Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 8, 9.) Non enim cogitationes meae, cogitationes vestrae: neque viae vestrae, viae meae, dicit Dominus. Sicut enim exaltantur coeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris. LXX: Neque enim sunt cogitationes 0534C meae, sicut cogitationes vestrae: nec sicut viae meae, viae vestrae, dicit Dominus. Sed quantum distat coelum a terra, tantum distat via mea a viis vestris, et cogitationes vestrae a cogitatione mea. Ne putetis, inquit, difficile esse quod spondeo, et vobis incredibile videatur, impium et iniquum posse salvari, vel populum Judaeorum, vel omnes qui in gentibus nesciebant Deum: hoc considerate, quod multa inter mea vestraque consilia sit differentia, et quanta naturae, tanta voluntatis diversitas (Prov. XIX) . Multae enim cogitationes in corde viri, consilium autem Domini in sempiternum manet. Vos, ut homines, saepe promissi poenitentes, veterem voluntatem novella voluntate subvertistis. Dominus enim dissipat consilia gentium, et reprobat cogitationes populorum, et irritas 0534D facit voluntates principum (Psal. XXXII) . Cogitationes autem cordis ejus a generatione in generationem; et quidquid decreverit, non potest immutari. Vultis scire diversitatem mei vestrique consilii? 0535A Quantum coelum loci distat a terra, et aliud Angelorum, aliud hominum habitaculum est, tantum meae cogitationes a vestris consiliis separantur. De meis enim cogitationibus dicitur: Inscrutabilia judicia ejus, et investigabiles viae illius (Rom. XI, 33) . Porro de vestris: Cogitaverunt consilium, quod non potuerunt stabilire (Psal. XX, 12) . Et in alio loco: Quodcumque inieritis consilium, dissipabitur, et quidquid locuti fueritis, non permanebit in vobis (Isa. VIII, 10) . Perspicua interpretatione non indigent, idcirco stringuntur potius, quam disseruntur.