Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 4, 5.) Ecce testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem gentibus. Ecce gentem, quam nesciebas, vocabis: et gentes, quae non cognoverunt te, ad te current, propter Dominum Deum tuum et Sanctum Israel, quia ((Al. qui)) glorificavit te. LXX: Ecce testimonium in gentibus dedi eum, principem et praecipientem gentibus: 0532B gentes, quae nesciebant te, invocabunt te: et populi, qui ignorabant te, ad te confugient: propter Dominum Deum tuum Sanctum Israel, qui glorificavit te. Provocaverat ad credendum populum Judaeorum, ut inclinarent aurem suam, et pactum acciperent sempiternum, quod Dominus David repromiserat, et Abraham, ac semini ejus, dicens: In semine tuo benedicentur gentes (Genes., XXII, 18) . Quod apostolus Paulus edisserens, Non dixit, ait, in seminibus: sed, in semine, quod est Christus (Galat. III, 16) . Et quia sciebat, illis non credentibus, credituros esse populos nationum, transit ad gentes; et dicit misisse se Filium suum testem vel testimonium cunctarum gentium, qui praecepta illius atque mandata populis nuntiaret, qui de seipso loquitur: Oportet praedicari 0532C Evangelium istud in omni orbe, in testimonium cunctis gentibus (Matth. XXIV, 14) . Denique superbientem Pilatum hoc sermone confutat: In hoc natus sum, ut testimonium praebeam veritati (Joan. XVIII, 37) . De quo apostolus Paulus scribit Timotheo: Unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, qui dedit se redemptionem pro omnibus, testimonium 648 temporibus propriis: in quo ego positus sum praeco et Apostolus (I Tim. II, 5) . Omnia ergo quae dicuntur, ad eum referenda sunt, qui quasi ovis ad victimam ductus est, et quasi agnus coram tondente non aperuit os suum. De quo supra dicitur: Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem (Isai. LIII, 2) ; et: Ipse peccata nostra portavit, et pro nobis dolet. Ad hunc confugerunt, sive cucurrerunt, qui eum antea nesciebant, 0532D dicentes: Deus noster refugium et virtus (Psalm. XLV, 1) ; et iterum: Domine, refugium factus es nobis in generatione et generatione (Ps. LXXXIX, 1) . De quorum fide et supra legimus: Quibus non est praedicatum de eo, videbunt: et qui non audierant, intelligent. Iste testis est omnium, quae Pater mundo spopondit et praestitit, cujus mysterium brevi Paulus ad Ephesios sermone comprehendens: Deus, inquit, Domini nostri Jesu Christi Pater gloriae (Eph. I, 3) : De quo et nunc scriptum est: Propter Dominum Deum tuum, et Sanctum Israel, qui glorificavit te, 0533A et ea gloria, quam habuit priusquam mundus fieret. De qua et Propheta testatur: Apparebit gloria Dei (Hebr. I) , qui est splendor gloriae, et forma substantiae ejus, quando omnis lingua confitebitur, quod Dominus Jesus in gloria Patris sit (Philip. II) . Qui respondit Filio gloriam, quam prius habuerat, postulanti: Et glorificavi, et glorificabo. De quo et Joannes apostolus: Vidimus, ait, gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis (Joan. XII, 28; I, 14) . Ergo quando de eo loquitur: Qui in principio apud Deum erat Deus Verbum, appellatur Pater gloriae: quando autem de eo qui dicit in Evangelio: Quid me persequimini hominem, qui veritatem vobis loquor (Joan. VIII, 4) ? vocatur Deus Domini nostri Jesu Christi. Non quod alter et alter sit (qui multorum 0533B error est pessimus), sed quo unus atque idem Filius Dei, nunc divinitatis suae gloriae, nunc nostrae naturae, quam suscipere dignatus est, loquatur affectibus.