Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 9, 10.) Sicut in diebus Noe istud mihi est, cui juravi, ne inducerem aquas Noe ultra super terram: sic juravi, ut non irascar tibi, et non increpem te. Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent: misericordia autem mea non recedet a te, et foedus pacis meae non movebitur, dixit miserator tuus Dominus. LXX: Ab aqua quae fuit sub Noe hoc mihi est: sicut juravi ei in tempore illo, terrae nequaquam ultra irasci super te, neque in comminatione tua montes transferre: neque colles tui transferentur. Sic nec misericordia mea deficiet, nec testamentum pacis meae auferetur, dixit propitius 633 tui Dominus. Ut credat sanctorum congregatio misericordiam Domini 0520B sempiternam, et ideo ad punctum, et breve nos esse desertos, ut in amicitiam Dei, aeterno foedere jungerentur, ponit exempla majorum, dicens: Quomodo universo orbe peccante, postquam corrupit omnis terra viam Domini, inductum est diluvium: et cum auctoribus cunctis peccatorum cuncta peccata deleta sunt, et in uno homine Noe humanum servatum est genus: cui juravi nequaquam terris inducendum esse diluvium: et sponsio mea hucusque servata est, nec umquam irrita fiet (Gen. VIII et IX) ; sic juro Ecclesiae meae, quam mihi redemi sanguine meo, nequaquam me iratum fore his quorum misertus sum, nec meam clementiam ulla increpationis duritia commutandam. Facilius enim montes movebuntur et colles, quam mea sententia 0520C commutabitur. Juxta quod et in Evangelio loquitur: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt (Matth. XXII, 15) . Haec est, autem, inquit, misericordia mea, ut foedus pacis, quo mihi reconciliatus est mundus, non merito eorum quibus datum est, sed mea clementia conservetur. Juxta Septuaginta confusus est sensus, et sic turbata sunt omnia, ut quid dicatur difficile possit intelligi: non quo ignorem quid in hoc capitulo vir prudentissimus dixerit, sed quo non satisfaciat animo meo. Ponit enim tropologicum diluvium, quod interpretatur in baptismo Salvatoris, congerens exempla quamplurima, ut est illud: Dominus diluvium inhabitare facit (Ps. XXVIII, 10) . Et iterum: Suavis Dominus exspectantibus se in die tribulationis: et sciens timentes se, 0520D in diluvio itineris consummationem facit (Nahum I, 7, secundum LXX) : quod scilicet universa peccata in baptismo deleverit, dicens in alio loco: Ego sum, ego sum, qui deleo iniquitates tuas (Isai. XLIII, 25) . Omnes enim declinaverunt, simul inutiles facti erant (Psal. XIII, 3) . Non erat qui faceret misericordiam, nec veritatem: neque erat scientia Dei super terram. Maledictio, et mendacium, et homicidium, et adulterium, et furtum cuncta occupaverant, et sanguinem sanguini miscuerant. Unde loquitur per Prophetam: Heu mihi! quia periit revertens a terra. 0521A Non est qui faciat rectum in hominibus, omnes in sanguine meo judicantur. Unusquisque proximum suum tribulat tribulatione, et ad malum manus suas praeparant (Mich. VII, 2, sec. LXX) : et caetera his similia. E quibus illud est: Nemo mundus 634 a sorde, nec si unius quidem diei fuerit vita ejus super terram (Job XV, 14) . Unde Dominum fecisse diluvium, qui juxta apostolum Petrum occisus est carne, vivificatus spiritu (I Petr. III) ; et praedicavit spiritibus in carcere constitutis, quando Dei patientia exspectabatur in diebus Noe, diluvium impiis inferens. In cujus exemplum aqua nos mundat: non sordes carnis abluens, sed bonae conscientiae interrogatio in Deum. Montes autem et colles qui non commoveantur, et in hujuscemodi diluvio permoti fuerant, 0521B sanctos vult intelligi, accepto foedere sempiterno: qui in priore diluvio moti fuerant, et suam reliquerant firmitatem. Dicit montes, et daemones, et adversarias potestates, qui viderunt filias hominum, quod essent bonae, et amoris jaculo vulnerati, sumpserunt sibi uxores ex omnibus quas elegerunt, et perdiderunt fortitudinem pristinam: et nequaquam in hoc diluvio sunt futuri (Genes. VI) . Hoc ille dixerit, cujus explanationem lectoris arbitrio derelinquo.