Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 12.) Ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia: pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est: et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit. LXX: 0512D Propterea ipse possidebit multos, et fortium dividet spolia: pro eo quod contaminata est in morte anima ejus, et cum iniquis reputatus est, et ipse peccata multorum suscepit, et propter iniquitates eorum traditus est. Causas reddit cur post passionem multa Christus praemia consequatur. Quia, inquit, passus est, et fecit omnia quae praeteritus sermo descripsit, et iniquitates multorum ipse portavit: propterea dividam ei plurimos, ut pro parte Domini Jacob, et funiculo haereditatis illius Israel, credant in eum de Oriente et Occidente venientes, et recumbant 0513A in regno Dei cum Abraham, Isaac et Jacob (Matth. VIII) : impleto illo quod scriptum est: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Ps. II, 8) . De quo et in hoc eodem Propheta legitur, Erit radix Jesse: et qui resurget ut principetur gentium, in ipso gentes sperabunt (Isai. XI, 10) . Isti autem plurimi quondam a fortibus tenebantur; et sub specie asinae et pulli, multos habebant dominos, quibus dixerunt Apostoli: Dominus eos necessarios habet (Matth. XXI, 3) . Qui fortes erant antequam Christus humanum corpus assumeret, et forte superato, diriperet domum ejus. Praedam ergo fortium Apostolis suis tradidit atque divisit, ut Petrus, Jacobus, et 623 Joannes, circumcisi populi principes fierent, et Paulus 0513B et Barnabas mitterentur ad gentes, locis, non animo separati, et sub uno Domino in diversa starent acie, ut agminis utriusque victoria, triumphum erigerent Salvatori. Ex quo qui dispensatoriam inter Petrum et Paulum contentionem (Act. XV) . vere dicunt jurgium fuisse atque certamen, ut blasphemanti Porphyrio satisfaciant: et veteris Legis caeremonias in Ecclesia Christi, a stirpe credentis Israel asserunt esse servandas, debent et auream in mille annis exspectare Jerusalem, ut victimas immolent, et circumcidantur, ut in sabbato sedeant, dormiant, saturentur, inebrientur, et surgant ludere, qui ludus offendit Deum. Hoc diximus propter id quod nunc prophetatur: Et fortium dividet spolia (Is. LIII, 12) . Juxta illud quod in alio loco scriptum 0513C est: Cum divideret coelestis reges in ea. Et iterum: Rex virtutum dilecti, et speciei domus dividere spolia (Ps. LXVII, 13) . Denique super Paulo apostolo, qui de tribu Benjamin erat, juxta Hebraicum dicitur: Benjamin lupus rapax: mane comedet , et ad vesperum dividet spolia (Gen. XLIX, 27) . De quibus et ante jam diximus: Laetabuntur in conspectu tuo, sicut qui laetantur in messe, et sicut qui dividunt spolia (Isai. IX, 3) , in toto orbe sibi Christi Ecclesias dividentes. Propterea accipiet gentes plurimas, qui venit praedicare 0514A captivis remissionem, et captivam prius a diabolo atque daemonibus duxit captivitatem, et dedit eam dono hominibus atque credentibus, quia tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis sive iniquis reputatus est (I Cor. IX) . Si enim Apostolus ejus his qui erant sine lege, factus est quasi 624 sine lege; cum non esset sine lege, sed esset in lege Christi: quare non et Christus cum iniquis reputatus sit, ut iniquos redimeret a peccato, et omnibus omnia fieret, ut omnes salvos faceret? Peccata enim nostra portavit in corpore suo (I Petr. II) , ligno crucis affigens ea, ut deleret chirographum, quod diabolo et angelis illius feceramus, scriptum manibus animae, id est, operibus ejus. De quibus Paulus apostolus loquitur: Et vos cum essetis 0514B mortui in peccatis, et in desideriis carnis, vivere fecit cum Christo, donans nobis omnia peccata. Et delens quod adversum nos erat chirographum, quod erat contrarium nobis; et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci: spolians principatus, et potestates dehonestavit, confidenter triumphans de eis (Eph. I, 2; Coloss. II, 14, 15) . Iniquos autem cum quibus reputatus est, Marcus Evangelista latrones intelligit, scribens: Et crucifixerunt cum eo duos latrones: unum a dextris, et alterum a sinistris. Et impleta est Scriptura quae dicit: Et cum iniquis reputatus est (Marc. XV, 27) . Quod et altius intelligi potest, dicente de semetipso Domino: Reputatus sum cum descendentibus in lacum: factus sum sicut homo sine adjutorio inter mortuos liber (Ps. LXXXVII, 4) . Vere 0514C enim reputatus est inter peccatores et iniquos, ut descenderet ad infernum; qui in multis Scripturarum locis vocatur lacus, et vinctos in carcere liberaret. Qui traditus est propter peccata nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV) . Tantaeque clementiae fuit, ut pro transgressoribus, immo pro persecutoribus suis rogaret in cruce, et diceret: Pater, ignosce illis: quod enim faciunt, nesciunt (Luc. XXIII, 34) .