Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 4, 5.) Noli timere, quia non confunderis, neque erubesces: non enim te pudebit, quia confusionis adolescentiae tuae oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius. Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus: et redemptor tuus Sanctus Israel, Deus omnis terrae vocabitur. LXX: Noli timere, quia confusa es: neque confundaris, quia exprobratum tibi est: confusionem 0518B enim aeternam oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuae, memor non eris: quia Dominus qui fecit te, Dominus sabaoth nomen ei: et qui eruit te, Deus Israel, omnis terrae vocabitur. Oritur quaestio, quomodo si ad Ecclesiam dicitur de gentibus congregatam: Laetare, sterilis, quae non paris; et: Plures filii desertae, magis quam ejus quae habet virum, quod scilicet virum non habuerit, quae postea plures fecit filios, et illa in sterilitatem versa sit, quae prius habebat virum: quomodo nunc dicatur ad eam, quae virum non habuit: Viduitatis tuae non recordaberis amplius, et confusionis adolescentiae tuae oblivisceris. Ex quo intelligi volunt Judaei, omnia quae dicuntur, dici ad Jerusalem, quae deserta a Deo, rursum ab eo instauranda sit. Qui facile repellentur, 0518C cum admoniti fuerint, dici ex persona Domini in Zacharia: Et assumpsi mihi duas virgas: unam vocavi decorem, et alteram vocavi funiculum: et pavi gregem (Zach. XI, 7) . De quo in suo loco plenius diximus, et nunc ex parte dicetur. Duas virgas, utrumque esse populum, gentium et Judaeorum, quorum prior vocata sit turba gentilium, quae accepit 631 naturalem legem fixam in cordibus suis, de qua Paulus scribens ad Romanos, fortissime disputat (Rom. I) ; qua virga nihil pulchrius est, ut omnis creatura aequaliter vocetur ad cultum Creatoris sui. Secunda autem, id est, populi Judaeorum appellata est funiculus: quae post offensam gentium vocatur pars Domini, et funiculus haereditatis ejus Israel (Deut. XXXII) . Denique postquam in Abraham 0518D vocatus est Israel, dicit Dominus: Tuli virgam meam, quae vocabatur decus: et abscidi eam, ut irritum facerem foedus meum quod percussi cum omnibus gentibus (Zach. XI, 10) . Ergo in adventu Christi dicitur ad virgam, quae abscissa fuerat: Noli timere, nec crubescas, neque ora pudore suffundas. Nequaquam enim ultra confunderis, ut prius confusa fueras, nec confusionis adolescentiae tuae memor eris, et viduitatis tuae non recordaberis, per quam relicta es a Deo: quia factor tuus ipse dominabitur tui, cujus nomen Omnipotens est, qui regnat, non in una gente Judaea, sed in universo orbe terrarum. Denique sequitur: Qui te fecerat, ipse te redemit sanguine suo: et Deus omnis terrae vocabitur: pro eo 0519A quod est, omnium qui morantur in terra. Ex quo perspicue patet, nequaquam dici ad Jerusalem, quae numquam in toto orbe dominata est: sed ad Ecclesiam Christi, cujus haereditas, mundi possessio est.