Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 10, 11.) Et quomodo descendit imber et nix de coelo, et illuc ultra non revertetur ((Vulg. revertitur)); sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti: sic 0535B erit verbum meum, 651 quod egredietur de ore meo; non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecumque volui, et prosperabitur in his, ad quae misi illud. LXX: Quomodo si descendat pluvia, aut nix de coelo, et non revertatur, donec inebriet terram, et generet et oriatur, et det semen seminanti, et panem ad comedendum: sic erit verbum meum, quod exierit de ore meo: non revertetur donec compleat quae volui, et prosperas faciam vias ejus et praecepta mea. Pendent ex superioribus quae dicuntur, et breviter hic sensus est: non sit incredulus populus nationum, quod post tanta scelera impius repente salvetur. Non enim sunt cogitationes meae ut cogitationes hominum, et quantum coelum distat a terra, tantum meae cogitationes a cogitationibus hominum separatae sunt. Ego enim 0535C clementissimus sum, et multus ad ignoscendum. Vultis et aliam accipere similitudinem? Quomodo imber et nix descendit de coelo, et illuc ultra non revertetur, sed inebriat terram, et infundit eam, et varia semina pullulat, ut plenis segetibus panes in usus hominum procreentur: sic repromissionis meae verbum, quod semel pollicitus sum, et quod egressum est de ore meo, irritum non erit; sed omnia opere complebuntur. Juxta anagogen duplex intelligentia est, quod verbum Domini vel ille sit, de quo scriptum est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1) . Qui non revertetur ad eum vacuus, nisi Patris fecerit voluntatem; et universa compleverit propter quae fuerat corporatus, et mundum reconciliaverit Deo. 0535D Qui de ore procedere dicitur, et de utero ac vulva: non quod Deus haec membra habeat, sed quod nos naturam Domini per nostra verba discamus. Vel certe hoc dicendum, quod Evangelicae sermo doctrinae imber appelletur, et pluviae quas fundunt super terram bonam, nubes spirituales, ad quas pervenit veritas Dei. Quem imbrem, et quas pluvias Moyses in Deuteronomii Cantico pollicetur (Deut. XXXII, 1, 2) : Audiat terra verba oris mei: exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et descendant sicut ros verba mea; ut qui seminaverint in lacrymis, in gaudio metant (Psal. CXXV) . Et qui seminaverint in justitia et spiritu, metant fructum vitae sempiternae, accipiantque panem doctrinae Evangelicae, de quo in 0536A Proverbiis et in 652 Ecclesiaste scriptum est: Aperi oculos tuos, et implere panibus (Prov. XX, 13) ; et iterum: Mitte panem tuum super aquam, quia in multitudine dierum tuorum invenies eum (Eccles. XI, 1) . Neque enim credendum est, quod praecipiatur vescentibus, ut ad comedendum hunc panem, quo corpora nutriuntur, oculos aperire debeant, et sic saturari panibus, quos in Abacuc comedit pauper abscondite (Abac. III) . Sed ad panem doctrinae cohortatur Dei, quem, nisi aperuerimus oculos cordis nostri, comedere non possumus. De quo saepe scribit et Paulus his, qui fidei et veritatis sermonibus nutriuntur (II Cor. IX) . Praecipiturque doctori, ut panem doctrinae suae mittat super omnem aquam, et cunctis infundat gratiam spiritualem, et sciat quod 0536B si fecerit quae praecepta sunt, in novissimo tempore sit praemia recepturus. Satisque videbitur injustum, ut qui praebet eleemosynam, de iniquo mammona faciat sibi amicos, qui eum recipiant in aeterna tabernacula (Luc. XVI) : et qui spirituales largitur cibos, datque conservis cibaria in tempore suo, non inveniat eos post multa saecula, quae Ecclesiastes appellat dierum multitudinem (Eccl. XI) .