(Vers. 7 seqq.)
Sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente ((Vulg. addit
se)) obmutescet, et non aperiet os suum. De angustia et de judicio sublatus est. Generationem ejus quis enarrabit? quia abscissus
est de terra viventium: propter scelus populi mei
0508D Consentit Hebraeus textus Hieronym. autem versio,
percussit eum: Vulg.,
percussi.
percussit eos. Et dabit impios pro sepultura, et divitem pro morte sua: eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit
in ore ejus. Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate.
LXX:
Sicut ovis ad victimam ductus est, et sicut agnus coram tondente mutus, sic non aperuit os suum. In humilitate judicium ejus
sublatum est. Generationem illius quis enarrabit, quia tollitur de terra vita ejus? Ab iniquitatibus populi mei ductus est
ad mortem; et
0508D Unus Ambros.,
et dabit, et quidem δώσει pro
0509D δώσω veteres Graeci Interpretes transtulerunt.
dabo pessimos pro sepultura
0508D
ejus, et divites pro morte illius. Quia iniquitatem non fecit, neque dolum in ore suo: et Dominus vult mundare eum a plaga. Hoc testimonium, cum in Actibus Apostolorum reginae Candacis Eunuchus rheda veheretur
0509A (Act. VIII et seqq.) , et legens non intelligeret, interpretante Philippo super passione et nomine Salvatoris, intellexit,
et statim baptizatus, in agni sanguine quem legebat, vir meruit appellari, et
0509D Haec Hieron. acceperit ex Eusebio, lib. II Hist. Eccl. cap. 1, qui pariter ex Irenaeo didicit, lib. III contra Haereses,
Missum Eunuchum in regiones Aethiopiae praedicaturum hoc quod ipse crediderat. Adde
0510D apocryphorum testimonia, Constit. Apostol. c. XLVII, et pseudo-Abdiae.
Apostolus genti Aethiopum missus est. Qui igitur oblatus est Pilato, quia ipse voluit; et non respondit, ut patibulum pro
nobis damnatus ascenderet, ipse sicut ovis ad occisionem ductus est, et quasi agnus coram tondente obmutuit.
Etenim pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V) , quem Joannes Baptista monstrabat, dicens:
Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29) . Qui et in Apocalypsi Joannis Evangelistae, agnus occisus saepe memoratur (Apocal. V) . Qui de seipso loquitur
in Jeremia (Jerem. XI) . 618
Ego autem sicut agnus innocens,
0509B
et ductus ad victimam, nesciebam. Cum enim nesciret peccatum, pro nobis peccatum factus est (II Cor. V) . Et sicut agnus cum ducitur ad victimam, non repugnat:
sic ille passus est voluntate, ut destrueret eum qui mortis habebat imperium (Hebr. II) , humilians se usque ad mortem, et
mortem crucis (Philipp. II) . Hic agnus est, in cujus typo immolabatur agnus, cujus cruor linitus in postibus exterminatorem
fugabat Aegypti (Exod. XXII) ; qui non solum sanguine suo nos redemit, sed et lanis operuit, ut algentes infidelitate, sua
veste calefaceret, et audiremus Apostolum nobis loquentem:
Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis (Galat. III, 27) . Et in alio loco:
Induimini Christo Jesu (Rom. XIII, 14) . Quodque sequitur:
De angustia et de judicio
0509C
sublatus est; sive ut LXX transtulerunt,
in humilitate judicium ejus ablatum est, illud significat, quod de tribulatione atque judicio ad Patrem victor ascenderit; sive quod judex omnium, judicii non repererit
veritatem; sed absque ulla culpa, seditione Judaeorum et Pilati voce damnatus sit. Unde admiratur Propheta, quod omnium Deus
se tradiderit passioni. De quo Paulus loquitur:
Si enim
0510D Victorius,
cognovissent, ex Graeco textu ἔγνωσαν.
credidissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8) . Sequitur:
Generationem ejus quis enarrabit? Quod dupliciter intelligitur: aut enim de divinitate ejus accipiendum est, quod impossibile sit divinae nativitatis nosse
mysteria; de qua ipse loquitur in Proverbiis:
Ante omnes colles generavit me (Prov. VIII, 25) ; juxta illud quod alibi legimus:
Quis cognovit sensum
0509D
Domini: aut quis consiliarius ejus fuit (Rom. XI, 34) ? id est, nullus; aut de partu Virginis, quod difficulter possit exponi. Denique cum Mariae diceretur ab Angelo:
Concipies et paries filium, illa respondit:
Unde mihi hoc, quia virum non cognovi? Cui rursum Angelus:
Spiritus, inquit,
sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 31, 34, 35) , ut vel ab Angelo, vel ab Evangelista tantum nativitatis hujus sacramenta dicantur. Cujus narrator
rarissimus
0510A est, secundum illud:
Quis sapiens, et intelliget haec: intelligens, et cognoscet ea (Osee XIV, 10) ? Sin autem prudens lector tacita cogitatione responderit: Et quomodo scriptum est:
Nemo novit Filium nisi Pater: et nemo 619
novit Patrem, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare? Et qui novit Patrem et Filium, utique et generationis potest enarrare mysterium. Audiat aliud esse nosse, aliud eloqui, quia
frequenter quae mente concipimus, sermone explicare non possumus. Ergo et mysterium divinae nativitatis in corpore, possunt
sancti, fide magis nosse quam dicere. Alioquin et Apostolus raptus in tertium coelum et in paradisum, audivit verba quae nequaquam
valet humana lingua proferre (II Cor. XII) . Sed et Spiritus interpellat pro nobis gemitibus ineffabilibus.
0510B Istius igitur, cujus generationem aut nullus, aut rarus enarrare potest, sublata est vita de terra; ut nequaquam in terra,
sed in coelo viveret. Sive abscissus est de terra viventium, ut impleretur de eo quod scriptum est in Apocalypsi Joannis:
Ego sum primus et novissimus: qui vivebam, et sum mortuus: et ecce vivo in aeternum (Apoc. XVII, 18) ; ut post vitam quam vixit in terra mortuus terrae, coelis viveret in aeternum. Quodque jungitur,
Propter scelus populi mei percussit eos; sive, juxta LXX,
ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem, duplicem sensum habet. Aut enim persecutores et sceleratos populi sui, sua morte percussit: aut propter magnitudinem peccatorum
populi, quem semper peculiarem habuit, ductus ad mortem est, ut illos ad vitam sua morte revocaret.
0510C Ipse dedit impios, pro sepultura sua; et divitem, pro morte sua. Sive pessimos, pro sepultura ejus; et divites, pro morte
ejus: utrumque populum significans, ut in malis et pessimis, qui ante Dei notitiam non habebant (Rom. IX) , ostendatur gentium
multitudo: in divitibus, quorum erat Testamentum et Legislatio et Prophetae, Judaicus populus demonstretur. Ergo idcirco passus
est Dominus et sepultus, ut ex utroque populo sibi Ecclesiam congregaret. Sive hoc dicendum, quod Scribas et Pharisaeos,
0510D Verius, ut videtur.
Sadducaeorum nomen praetermittunt Ambrosianae chartae.
ac Sadducaeos, sacerdotes et pontifices, qui in populo ante regnabant, et nimiis opibus affluebant, post Domini passionem
Romanis tradiderit Deus, et aeternae subjecerit servituti. Iste pro cujus sepultura et morte, impii divitesque sunt traditi,
iniquitatem non fecit,
0510D nec dolus inventus est in ore ejus. Quod de nullo penitus hominum 620 intelligi potest, ut nec opere, nec sermone peccaverit,
dicente Scriptura:
Nemo mundus a sordibus, nec si unius quidem diei fuerit vita ejus. Et,
omnes sicut oves erravimus, unusquisque in via sua declinavit (Job. XXV) : nisi de illo, qui peccata nostra portavit, et pro nobis dolet, et vulneratus est pro iniquitatibus nostris,
et afflictus est propter scelera nostra, cujus livore sanati sumus. Super quo et princeps
0511A Apostolorum Petrus hoc testimonium edisserens, ait:
In hoc enim vocati estis, quia et Christus passus est pro nobis, relinquens vobis exemplum, ut
sequamini vestigia ejus. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ipsius. Qui cum malediceretur, non maledicebat:
et cum pateretur, non comminabatur
(I Petr. II, 21 et seqq.) . Dominus autem voluit mundare eum a plaga, quam lancea militis percussus acceperat. Sive conterere
eum in infirmitate ac vulnere: de quo et ipse dicebat:
Quoniam quem tu percussisti, ipsi persecuti sunt (Ps. LXVIII, 27) . Et per Zachariam loquitur Deus:
Percutiam pastorem, et oves dispergentur (Zach. XIII, 7) . Ergo ut pateretur non fuit necessitatis, sed voluntatis Patris et suae, ad quem ipse dicebat:
Deus, ut facerem voluntatem tuam, volui (Ps. XXXIX, 9) . De quo et supra legimus:
Oblatus
0511B
est, quia ipse voluit.