Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
0503A (Vers. 11-13.) Recedite, recedite, exite inde, pollutum nolite tangere: exite de medio ejus, mundamini qui fertis vasa Domini. Quoniam non in tumultu exibitis: nec in fuga properabitis. Praecedet enim vos Dominus, et congregabit vos Deus Israel. LXX: Recedite, recedite, egredimini inde, et immundum nolite tangere: exite de medio ejus: separamini qui portatis vasa Domini, quia non cum tumultu exibitis, neque cum fuga ibitis: sed praecedet vos Dominus, et qui congregat vos Deus Israel. Et hoc Judaei sic disserere conantur: Exite de Babylone, et idola eorum derelinquite. Exite de medio illius, et vasa quae Nabuchodonosor, capta Jerusalem, tulerat (IV Reg. XV) , Cyro laxante captivos sub Zorobabel et Esdra (Esdr. I) , referte in templum; nec sicut prius de Aegypto cum tumultu et 0503B timore fugistis, ita egredimini de Babylone; sed cum pace et voluntate regis Persarum atque Medorum, in quo Domini voluntas apparuit, qui protexit et congregavit vos. Alii quae de Babylone diximus, de Romano regno interpretantur, quod in adventu Christi qui eos liberaturus sit, haec omnia compleantur. Nos autem audientes supra: Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem. Et: Revelabit Dominus brachium suum in conspectu omnium gentium: Et, videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri, nequaquam hoc de 611 Judaeis, sed de Apostolorum omniumque Sanctorum intelligimus choro. Quibus praecipitur, ut recedant de Jerusalem, et in toto mundo Evangelium praedicent, dicente Domino Salvatore: Ite et docete omnes gentes, baptizantes 0503C eas in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19) : ut nequaquam cum Judaeis blasphemantibus maneant, in quorum necem Romanus paretur exercitus; sed pollutos derelinquant: et separentur ab eis atque mundentur, qui portant vasa Domini. Templum enim sunt Spiritus sancti (I Cor. III) , et magnae domus vasa aurea et argentea. Qualis fuit Apostolus Paulus, qui vas electionis dicitur (Act. IX) , praeparaverat enim se in vas pretiosum et aptum in ministerium Dei. Vel certe hoc dicendum, quod vasa Domini, armatura Dei sit spiritualis. De qua et Paulus Apostolus loquebatur: Induite vos armatura Dei (Ephes. VI, 11) , et per singula enumerat: loricam justitiae, et clypeum fidei, et galeam salutis, et gladium spiritus, qui interpretatur verbum Dei. Ad haec 0503D addit, cingulum veritatis, et calceatos pedes in praeparatione Evangelii pacis. Et in alio loco: Deponentes ergo opera tenebrarum, induamur arma lucis (Rom. XIII, 13) . Sequitur: Non in tumultu exibitis, nec in fuga properabitis. Neque enim ut victi de Jerusalem, sed ut victores recesserunt: ut qui quotidie praedicantes in Templo Evangelium Dei, multa millia Judaeorum Christi fidei subjecerant, etiam mundum illius Evangelio subjugarent. Praevium enim habebant Dominum, qui congregaret eos, Deum Israel, hoc est, 0504A de orbe terrarum unum gregem faceret, ut impleretur illud quod Dominus in Evangelio in Patrem loquitur (Joann. XVII, 21) : Da, ut sicut ego et tu unum sumus: sic et isti in nobis unum sint: ut eodem sensu et eadem sententia, repugnantia inter se vitia atque contraria deserentes, unam apprehenderent solamque virtutem. Neque enim vitia et perturbationes invicem se sequuntur: quod de virtutibus dicitur, in quibus nec ὑπερβολαὶ sunt, nec ἐλλείψεις, id est, nec plus nec minus, sed omnia temperata. Porro in vitiis universa contraria sunt, ut pavor audaciae, impietati superstitio, luxuria parcitati.
Ecce intelliget servus meus, exaltabitur, 612 et elevabitur et sublimis erit valde. Sicut obstupuerunt super te multi: sic inglorius erit inter viros aspectus 0504B ejus, et forma illius inter filios hominum. Iste asperget gentes multas: super ipsum continebunt reges os suum: quia quibus non erat ((Vulg. est)) narratum de eo, viderunt; et qui non audierant, contemplati sunt. LXX: Ecce intelliget puer meus, et exaltabitur, et gloriabitur valde. Sicut stupebunt super te multi: sic in gloria erit ab hominibus species tua, et gloria tua a filiis hominum: sic mirabuntur gentes multae super eo, et continebunt reges os suum, quia quibus non est annuntiatum de eo, videbunt, et qui non audierunt, intelligent. Ne ulla legentibus ambiguitas relinquatur, quis sit ille qui dixerit: Ego qui loquebar, ecce adsum; et quod sit brachium sanctum Domini, quod cunctis gentibus revelatum est, Deus omnipotens Pater perspicue docet: Ecce intelliget servus meus 0504C sive puer meus, de cujus differentia supra diximus. Intelliget autem, non ut verbum Dei, atque sapientia; sed ut servus et puer. Qui cum in forma Dei esset, formam servi dignatus est accipere: factus obediens Patri usque ad mortem, et mortem crucis (Philipp. II) . Quamobrem exaltavit eum, et donavit illi nomen super omne nomen. Qui loquitur in psalmo: Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum (Ps. XV, 7) ; et de quo David canit: Qui fecit coelos in intellectu (Ps. CXXXV, 5) . Ipse est enim sapientia atque intelligentia, qui proficiebat quasi puer aetate atque sapientia: de quo loquitur et Petrus: Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati volentis eum dimittere. Vos autem sanctum 0504D et justum negastis (Act. III, 13, 14) , de quo et supra scriptum ostendimus: Ego testis, dicit Dominus, et puer quem elegi: super ipsum stupebunt plurimi (Isai. XLIII, 10) , cum illius signa perspexerint. Et hinc erit majus miraculum, quod inglorius erit inter homines aspectus ejus: non quo formae significet foeditatem, sed quo in humilitate venerit et paupertate. Qui cum dives esset, pro nobis pauper factus est; et credentibus dixit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29) : de quo et Clemens vir apostolicus, 0505A qui post Petrum Romanam rexit Ecclesiam, scribit ad Corinthios: Sceptrum Dei Dominus 613 Jesus Christus, non venit in jactantia superbiae, cum possit omnia, sed in humilitate. Intantum ut verberatus a ministro sacerdotis, responderit: si male locutus sum, argue de peccato; sin autem bene, quid me caedis (Joan. XVIII) ? habens duodecim Angelorum millia, quae illius nutibus obedirent. Iste asperget gentes multas, mundans eas sanguine suo et in baptismate Dei consecrans servituti. Super ipsum continebunt reges os suum, et principes saeculi, quorum omnis sapientia crucis praedicatione subversa est: et qui non habuerant Legem et Prophetas, et quibus de eo non fuerat nuntiatum, ipsi videbunt et intelligent. De quibus loquitur et Salvator: Beati 0505B qui non viderunt et crediderunt (Joan. XX, 29) . In quorum comparatione, Judaeorum duritia reprehenditur, qui videntes et audientes, Isaiae in se vaticinium compleverunt, dicentis: Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes aspicietis, et non videbitis. Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt (Isa. VI, 9, 10) .