Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 2, 3.) Audite audientes me, et comedite bonum et delectabitur in crassitudine anima vestra. Inclinate aurem vestram, et venite ad me: audite, et vivet anima vestra. Et feriam vobiscum pactum sempiternum: misericordias David fideles. LXX: Audite me, et comedite bona, et delectabitur in bonis anima vestra. Attendite auribus vestris, et sequimini vias meas: et audite me, et vivet in bonis anima vestra. Et constituam 0530C vobis testamentum aeternum, sancta David fidelia. Ne quis putaret auditum carnis esse, non mentis, ad quem cohortatur audituros sermo divinus, non carnis illis bona, sed animae pollicetur. Si enim, inquit, audieritis me, bona terrae comedetis (Isai. I, 19) . Sive bonum, qui dicit: Ego sum pastor bonus (Joan. X, 11) . Et delectabitur in bonis et in crassitudine anima vestra. Ergo bona, quae animae repromissa sunt, non divitiae, et corporis sanitas, et saeculi dignitates, quae etiam philosophi appellant indifferentia, id est, nec bona, nec mala, et pro utentium qualitate variantur; sed illa credenda sunt, ad quae nos cohortatur Deus: Declina a malo, et fac bonum (Ps. XXXVI, 27) . Sin autem bona animae, honestas virtutesque dicuntur; ergo et mala, non paupertas, et infirmitas 0530D corporis, et ignobilitas accipienda, sed omnia vitia, quae vere mala sunt. Denique Abraham non ideo bona habuit, quia dives fuit, sed quia divitiis bene usus est (Genes. XIII) . Et Lazarus qui postea requievit in sinu ejus, non idcirco mala sustinuit, quia cum egestate passus est tormenta morborum, sed malis quae putabantur in saeculo, vera bona est consecutus. Unde et dives ille purpuratus recepit bona 0531A sua in vita sua, quae illi erant bona, qui ea arbitrabatur bona (Luc. XVI) , et de Lazaro non e contrario dicitur: Recepit mala sua in vita sua; sed recepit mala in vita sua, 646 quae mala non illi, qui patiebatur, sed aliis videbantur. Utriusque rei exemplum nobis tribuit beatus Job, qui nec in bonis nec in malis saeculi victus est, sed omnia pari mentis firmitate sustinuit (Job. II) . Quamobrem Salomon precatur Deum: Divitias et paupertatem ne dederis mihi. Constitue autem mihi quae sunt victui meo necessaria et sufficientia, ne saturatus mendax efficiar, et dicam: Quis me videt? aut egens furer et perjurem nomen Domini (Prov. X, 8, 9) . Si autem hoc deprecatur, ut nec divitias habeat, nec paupertatem, sed tantum victus necessaria, de quibus et Apostolus 0531B dicit: Habentes victum et vestitum, his contenti sumus (I Tim. VI) : perspicuum est divitias et egestatem, sanitatem et languorem, voluptatem atque cruciatus, nec bona esse nec mala, sed pro sustinentium diversitate bona et mala fieri. Ergo non juxta χιλιαστὰς, opum abundantiam, et delicatos cibos, et crassitudinem corporis, phasidesque et fartos turtures, mulsum, merum, uxorum pulchritudinem, examina liberorum, Dominus animae pollicetur, sed illas delicias, ad quas nos mystice provocat dicens: Delectare, sive deliciis fruere in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui (Psal. XXXVI, 4) ; et alibi: Credo videre bona Domini in terra viventium (Ps. XXVI, 13) ; et in alio psalmo: Benedic, anima mea, Domino, et omnia interiora mea nomen sanctum ejus. Qui implet 0531C in bonis desiderium tuum (Ps. CII, 1 et 5) . Denique infert: Audite me, et vivet anima vestra (Isai. LV, 3) . Omnium bonorum promissio, vita est sempiterna. Quod si volueritis audire, et anima vestra vixerit in aeternum, feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles. De quibus idem Psalmista cantabat: Misericordias Domini in aeternum cantabo. In generatione et generatione annuntiabo veritatem tuam (Ps. LXXXVIII, 1, 2) . Et ut sciamus quae sint istae misericordiae, sequenti sermone demonstrat: Semel juravi in sancto meo: si David mentiar, semen ejus in sempiternum manebit, et thronus illius sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in aeternum, et testis in coelo fidelis. Qui idcirco vocatur fidelis, quia promissa compleverit. Pro quibus LXX transtulerunt, 0531D sancta David fidelia (Act. XIII, 34) : quod potest pro firmis accipi 647 atque robustis. Ut est illud: Fidelia omnia mandata ejus: confirmata in saeculum saeculi (Psal. CX, 8) . Et in alio loco: Deus fidelis, et non est iniquitas in eo (Deut. XXXII, 4) . Et apostolus Paulus: Si negaverimus, inquit, eum, ipse fidelis manet: negare seipsum non potest (II Tim. II, 13) . Et in alio loco scribens ad Timotheum: Fidelis sermo, et omni acceptione dignus (I Tim. XV) . Hoc autem pactum, quod Dominus pollicetur, non erit breve et unius temporis, sicut fuit populi Judaeorum, 0532A sed manebit in aeternum, ut veniat verus David, et in Evangelio compleantur quae ex Dei persona sunt repromissa: Inveni David servum meum, in misericordia sancta unxi eum (Ps. LXXXVIII, 21) . Cujus manum posuit in mari, et in fluminibus dexteram illius. Quem juxta Ezechiel, per multa jam saecula dormiente David, appellat servum suum atque pastorem dicens: Suscitabo vobis pastorem unum, servum meum David (Ezech. XXXIV, 23) .