Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
0516C (Vers. 2, 3.) Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende: ne parcas: longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida. Ad dexteram enim et ad laevam penetrabis, et semen tuum gentes haereditabit, et civitates desertas inhabitabit. LXX: Dilata locum tabernaculi tui, et pelles aulaeorum tuorum fige, ne parcas. Protende funiculos, et clavos tuos conforta adhuc in dextris, et in sinistris dilata, et semen tuum possidebit gentes, et civitates desertas habitare facies. Cui dixerat: Lauda, sterilis, quae non paris; rumpe vincula, quibus prius tenebaris astricta, et clama in confessionem Domini, quae liberos non habebas, nunc eidem praecipitur in similitudinem tabernaculi Moysi, quod quondam habuit (Exod. XXXVI) in deserto, ut dilatet tentorium 0516D suum, pellesque distentet; et funiculos faciat longiores, et clavos, quibus formatur omne tentorium, in altum defigat, et roboret, ne ventorum flatibus dissipetur. Ad dextramque penetret et sinistram, et nequaquam Judaici tabernaculi imitetur angustias, quod centum longitudinis cubitorum, et quinquaginta latitudinis ambiebat, nec Templi brevitate claudatur, quod sexaginta cubita habebat in longum, et viginti in latum. Sed ad dexteram et ad sinistram locum capere ne cesset (Exod. XXVII) . Ac ne putemus hoc juxta frivolam Hebraeorum contentionem dici de Sion, quae in antiquum statum a Domino restituenda sit, ponit manifestius quod latebat: Et semen tuum gentes haereditabit. 629 De quo et in 0517A Evangelio legimus: Egressus est qui seminat seminare (Matth. XIII, 3) ; et iterum: Nonne bonum semen seminasti in agro tuo (Ibid., 27) ? Quod semen etiam civitates desertas faciet inhabitari, ut Ecclesiae gentium in toto orbe consurgant. Vel certe semen dicendum est Apostolorum, et Judaici populi reliquiae. De quo in hoc eodem Propheta dicitur: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma essemus, et similes Gomorrhae fuissemus (Isa. I, 9) . Et Apostolus: Reliquiae ait, salvae factae sunt (Rom. II, 5) . Hoc de Ecclesiarum magnitudine, quae pro uno Judaeae loco et ipso angustissimo, in toto orbe terrarum suos terminos dilatabunt. Veniamus ad intelligentiam spiritualem. Qui in tabernaculo est, firmam atque perpetuam non possidet mansionem; 0517B sed semper mutat loca, et ad ulteriora festinat, dicens in psalmo: Pertransibo in locum tabernaculi admirabilis (Ps. XLI, 5) , praeteritorum obliviscens, et in futurum se extendens, donec perveniat ad bravium supernae vocationis. De hoc tabernaculo et in alio loco legimus: Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! concupiscit et deficit anima mea in atria Domini (Ps. LXXXIII, 1) . Postque infert: Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te (Ibid., 6) . Finis enim tabernaculorum, aeternae domus possessio est, quae fundamenta non mutat, nec transfertur de alio in alium locum. Qui enim plantati in domo sunt Domini, prius in atriis illius effloruerunt, ut de floribus ad frugem veniant, possintque dicere: Ego autem 0517C sicut oliva fructifera in domo Dei (Psal. LI, 10) . Denique vir sanctus tabernacula praeterire festinans, et domum Dei videre desiderans, unum votum habere se dicit, ut numquam de domo Dei exeat: Unum petivi a Domino, hoc requiram: ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae (Ps. XXVI, 1) . Dilatandum est ergo tabernaculum, et aulaea pellesque tendendae, et funiculi multiplicium variorumque sermonum longius producendi, et clavi ratione firmandi in dextris et sinistris, ut semen sermonis, id est, doctrinae Dei, gentes valeat possidere; et civitates habitabiles facere, quas accepit qui mnam duplicaverat. Dextera autem et sinistra in Scripturis sanctis tunc in bonam partem accipitur, quando eas et juxta spiritum intelligimus, et juxta litteram per arma justitiae a 0517D dextris et a sinistris (II Cor. VI) , ut et humilior intelligentia vitae teneat institutionem exemplaque majorum, et spiritualis atque 630 sublimis de praesentibus nos transferat ad futura. Hoc est quod et Dominus Pharisaeis interrogantibus loquebatur: Reddite quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo (Matth. XXII, 21) : ut et potestatibus istius saeculi subjiciamur, quae non injuste tenent gladium in vindictam eorum qui male egerunt, quae sinistra intelligitur: et Deo reddamus quae Dei sunt, ut nullum alium timeamus, nisi eum, qui et animae habet et corporis potestatem, quod in dextera accipitur (Matth. X) . Denique de sapientia Dei dicitur, cui nihil pretiosum comparari potest, quod in dextera 0518A sua vitae habeat longitudinem, et annos plurimos; in sinistra autem divitias et gloriam, ut divitiae illae accipiantur, quae in praesenti scientia sunt et bonis operibus, et gloria quam accipit is, per cujus opera Deus glorificatur in gentibus, longitudo autem vitae et anni plurimi, aeternam vitam significent, quae praesentia negligens, ad futura festinat.