatio in vobis est, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis (I Cor. III, 3) ? Et econtrario ad sanctos: Vos autem non estis in carne: siquidem Spiritus Dei habitat in vobis. Excutitur ergo pulvis, de quo scriptum est: Numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam (Ps. XXIX, 10) , ut solvantur vincula colli nostri; et nequaquam audiamus: nervus ferreus collum tuum; sed cum sponsa mereamur audire: Quam pulchrae sunt genae tuae, sicut turturis: collum tuum sicut monilia (Cant. 0497C I, 9) . Et iterum: Circumdedi armillas manibus tuis, et monile collo tuo; ut gravi onere liberati, et recipientes ornamenta pristina, captivi esse cessemus: redempti ab eo, qui venit praedicare captivis remissionem. Et de quo scriptum est (Supr. XLV, 13) : Hic aedificabit civitatem meam, et captivitatem populi mei reducet, non cum pretio neque cum muneribus. Cui sensui et Petrus Apostolus congruit: Scientes quoniam non corruptibilibus argento et auro redempti estis de vana vestra conversatione, patribus tradita, sed sanguine agni immaculati (I Petr. I, 18) .